|
Et videtur quod non.
1. Motus enim localis perfectior est inter omnes alios, ut
philosophus dicit in VIII Phys. Sed Daemones non possunt
transmutare corpora formaliter. Ergo multo minus possunt ea movere
localiter.
2. Praeterea, anima est spiritualis substantia, sicut et Daemon.
Sed anima non potest movere localiter corpus, nisi a se vivificatum;
unde si aliquod membrum mortificetur, redditur immobile. Sed
Daemones non vivificant aliquod corpus. Ergo non possunt aliquod
corpus movere localiter.
3. Praeterea, omnis actio est per contactum, ut dicitur in I de
Generat. Non videtur autem quod possit esse aliquis contactus
Daemonis ad corpora, quia nihil habet cum eis commune. Cum ergo
movere localiter sit quoddam agere, videtur quod Daemones non possint
corpora localiter movere.
4. Praeterea, si Daemones possent aliqua corpora movere localiter,
maxime possent movere localiter corpora caelestia, quae propinquiora
sunt eis in ordine naturae. Sed corpora caelestia movere non possunt:
quia cum movens et motum sint simul, ut dicitur in VII Physicor.,
sequeretur quod Daemones sint in caelo; quod neque secundum nos est
verum, neque secundum Platonicos. Ergo multo minus possunt movere
alia corpora.
5. Praeterea, inferiora moventur a superioribus per media, ut
dictum est. Sed inter substantias spirituales et inferiora corpora,
media sunt corpora caelestia, quorum motus sunt principia omnium
inferiorum motuum. Ergo Daemones non possunt movere localiter
inferiora corpora, cum non possint movere caelestia corpora.
6. Praeterea, motus localis est causa aliorum motuum, ut patet in
VIII Physic. Si ergo Daemones possent corpora movere localiter;
possent etiam per consequens ea movere formaliter: quod patet esse
falsum ex praedictis.
7. Praeterea, motus naturaliter sequitur formam inclinantem ad
determinatum locum, sicut patet in motibus gravium et levium. Sed
Daemones non possunt imprimere formas materiae corporali, ut supra,
habitum est. Ergo si moveant corpora localiter, motus ille erit
violentus.
8. Praeterea, idem est motus totius et partis, sicut totius terrae
et unius glebae ut dicitur in III Phys. Si ergo Daemones possunt
movere glebam unius terrae, pari ratione possunt movere totam terram:
quod non possunt, quia hoc esset mutare ordinem universi. Ergo
Daemones non possunt aliquod corpus localiter movere.
Sed contra est, quia, sicut Augustinus dicit in III de
Trinit., Daemones colligunt semina, quae adhibent ad certos
effectus. Hoc autem sine motu locali fieri non posset. Ergo
Daemones possunt corpora movere localiter.
Respondeo. Dicendum quod, sicut supra, dictum est, in actionibus
virtutum activarum considerandus est ordo rerum, qui non solum
attenditur secundum naturas ipsarum, sed etiam secundum earum motus:
habent enim et ipsi motus quemdam ordinem ad invicem. Et hoc
dupliciter. Uno modo secundum propriam rationem. Et secundum hoc
motus localis ad alios motus duplicem habet comparationem: uno modo,
quia est primus motuum; alio modo, quia per motum localem minima
variatio fit circa mobile; nam cum per alios motus varietur aliquid
quod est intrinsecum rei, puta qualitas, aut quantitas, aut etiam
forma substantialis per motum localem variatur corpus solum secundum
aliquid extrinsecum, scilicet secundum locum. Et quantum ad utrumque
secundum praedicta competit quod corpora moveantur a substantiis
spiritualibus motu locali immediatius quam aliis motibus. Primo
quidem, quia posteriora perficiuntur mediantibus prioribus; unde et
alii motus a substantia spirituali causantur mediante motu locali.
Alio modo quia, sicut supra dictum est, effectus debiles possunt
fieri immediate a remotiore agente; unde minima variatio corporalis,
quae fit per motum localem, potest fieri immediate per substantiam
spiritualem, quasi per agens remotum; non autem alia maior variatio,
qualis est aliorum motuum. Alio modo consideratur ordo motuum secundum
ordinem mobilium, sicut motus caeli est prior motu corporis
elementaris. Et secundum hoc competit superioribus substantiis
spiritualibus movere superius corpus, ita quod motor orbis Saturni non
posset movere caelum stellarum; nec motor eius posset eum movere, si
haberet plures stellas, ut dicitur in II de caelo. Sicut ergo
superiores substantiae spirituales movent superiora caelestia corpora,
ita etiam inferiores movere possunt localiter inferiora corpora, quales
sunt Daemones; sive hoc habeant ex conditione naturae, sive secundum
illos qui dicunt, quod Daemones non fuerunt ex illis superioribus
Angelis, sed ex illis qui praeficiuntur a Deo huic terrestri ordini
secundum proportionem suae naturae, sive etiam hoc eis conveniat ex
poena peccati, propter quam sunt detrusi a caelestibus sedibus in hunc
aerem, secundum Gregorium qui ponit aliquos de supremis Angelis per
peccatum cecidisse.
Ad primum ergo dicendum, quod motus localis est perfectior propter
perfectionem mobilis, in quo, secundum ipsum, fit minima variatio.
Ad secundum dicendum, quod anima humana infimum gradum tenet in ordine
substantiarum spiritualium; unde non habet virtutem movendi corpus,
etiam localiter, nisi proportionatum sibi per hoc quod est vivificatum
ab ea.
Ad tertium dicendum, quod Daemonis ad corpus non est contactus
corporalis, sed virtualis; qui quidem requirit convenientiam
proportionis moventis ad mobile.
Ad quartum dicendum, quod corpora caelestia excedunt proportionem
virtutis Daemonum vel propter damnationem culpae, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod motus naturales inferiorum corporum
dependent ex motibus caelestium corporum, et causantur ab eis; possunt
tamen aliqui motus fieri in inferioribus corporibus ex aliquibus aliis
causis, puta ab ipso homine per voluntatem, et eadem ratione a
Daemone vel Angelo; quamvis dispositio corporum secundum quam sunt
susceptiva talis motus, aliqualiter a corpore caelesti dependeat.
Ad sextum dicendum, quod alii motus omnes naturaliter provenientes,
causantur ex motibus localibus caelestium corporum, non autem ex
quibuscumque aliis localibus motibus. Nec tamen si per motus locales
aliquorum corporum Daemones secundum alios motus transmutent, hoc
faciunt propria virtute, sed magis virtute corporum localiter ab eis
motorum.
Ad septimum dicendum, quod nihil prohibet dicere, corpora quae
moventur localiter a Daemonibus, per violentiam moveri, sicut etiam
cum moventur ab hominibus.
Ad octavum dicendum, quod idem est naturalis motus totius et partis;
non tamen eadem vis sufficit ad movendum totum quae movet partem. Unde
licet Daemones possint movere aliquam partem terrae, non sequitur quod
possint movere totam terram, quia hoc non est proportionatum naturae
ipsorum, ut mutent ordinem elementorum mundi.
|
|