|
Et videtur quod sic.
1. Dicit enim Augustinus in Lib. LXXXIII quaest.: omnia
quae visibiliter fiunt, etiam per inferiores potestates aeris huius non
absurde fieri posse creduntur. Sed formales transmutationes inferiorum
corporum fiunt visibiliter, quandoque quidem naturaliter, quandoque
autem miraculose. Ergo fieri possunt per Daemones, qui dicuntur
inferiores potestates aeris huius.
2. Sed dicendum, quod huiusmodi transmutationes Daemones faciunt
non propria virtute, sed per virtutem aliquorum naturaliter
activorum.- Sed contra, si solum per virtutem naturalium activorum
Daemones naturalia corpora transmutare possent, non possent alias
transmutationes facere quam quae per virtutem naturalium agentium fieri
possent. Virtute autem naturalium agentium non potest transmutari
corpus hominis in corpus bestiale, quod tamen Daemones faciunt;
narrat enim Augustinus Lib. XVIII de Civit. Dei, quod
Cyrces magica arte socios Ulyssis mutavit in bestias; et Arcades
quando transnatabant quoddam stagnum, convertebantur in lupos; et quod
stabulariae mulieres homines in iumenta convertebant. Non ergo sola
virtute naturalium activorum Daemones corpora formaliter transmutare
possunt.
3. Praeterea, super illud Psalm. LXXVII, 49, immissiones
per Angelos malos, dicit Glossa, quod Deus punit per malos
Angelos. Sed quandoque aliquae punitiones sunt factae per
transformationem corporum humanorum, sicut uxor Lot, Gen. c.
XIX, 26, legitur conversa in statuam salis, et socii Diomedis
dicuntur conversi fuisse in volucres, sicut Augustinus narrat
XVIII de Civit. Dei. Ergo videtur quod Daemones possint
corpora formaliter transmutare.
4. Praeterea, quanto aliquid magis est actu, tanto efficacius est
in agendo: quia unumquodque agit secundum quod est actu; et propter
hoc, quia ignis est maxime formalis, habet maximam virtutem inter alia
corpora inferiora in agendo. Sed cum Daemon sit substantia
spiritualis, formalior est quolibet corpore, et magis in actu
existens. Ergo habet virtutem magis efficacem ad agendum quam aliqua
corpora. Si ergo virtute quorumdam corporum, corpora possunt
formaliter transmutari, multo magis hoc virtute Daemonum fieri
potest.
5. Praeterea, illud quod habet aliquam formam, deficit quandoque a
perficiendo actionem illius formae, quia non complete recipit illam
formam. Si ergo aliqua forma esset separata, haberet omnem actionem
formae. Sed cum Daemones ponantur substantiae quaedam spirituales et
immateriales, consequens est quod sint quaedam formae separatae. Ergo
habent virtutem agendi omnem actionem formae, et ita (ut videtur)
possunt corpora formaliter transmutare.
6. Praeterea, Dionysius dicit XV cap. caelestis hierarchiae,
quod ignei fluvii significant thearthicos, id est divinos, proventus
copiosam ipsis et indeficientem affluentiam largientes, et vivificae
nutritivos generabilitatis. Sed generatio est transmutatio secundum
formam. Ergo boni Angeli possunt corpora formaliter transmutare;
pari ergo ratione et Daemones, qui sunt eiusdem naturae.
7. Praeterea, corpora caelestia moventur a Deo per ministerium
Angelorum. Agunt autem Angeli per intellectum et voluntatem;
voluntas autem ad diversa se habet. Ergo Angeli possunt diversimode
corpora caelestia movere. Variato autem motu caelestium corporum,
variantur transmutationes formales inferiorum corporum, quae ex
caelestium corporum motu dependent. Ergo videtur quod Angeli possunt
formaliter transmutare inferiora corpora, prout volunt; pari ergo
ratione Daemones, qui sunt eiusdem naturae.
8. Praeterea, in Lib. de causis dicitur, quod virtus
intelligentiae est infinita inferius, quamvis sit finita superius.
Sed omnia corpora sunt infra intelligentiam. Ergo et infinitate suae
virtutis potest ea qualitercumque voluerit immutare. Sed
intelligentiae dicuntur Angeli sive boni sive mali. Possunt ergo
Daemones corpora formaliter transmutare.
9. Praeterea, Augustinus dicit in III de Trinit., quod
Daemonibus subsunt ignis et aer, et alia huiusmodi corpora, quantum
eis a Deo permittitur. Sed ignis et aer et huiusmodi corpora sunt
susceptiva formalis transmutationis. Ergo Daemones possunt huiusmodi
corpora formaliter transmutare.
10. Praeterea, quicumque inducit formam, formaliter transmutat.
Sed Daemones possunt inducere formas non solum accidentales, verum
etiam substantiales; nam magi Pharaonis, virtute Daemonum, ranas
fecerunt. Ergo videtur quod Daemones possint corpora formaliter
transmutare.
11. Praeterea, Augustinus dicit in libro LXXXIII
quaestionum, quod magi faciunt miracula per privatos contractus cum
Daemonibus. Sed in miraculis corpora transmutantur. Ergo videtur
quod Daemones possint corpora transmutare.
12. Praeterea, Gregorius dicit in quadam homilia, quod ad
Angelos qui sunt de ordine virtutum pertinet miracula facere, in
quibus, ut dictum est, corpora transmutantur. Sed Daemones sunt
eiusdem naturae cum Angelis. Ergo videtur etiam quod Daemones
possint corpora transmutare.
13. Praeterea, Daemon est maioris virtutis quam anima hominis.
Sed ex virtute apprehensionis animae transmutatur formaliter materia
corporalis, sicut patet in fascinatione, secundum Avicennam. Ergo
multo magis Daemon potest immutare formaliter materiam corporalem.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit, XVIII de Civit.
Dei: non solum animum, sed nec corpus quidem nulla ratione crediderim
Daemonum arte vel potestate in bestialia lineamenta posse converti.
Sed corpus hominis non est minus passivum quam alia corpora. Ergo
videtur quod etiam alia corpora Daemonum arte vel potestate transmutari
non possunt.
2. Praeterea, philosophus probat in VII Metaph., quod
generatio formarum in materia non est a formis immaterialibus, sed a
formis quae sunt in materia; ubi Commentator dicit, quod substantiae
immateriales non possunt transmutare materiam ad formam. Sed Daemones
sunt substantiae immateriales. Ergo videtur quod non possint
formaliter corpora materialia transmutare.
Respondeo. Dicendum quod sicut apostolus dicit Rom. XIII, 1,
quae a Deo sunt, ordinata sunt; unde bonum universi est bonum
ordinis, ut Augustinus dicit in Enchirid.; et philosophus in XII
Metaphys. Huic autem ordini omnes creaturae subiiciuntur, cum sint a
Deo productae. Ipse autem Deus, qui est huius ordinis causa, huic
ordini praesidet, non autem ei subiicitur. Et quia unumquodque per
suam formam operationem propriam habet, hic rerum ordo non solum
attenditur secundum formarum excellentiam, sed consequenter secundum
operationes et motus; ut scilicet id cuius subtilior est forma, sit
etiam altior operatio. Et inde est quod secundum Dionysium, in
Lib. II de Cael. Hierarch., infima a supremis moventur per
media. Quod etiam Augustinus dicit in III de Trinit. Et hoc
convenit proportioni quae est necessaria inter agens et patiens. Cum
enim suprema in entibus habeant virtutes maxime universales, passiva
infima non sunt proportionata ad recipiendum effectum universalem
immediate, sed per medias virtutes magis particulares et contractas;
sicut apparet etiam in ipso ordine corporalium rerum. Nam corpora
caelestia sunt principia generationis hominum, et aliorum animalium
perfectorum, mediante virtute particulari, quae est in seminibus;
quamvis quaedam animalia ex putrefactione generentur per solam virtutem
caelestium corporum absque semine; quod accidit ratione imperfectionis
eorum. Videmus enim sensibiliter quod aliquis debilis effectus
producitur ab agente remoto; sed fortis effectus requirit agens
propinquum; potest enim aliquid calefieri ab igne, etiamsi sit remotum
ab igne; sed inflammari non potest, nisi igni coniungatur; unde qui
vult rem remotam ab igne et camino accenso inflammare, facit hoc
mediante candela. Et similiter generatio perfectorum animalium
causatur a caelestibus corporibus mediantibus propriis activis;
generatio autem animalium imperfectorum immediate. Substantiae autem
spirituales sunt superiores ordine naturae etiam ipsis caelestibus
corporibus. Unde propria virtute non possunt formaliter transmutare
inferiora corpora, nisi adhibendo aliqua corporalia activa
proportionata effectibus quos intendunt; sicut homo potest calefacere
per ignem.
Ad primum ergo dicendum, quod omnia quae visibiliter fiunt in hoc
mundo possunt fieri per Daemones, non sola propria virtute, sed
mediantibus activis naturalibus, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod Daemon utitur activo naturali ad aliquem
effectum producendum sicut instrumento: instrumentum autem agit non
solum virtute propria, sed etiam in virtute principalis agentis; et
ideo per instrumentum potest aliquid fieri ultra virtutem instrumenti
absolute consideratam, sicut lectus fit per serram virtute artis. Et
similiter Daemones per activa naturalia, quae adhibent ad effectus,
possunt quaedam facere ultra virtutem naturalium agentium: non tamen
hoc quod humani corporis lineamenta in bestialia convertantur secundum
rei veritatem, quia hoc est praeter ordinem a Deo naturae inditum;
sed omnes praedictae conversiones factae sunt secundum phantasticam
apparitionem magis quam secundum veritatem, ut Augustinus ibidem
manifestat.
Ad tertium dicendum, quod Deus non semper punit per malos Angelos,
sed quandoque etiam per bonos, sicut patet de Angelo qui percussit
castra Assyriorum, ut habetur Is., XXXVII, 36. Si tamen
illa conversio uxoris Lot in statuam salis facta est mediantibus
Daemonibus, manifestum est quod in illa operatione Daemon fuit
instrumentum divinae virtutis; unde talem effectum produxit non propria
virtute, sed virtute divina, quae non subiicitur ordini rerum, sed
potest immediate quoscumque effectus producere, supremos vel infimos,
prout voluerit. De sociis autem Diomedis dicit Augustinus, quod non
sunt conversi in aves, sed eis submersis, Daemones aves
procreaverunt; per quas longo tempore homines ludificarent, quibusdam
earum aliis succedentibus. Ex quo ostenditur quod non fuit solum
secundum phantasticam apparitionem.
Ad quartum dicendum, quod ex hoc ipso quod substantia spiritualis est
magis in actu quam corpus, consequens est quod habeat virtutem
altiorem, et magis universalem; unde infimos effectus non potest
producere nisi mediantibus inferioribus causis.
Ad quintum dicendum, quod forma separata, quae est purus actus,
scilicet Deus, non determinatur ad aliquam speciem vel genus aliquod;
sed incircumscripte habet totam virtutem essendi, utpote ipsum suum
esse existens, sicut patet per Dionysium cap. V de Divin. Nomin.
Et ideo eius virtuti subiicitur omnis actio: sed aliae formae
separatae habent determinatam naturam speciei; unde non potest
quaelibet quodlibet operari, sed unaquaeque id quod competit suae
naturae, absque aliquo impedimento materialis defectus; sicut si calor
esset forma separata, non haberet impedimentum in calefaciendo ex
defectu materiae non perfecte participantis calorem, sicut ea quae sunt
debiliter calida; non tamen posset facere actionem albedinis, aut
alterius formae.
Ad sextum dicendum, quod vivifica generabilitas, de qua Dionysius
loquitur, potest referri etiam ad intelligibilem generationem, ut ipse
dicit, cap. II de Divin. Nomin. Aliorum patres dicuntur, quos
scilicet purgant, illuminant et perficiunt. Si tamen referatur ad
corporalem generationem, intelligendum est quod datur eis virtus ad
generationem causandam mediantibus corporalibus agentibus.
Ad septimum dicendum, quod ratio illa in tribus deficit. Primo
quidem, quia etsi Angeli caelos moveant, non tamen Daemones, de
quibus nunc agitur. Secundo, quia etsi per intellectum et voluntatem
moveant, non tamen sequitur quod possint aliter movere, sed secundum
modum proportionatum naturae ipsorum: Angelus enim non est sua
voluntas, sicut Deus, sed habet voluntatem in natura determinata; et
secundum modum eius voluntas effectum sortitur. Deus autem, qui est
ipsa voluntas, indifferenter potest facere omne illud quod potest
cadere sub voluntate. Tertio, dato quod Angeli aliter moverent
caelos, et ex hoc sequeretur aliqua transformatio in inferioribus, hoc
non fieret immediate ab eis, sed mediantibus corporibus caelestibus.
Ad octavum dicendum, quod virtus intelligentiae dicitur esse infinita
respectu inferiorum, in quantum non potest ab inferioribus
comprehendi, sed superexcedit ea, non autem ita quod indifferenter
omnem effectum in eis producere possit.
Ad nonum dicendum, quod ignis et aer et huiusmodi corpora serviunt
Angelis secundum ordinem divinitus institutum.
Ad decimum dicendum, quod magi Pharaonis fecerunt ranas, adhibendo
quaedam activa naturalia, quae Augustinus in III de Trinit.
nominat semina ex occultis elementorum finibus accepta.
Ad undecimum dicendum, quod signa sive miracula quae magi faciunt per
privatos contractus Daemonum, non sunt supra ordinem universalium
causarum, sicut illa quae virtute divina fiunt, sed fiunt virtute
activorum naturalium supra hominum comprehensionem et facultatem,
propter tria: primo quidem, quia Daemones magis cognoscunt naturalium
activorum virtutem quam homines; secundo, quia celerius possunt ea
congregare; tertio, quia activa naturalia, quae assumunt ut
instrumenta, se possunt extendere ad maiores effectus ex virtute vel
arte Daemonum, quam ex virtute vel arte hominum; et sic hominibus
miracula videntur quae per Daemones fiunt; sicut etiam hominibus
inexpertis videntur miracula quae per aliquos artifices fiunt.
Ad duodecimum dicendum, quod ordo virtutum facit miracula
instrumentaliter agendo ex virtute divina.
Ad decimumtertium dicendum, quod in fascinatione Daemonum non
transmutatur materia corporalis ex sola vi apprehensionis, ut Avicenna
posuit, sed ex eo quod propter vehementem affectionem invidiae vel irae
seu odii, ut plerumque accidit in vetulabus, inficiuntur spiritus; et
haec infectio pertingit usque ad oculos, ex quibus inficitur aer
circumstans, ex quo corpus alicuius infantis propter teneritudinem
recipit aliquam infectionem, per modum quo speculum novum inficitur ad
aspectum mulieris menstruatae, ut dicitur in Lib. de somno et
Vigil.
|
|