|
Et videtur quod non.
1. Dicit enim Augustinus, XI de Trinit., quod visio tam
corporalis quam imaginaria fit per aliquam formam. Forma autem quae
est in sensu vel imaginatione, est nobilior quam forma corporalis,
cuius est similitudo; ut patet per Augustinum, III super Genes.
ad litteram. Cum igitur Daemones non possint imprimere in materiam
corporalem formas corporeas, ut supra ostensum est; multo minus
videtur quod possint immutare sensum vel imaginationem ad aliquid
cognoscendum.
2. Praeterea, sentire et imaginari sunt opera vitae. Sed omnia
opera vitae sunt ex principio intrinseco, per quod animal vivit. Cum
ergo Daemon sit principium extrinsecum, videtur quod non possit movere
hominem ad aliquid imaginandum vel sentiendum.
3. Sed dicendum, quod Daemon movet sensum ad imaginationem, non
quidem imprimendo novas species, sed species praeexistentes in
spiritibus sensitivis reducendo ad organum imaginationis vel sensus.-
Sed contra, Augustinus dicit in XI de Trin., quod ad videndum
quacumque visione exigitur intentio, quae coniungat speciem visibilem
ipsi potentiae visivae. Intentio autem pertinet ad vim appetitivam,
quam Daemon movere non potest, quia sic hominem cogeret ad peccandum,
cum in appetitu consistat peccatum. Non ergo per hoc quod reducit
formas ad organum sensus vel imaginationis, potest movere hominem ad
hoc quod sentiat vel imaginetur.
4. Praeterea, sicut se habet species intelligibilis ad intellectum,
ita se habet phantasma ad imaginationem. Contingit autem quandoque
quod species intelligibilis praesentialiter est in intellectu; nec
tamen intellectus actu intelligit. Ergo videtur quod licet Daemon
reducat ad organum imaginationis phantasmata, sive formas imaginatas,
non propter hoc facit hominem imaginari.
5. Praeterea, huiusmodi formae in spiritibus sensitivis aut sunt in
potentia, aut sunt in actu. Non autem videntur quod sint in actu,
quia forma rei cognitae non videtur esse actu in cognoscente, nisi dum
actu cognoscitur. Si autem sint in potentia, non poterunt movere
organum imaginationis vel sensus, quia nihil movetur ab eo quod est in
potentia, sed solum ab eo quod est in actu. Ergo per reductionem
spirituum ad organa sensus vel imaginationis, non potest Daemon movere
hominem ad apprehendendum aliquid sensu vel imaginatione, nisi prius
huiusmodi formas de potentia in actum reduxerit; quod videtur facere
non posse eadem ratione qua non potest movere materiam corporalem ad
formam.
6. Praeterea, secundum Augustinum in III de Trin., Daemones
in rebus corporalibus operantur per quaedam naturalia semina, quae sunt
agentia naturalia. Sed activum naturale, quo nata sunt moveri sensus
et imaginatio, est corpus exterius obiectum. Ergo videtur quod absque
huiusmodi corporis obiecto non possint Daemones imaginationem vel
sensum hominis movere.
7. Praeterea, Augustinus dicit in XVIII de Civ. Dei, quod
operatione Daemonum phantasticum hominis, veluti corporatum, in
alicuius animalis effigie appareat sensibus alienis. Ex quo videtur
quod pari ratione nihil aliud Daemon possit sensibus hominum
ostendere, nisi per modum incorporationis.
8. Praeterea, sensus est potentia passiva. Omne autem passivum
movetur ab activo sibi proportionato. Activum autem proportionatum
sensui est duplex: unum quidem quasi originans, scilicet obiectum;
aliud autem quasi deferens, sicut medium. Sed Daemon, cum sit
incorporeus, non potest esse obiectum sensus, neque etiam medium.
Ergo videtur quod nullo modo possit movere sensum.
9. Praeterea, si Daemon movet vim cognoscitivam interiorem; aut
hoc facit se obiiciendo virtuti cognoscitivae, aut hoc facit immutando
ipsam. Non autem hoc facit se obiiciendo, quia oporteret quod vel
assumeret corpus, et sic non posset interius ingredi ad organum
imaginationis, cum duo corpora non sint simul in eodem loco; neque
etiam assumendo phantasma, quod etiam esse non potest, quia phantasma
non est sine quantitate; Daemon autem omni quantitate caret.
Similiter etiam nec hoc potest facere immutando; quia aut immutaret
alterando, quod videtur non posse facere, quia omnis alteratio fit per
qualitates activas quibus Daemones carent; aut immutaret
transformando, sive localiter movendo, quod videtur esse
inconveniens, duabus rationibus: primo quidem, quia transformatio
organi non posset fieri sine sensu doloris; secundo, quia secundum hoc
Daemon non ostenderet homini nisi nota cum tamen Augustinus dicat quod
ostendit homini formas et notas et ignotas. Ergo videtur quod
Daemones nullo modo possint immutare imaginationem vel sensum hominis.
10. Praeterea, secundum philosophum in VII Physic.,
transmutatio phantasmatum impedit intelligibilem cognitionem veritatis.
Si ergo Daemon possit transmutare hominis phantasiam, sequitur quod
possit eum impedire totaliter ab omni cognitione veritatis.
11. Praeterea, agens proximum oportet esse coniunctum, quia movens
et motum sunt simul, ut probatur in VII Physic. Sed Daemon non
potest esse coniunctus interiori phantasiae, quia super illud Habacuc
II, 20: dominus in templo sancto suo, dicit Glossa Hieronymi,
quod Daemon non potest intra idolum esse, sed exterius aliquid
operatur; et multo minus intra corpus humanum. Ergo videtur quod non
potest phantasiam immediate movere.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit in Lib. LXXXIII
quaest.: serpit hoc malum, scilicet Daemonis, per omnes aditus
sensuales; dat sese figuris, accommodat coloribus, adhaeret sonis,
odoribus se subiicit, infundit saporibus. Sed per huiusmodi, sensus
immutantur. Ergo videtur quod Daemones possint sensus humanos
immutare.
2. Praeterea, Augustinus dicit, XVIII de Civit. Dei, quod
transmutationes hominum in animalia bruta, quae dicuntur arte Daemonum
factae, non fuerunt secundum veritatem, sed solum secundum
apparentiam. Hoc autem esse non posset, si Daemones humanos sensus
transmutare non possent. Possunt ergo humani sensus per Daemones
transmutari.
Respondeo. Dicendum quod evidentibus indiciis et experimentis apparet
quod operatione Daemonum aliqua sensibiliter hominibus ostenduntur.
Quod quidem quandoque fit per hoc quod Daemones aliqua exteriora
corpora humanis sensibus exhibent vel quae praeexistunt a natura
formata, vel quae ipsi formant per naturalia semina, sicut ex
supradictis patet; et hoc non habet aliquam dubitationem. Naturaliter
enim humani sensus ad praesentiam sensibilium corporum immutantur. Sed
quandoque Daemones aliqua faciunt hominibus apparere quae in rerum
exteriorum veritate non subsistunt; et hoc habet dubitationem qualiter
fieri possit. Quam quidem Augustinus tangit, Lib. XII super
Genes. ad litteram, ponens tres modos, quorum altero necesse est ut
hoc fiat. Cum enim praemisisset, quod quidam volunt animam humanam
habere vim quamdam divinationis in seipsa (quod videtur congruere
opinionibus Platonicorum ponentium animam omnium scientiam habere ex
idearum participatione), excludit hanc opinionem per hoc: quia si in
sua potestate anima hoc haberet, semper posset homo divinare cum
vellet; quod patet esse falsum. Relinquitur ergo quod indigeat ad hoc
ab aliquo extrinseco adiuvari; non quidem a corpore, sed a spiritu.
Quaeritur autem ulterius, quomodo anima iuvetur a spiritu ad aliqua
videnda: utrum scilicet in corpore sit aliquid, ut inde quasi
relaxetur et emittatur eius intentio, quo in id veniat, ubi in seipsa
videat significantes similitudines, quae ibi iam erant, nec
videbantur, sicut multa in memoria, quae non semper intuemur; an
fiant illic quae ante non fuerunt; et subdit tertium membrum, vel in
aliquo spiritu sint, quo illa erumpens et emergens ibi eas videt. Sed
horum trium hoc tertium est omnino impossibile: anima enim humana
secundum praesentis vitae statum non potest in tantum elevari, ut ipsam
essentiam spiritualis et incorporeae substantiae videat, quia in statu
praesentis vitae non intelligimus absque phantasmate, per quod
cognoscere non possumus de aliqua spirituali substantia quid sit.
Multo autem minus potest inspicere species intelligibiles quae sunt in
mente spiritualis substantiae, quia quae sunt hominis, nemo novit nisi
spiritus hominis qui in ipso est et quidquid sit de intellectuali
cognitione animae humanae, certum est quod imaginaria eius visio, vel
sensualis, nullo modo elevari potest ad videndam incorpoream
substantiam, et species in ea existentes, quae non sunt nisi
intelligibiles. Cum ergo postea Augustinus subdit, quod dubium est,
utrum anima videat in seipsa, an per alterius spiritus commixtionem;
est intelligenda commixtio, non per hoc quod anima spiritualem
substantiam videat, sed per hoc quod circa eam spiritualis substantia
aliquid operetur, ut intelligatur permixtio per effectum spiritualis
substantiae, non autem per ipsam eius substantiam, vel eorum quae in
ipsa sunt. Similiter etiam secundum dictorum trium modorum esse non
potest, ut scilicet fiant de novo in anima quae ante non fuerant. Non
enim potest Daemon influere novas formas in materiam corporalem, sicut
ex praedictis patet; unde nec per consequens in sensum et
imaginationem, in quibus nihil recipitur sine organo corporali. Unde
relinquitur primum membrum; ut scilicet aliquid praeexistat in
corpore, quod per quamdam transmutationem localem spirituum et humorum
reducitur ad principia sensualium organorum, ut sic videantur ab anima
imaginaria vel sensuali visione; dictum est enim supra, quod Daemones
virtute propria possunt localiter corpora mutare. Ex transmutatione
autem locali spirituum et humorum etiam secundum naturae operationem
contingit aliqua secundum imaginationem vel sensum videri. Dicit enim
philosophus in Lib. de somno et vigilia assignans causam apparitionum
somniorum, quod cum animal dormierit, descendente plurimo sanguine ad
principium sensitivum, simul descendunt motus sive impressiones
relictae ex sensibilium motionibus, quae in spiritibus sensibilibus
conservantur, et movent principium apprehensivum; ita quod aliqua
apparent ac si tunc principium sensitivum a rebus istis exterioribus
immutaretur. Et per hunc modum Daemones possunt immutare
imaginationem et sensum, non solum dormientium, sed etiam
vigilantium.
Ad primum ergo dicendum, quod Daemones non possunt novam formam
imprimere in organa corporea sensuum; possunt tamen formas in organis
sensibilibus conservatas aliquo modo transmutare, ut secundum eas
aliquae apparitiones fiant.
Ad secundum dicendum, quod operatio vitae secundum quod egreditur a
potentia, est semper a principio intrinseco: sed secundum quod
procedit ex obiecto, potest esse a principio extrinseco, sicut visio
causatur a visibili; et hoc modo immutatur sensus a Daemonibus,
scilicet per aliquam exibitionem obiecti.
Ad tertium dicendum, quod intentio est virtutis appetitivae actus:
quae quidem est duplex. Una sensitiva, quae quidem est virtus organi
corporei; unde potest eius actus ab aliqua corporali transmutatione
causari; sicut ex aliquo corporali apposito vel subtracto appetitus
sensitivus movetur ad aliquid desiderandum vel fugiendum; et hoc modo
Daemones possunt immutare appetitum sensitivum ad aliquid intendendum.
Alia autem est vis appetitiva intellectiva, scilicet voluntas: quae
quia non habet organum corporale, non immutatur ex corporali
immutatione, nisi dispositive; effective autem mutari potest vel ab
ipso homine, secundum quod voluntas movet seipsam, vel a Deo, qui
interius operatur. Unde secundum hoc Daemones non possunt movere
animam ad aliquid intendendum.
Ad quartum dicendum, quod ad hoc quod homo actu consideret secundum
species quae habitualiter in intellectu existunt, requiritur intentio
voluntatis: nam habitus est quo quis agit cum voluerit, ut dicitur in
III de anima; et similiter per intentionem appetitus sensitivi
contingit quod actu animal imaginetur ea quae prius in memoria
conservabantur. Potest autem et hoc in homine fieri per intentionem
appetitus intellectivi, secundum quod appetitus superior movet
inferiorem.
Ad quintum dicendum, quod species quae praeexistunt in organis
sentiendi, medio modo se habent inter actum perfectum et potentiam
puram; sicut et species quae habitualiter existunt in intellectu; et
per solam intentionem appetitus reducuntur in actum perfectum.
Ad sextum dicendum, quod apprehensio sensitiva hominis nata est
immutari, sicut a proprio motivo, dupliciter: uno modo secundum
aliquod motivum exterius, quod quidem fit secundum motum a rebus ad
animam; alio modo secundum aliquod interius motivum, quod quidem fit
secundum motum ab anima ad res; et utroque motivo Daemon uti potest ad
immutandum hominis imaginationem vel sensum.
Ad septimum dicendum, quod verbum illud Augustini non est sic
intelligendum, quod ipsam vim phantasticam hominis, aut etiam speciem
in ipsa conservatam aliquo corpore circumdet, ut sic ipsam sensibus
aliorum obiiciat; sed quia ipse Daemon qui speciem et imaginationem
alicuius hominis format, aliam similem speciem vel corporaliter
exterius aliorum sensibus obiicit, vel intrinsecus in eorum sensibus
similem speciem operatur.
Ad octavum dicendum, quod Daemon immutat potentiam imaginativam vel
sensitivam hominis, non quasi ipse se exibeat medium, vel obiectum,
sed in quantum proprium subiectum sensitivae vel imaginativae virtutis
defert ad ipsam, ut supra dictum est.
Ad nonum dicendum, quod Daemon non immutat potentiam sensitivam et
imaginativam se ei obiiciendo, ut ostensum est, sed eam transmutando;
non quidem alterando, nisi quantum ad motum localem, quia non potest
de se imprimere novas species, ut dictum est. Immutat autem
transmutando sive localiter movendo, non quidem substantiam organi
dividendo, ut sic consequatur sensus doloris; sed movendo spiritus et
humores. Quod autem ulterius obiicitur, quod sequitur quod secundum
hoc Daemon non possit aliquid novum homini demonstrare secundum
imaginariam visionem: dicendum est, quod novum aliquid potest
intelligi dupliciter. Uno modo totaliter novum et secundum se et
secundum sua principia; et secundum hoc Daemon non potest aliquid
novum homini secundum visionem imaginariam demonstrare, non enim potest
facere quod caecus natus imaginetur colores, vel quod surdus natus
imaginetur sonos. Alio modo dicitur aliquid novum secundum speciem
totius; puta, si dicamus esse novum in imaginatione quod aliquis
imaginetur montes aureos, quos nunquam vidit; quia tamen vidit et
aurum et montem, potest naturali motu imaginari in homine phantasma
aurei montis; et hoc etiam modo Daemon potest aliquid novum
imaginationi offerre, secundum diversas compositiones motuum et
specierum, quasi quorumdam seminum in organis sensibilibus latentium,
quorum virtutem ipse cognoscit.
Ad decimum dicendum, quod sicut Augustinus dicit in Lib. de
Trin., multa Daemones possunt virtute suae naturae quae non possunt
propter prohibitionem divinam. Dicendum est ergo, quod Daemones
possunt virtute suae naturae phantasmata perturbando, totaliter
intelligibilem cognitionem hominis impedire, sicut patet in
arreptitiis: non tamen semper hoc facere permittuntur.
Ad undecimum dicendum, quod quia Angelus bonus vel malus ubi operatur
ibi est, secundum Damascenum, consequens est quod, quando Daemon
humores et spiritus commovet ad aliquid ostendendum, ibi existat.
Quod autem dicit Hieronymus quod Daemon non est intus in idolo, non
est intelligendum quod non possit intus esse in idolo, quia cum sit
spiritualis substantia, non impeditur corpora penetrare; sed
intelligitur quod non est in idolo sicut anima in corpore, ut ex idolo
et Daemone fiat aliquid unum, sicut gentiles arbitrabantur.
|
|