|
Et videtur quod inconvenienter distinguantur.
1. Diversitas enim materiae non diversificat speciem. Sed praedicta
non distinguuntur nisi secundum materiam, prout scilicet aliquis
polluit vel coniugatam, vel virginem, vel alterius conditionis
mulierem. Ergo praedicta non sunt diversae species luxuriae.
2. Praeterea, luxuria per se consistit circa delectationes
venereas, quae sunt in commixtione maris et feminae. Sed quod femina
sit coniugata, vel soluta, vel virgo hoc accidit ei. Ergo praedicta
non differunt nisi per accidens; et sic non sunt diversae species, cum
differentia per accidens non diversificet speciem.
3. Praeterea, luxuria per se opponitur temperantiae. Sed aliqua
praedictorum opponuntur iustitiae, praecipue adulterium et raptus.
Ergo videtur quod inconvenienter ponantur species luxuriae.
Sed contra, est quod Magister in IV Sent., has species
assignat.
Respondeo. Dicendum quod sicut supra dictum est, peccatum luxuriae
dupliciter habet inordinationem. Uno quidem modo ex parte
concupiscentiae; et talis inordinatio non semper facit peccatum
mortale. Alio modo ex parte ipsius actus, qui de se est inordinatus;
et sic semper est peccatum mortale. Et ideo ex hac parte, ex qua est
maior gravitas peccati, sumuntur species praedictae luxuriae. Est
autem actus luxuriae inordinatus aut ex hoc quod non potest sequi ex
actu generatio prolis: et sic est vitium contra naturam; aut ex eo
quod non potest sequi debita educatio, quia scilicet mulier non est
determinata viro, ut sit sua secundum legem matrimonii; et hoc quidem
contingit tripliciter. Primo quia simpliciter non est determinata, ut
sit sua; et sic est fornicatio, quae est concubitus soluti cum
soluta; et sic dicitur a fornice, idest ab arcu triumphali, quia ad
huiusmodi spectacula conveniebant mulieres quae se prostituebant.
Secundo, quia non est determinabilis; et hoc vel propter
propinquitatem, ex qua reverentia quaedam debetur contraria tali
actui; et sic est incestus, qui est concubitus cum consanguinea, vel
affini: aut propter aliquam sanctitatem vel puritatem; et sic est
stuprum, quae est illicita defloratio virginum. Tertio, quia mulier
est alterius, vel secundum legem matrimonii, et sic est adulterium;
vel secundum aliquem alium modum, et sic est raptus, puta cum puella
rapitur de domo patris, cuius curae subiacet.
Ad primum ergo dicendum quod praedicta sex non differunt solum
materialiter, sed etiam habent diversas rationes deformitatis; et ideo
sunt diversae species peccati.
Ad secundum dicendum, quod licet praedicta accidant mulieri in quantum
est mulier; per se tamen considerantur in muliere secundum quod ad
matrimonium ordinatur.
Ad tertium dicendum, quod quia deformitas iniustitiae ordinatur ad
finem intemperantiae, ideo totum ad genus intemperantiae pertinet.
|
|