|
Et videtur quod non.
1. Immunditia enim ponitur filia gulae, secundum Gregorium XXXI
Moralium. Sed unum vitium capitale non ponitur filia alterius. Cum
ergo immunditia ad luxuriam pertineat, ut patet ad Ephes., V, 3,
videtur quod luxuria non sit vitium capitale.
2. Praeterea, Isidorus dicit in Lib. de summo bono: qui
detinetur superbia, labitur in carnis luxuriam. Ergo luxuria est
filia superbiae; non ergo est vitium capitale.
3. Praeterea, desperatio est filia accidiae, ut patet per
Gregorium XXXI Moral. Sed desperatio causat luxuriam, secundum
illud Ephes., IV, 19: qui desperantes seipsos, tradiderunt se
impudicitiae. Ergo luxuria non est vitium capitale.
Sed contra, est quod Gregorius XXXI Moral., ponit luxuriam
inter vitia capitalia.
Respondeo. Dicendum quod, sicut supra, dictum est, quia delectatio
est una de conditionibus felicitatis, inde est quod vitia quae habent
delectationem pro obiecto, sunt capitalia, utpote habentes finem
maxime appetibilem, ad quem alia nata sunt ordinari. Delectatio autem
venereorum, quae est finis luxuriae, est maxima inter delectationes
corporales; et ideo luxuria debet poni vitium capitale. Et sunt octo
filiae eius, videlicet caecitas mentis, inconsideratio,
inconstantia, praecipitatio, amor sui, odium Dei, affectus,
scilicet praesentis saeculi, et desperatio futuri, ut patet per
Gregorium XXXI Moralium. Manifestum est enim quod quando
intentio animae vehementer applicatur ad actum inferioris potentiae,
superiores potentiae debilitantur, et deordinantur in suo actu. Et
ideo quando in actu luxuriae propter vehementiam delectationis tota
intentio animae attrahitur ad inferiores vires, idest ad
concupiscibilem et ad sensum tactus, necesse est quod superiores,
scilicet ratio et voluntas, defectum patiantur. Sunt autem quatuor
actus rationis, secundum quod dirigit humanos actus: quorum primus est
intellectus quidam, quo aliquis recte existimat de fine, qui est sicut
principium in operativis, ut philosophus dicit in II Physic.; et
in quantum hoc impeditur, ponitur filia luxuriae caecitas mentis,
secundum illud Daniel., XIII, 56: species decepit te, et
concupiscentia subvertit cor tuum. Secundus actus est consilium de
agendis, quod per concupiscentiam tollitur; dicit enim Terentius in
eunucho: quae res in se neque consilium, neque modum habet ullum, eam
consilio regere non potes; et loquitur in amore libidinoso; et quantum
ad hoc ponitur inconsideratio. Tertius actus est iudicium de agendis;
et hoc etiam impeditur per luxuriam: dicitur enim Daniel.,
XIII, 9, quod averterunt sensum suum (...) ut non
recordarentur iudiciorum iustorum; et quantum ad hoc ponitur
praecipitatio, dum scilicet homo inclinatur ad consensum
praecipitanter, non expectato iudicio rationis. Quartus actus est
praeceptum de agendo, quod etiam impeditur per luxuriam, in quantum
homo non persistit in eo quod diiudicavit, sicut etiam Terentius dicit
eunucho: haec verba, quae scilicet dicis, te recessurum ab amica,
una falsa lacrymula restinguet; et quantum ad hoc ponitur
inconstantia. Ex parte vero inordinationis affectus duo sunt
consideranda, quorum unum est appetitus delectationis, in quem fertur
voluntas ut finem; et quantum ad hoc ponitur amor sui, dum scilicet
inordinate sibi appetit delectationem; et per oppositum odium Dei, in
quantum scilicet prohibet delectationem concupitam. Aliud vero est
appetitus eorum per quae consequitur quis hunc finem; et quantum ad hoc
ponitur affectus praesentis saeculi, id est omnium eorum per quae ad
finem intentum pervenit, quae ad saeculum istud pertinent; et per
oppositum ponitur desperatio futuri saeculi, quia dum nimis affectat
carnales delectationes magis despicit spirituales.
Ad primum ergo dicendum, quod immunditia ponitur filia gulae secundum
quod causatur pollutio corporis ex causa corporali, id est ex
abundantia humorum; non autem ex causa animali, scilicet ex
concupiscentia, quae praecipue pertinet ad luxuriam.
Ad secundum dicendum, quod non est contra rationem vitii capitalis,
quod ex superbia oriatur, ex qua omnia oriuntur.
Ad tertium dicendum, quod desperatio est causa luxuriae per accidens,
sicut removens spem futurae beatitudinis, propter quam a luxuria
aliquis desistit. Origo autem capitalium vitiorum non attenditur
secundum causas per accidens, sed secundum causas per se.
|
|