|
Et videtur quod non.
1. Intellectus enim hominis comparatur soli, secundum illud quod
dicitur Sap. V, 6, ex persona impiorum: sol intelligentiae non
est ortus nobis. Sed Daemon non potest immutare solem visibilem.
Ergo multo minus potest immutare intellectum humanum.
2. Praeterea, nihil transmutatur nisi quod est in potentia. Sed
anima humana est in actu completo quantum ad intelligibilia, et etiam
quantum ad imaginabilia; dicit enim Augustinus, XII super Gen.
ad Litt.: quamvis prius videamus aliquod corpus quod antea non
videbamus, atque inde incipiat imago eius esse in spiritu nostro quod
illud cum absens fuerit recordemur, tamen eamdem eius imaginem, non
corpus in spiritu, sed ipse spiritus in seipso facit; et in X de
Trinit., dicit, quod anima imagines corporum convolvit et rapit
facta in semetipsa de semetipsa. Ergo videtur quod non possit
intellectus hominis a Daemone immutari.
3. Praeterea, magis appropinquat intellectui humano vis imaginativa
quam Daemon, quia vis imaginativa radicatur in eadem essentia animae.
Sed vis imaginativa non potest immutare vim intellectivam hominis,
quia immateriale non immutatur a materiali. Ergo videtur quod Daemon
non possit intellectum hominis immutare.
4. Praeterea, intellectus se habet ad intelligibilia sicut materia
ad formam, quae fit in actu per formas, sicut intellectus per
intelligibilia. Sed si aliqua materia sit quae habet aliquam formam
semper sibi praesentem, nunquam potest immutari ad aliam formam, sicut
patet in corpore caelesti. Intellectus autem humanus habet aliquod
intelligibile semper sibi praesens, scilicet seipsum, quia ipse
intelligibilis est. Ergo nullo modo Daemon potest eum immutare ad
aliquod intelligibile.
5. Praeterea, intellectus proprie immutatur a docente, qui reducit
ipsum de potentia in actum, ut patet per philosophum in VIII
Physic. Sed solus Deus interius docet, ut patet per Augustinum in
Lib. de magistro. Ergo videtur quod Daemon non potest interius
intellectum immutare.
6. Praeterea, intellectus immutatur per illuminationem. Sed
illuminare intellectum humanum competit Deo, qui illuminat omnem
hominem venientem in hunc mundum, ut dicitur Ioan. I, 9: non
autem convenit Daemoni, quia nulla est conventio lucis ad tenebras,
ut dicitur II ad Cor. VI, 14. Ergo videtur quod Daemones non
immutent intellectum humanum.
7. Praeterea, cognitio intellectiva secundum duo fit: scilicet
secundum lumen intelligibile, et secundum species intelligibiles. Sed
Daemon non potest movere animam ad cognitionem intelligibilem ex parte
luminis intellectualis, quia hoc praeexistit in homine a natura;
similiter etiam nec ex parte specierum intelligibilium, quia species
intellectus substantiae spiritualis sunt universaliores, et
improportionatae intellectui humano. Nullo ergo modo Daemon potest
immutare animam humanam ad intelligibilem cognitionem.
8. Praeterea, Augustinus dicit in libro LXXXIII
quaestionum, quod qui non intelligit verum, nihil intelligit. Sed ad
Daemonem potius pertinet inducere hominem in falsitatem quam in
veritatem, secundum illud Ioan. VIII, 44: cum loquitur
mendacium, ex propriis loquitur. Ergo videtur quod Daemones non
possunt immutare animam hominis ad cognitionem.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit, XVIII de Civit.
Dei, quod quidam philosophus quaedam Platonica dogmata cuidam in
somnis exposuit; quod operationi Daemonum Augustinus attribuit.
Ergo Daemones possunt immutare animam hominis ad aliquid
intelligendum.
2. Praeterea, super illud Iob XXXVII, 8: ingredietur
bestia latibulum (suum), dicit Gregorius in Moral. quod Daemon in
mentem etiam sanctorum ingredi potest; sed manere ibi non potest.
Ergo videtur quod possit mentem hominis movere ad aliquid
intelligendum.
3. Praeterea, Augustinus dicit in XIX de Civit. Dei, quod
Daemon potest uti anima sapientis ut vult. Sed anima sapientis est
potentissima. Ergo videtur quod multo magis Daemon possit alias
animas movere ad aliquid intelligendum.
4. Praeterea, Augustinus dicit, XII super Genes. ad
litteram, quod sicut spiritus imaginarius hominis adiuvatur ut formas
imaginarias videat, ita etiam mens eius adiuvatur ut eas intelligere
possit. Sed Daemon adiuvando vim imaginariam movet ad visionem
imaginariam. Ergo adiuvando mentem movet ad aliquid intelligendum.
Respondeo. Dicendum quod circa operationem Daemonis duo sunt
consideranda: primo quidem quid possit ex virtute propriae naturae;
secundo quomodo naturali virtute utatur ex malitia propriae voluntatis.
Quantum ergo ad virtutem propriae naturae, eadem possunt Daemones
quae et boni Angeli, quia est eorum eadem natura communis. Est autem
differentia in usu virtutis secundum bonitatem et malitiam voluntatis,
nam boni Angeli ex caritate hominem ad bonum iuvare intendunt ad
perfectam cognitionem veritatis; quam Daemon impedire intendit, sicut
et alia hominis bona. Est autem considerandum, quod intellectualis
hominum operatio secundum duo perficitur; scilicet secundum lumen
intelligibile, et secundum species intelligibiles; ita tamen quod
secundum species fit apprehensio rerum; secundum lumen intelligibile
perficitur iudicium de apprehensis. Inest autem animae humanae
naturale lumen intelligibile, quod quidem ordine naturae est infra
lumen angelicum. Et ideo, sicut in rebus corporalibus superior virtus
adiuvat et confortat inferiorem virtutem, ita per lumen angelicum
confortari potest lumen intellectus humani ad perfectius iudicandum;
quod Angelus bonus intendit, non autem Angelus malus. Unde hoc modo
Angeli boni movent animam ad intelligendum, non autem Daemones. Ex
parte autem specierum Angelus bonus vel malus potest immutare hominis
intellectum ad aliquid intelligendum, non quidem influendo species in
ipsum intellectum, sed quaedam signa exterius adhibendo, quibus
intellectus excitatur ad aliquid apprehendendum; quod etiam homines
facere possunt. Sed etiam ulterius Angeli boni vel mali possunt
interius quodammodo disponere et ordinare species imaginarias, secundum
quod competit ad aliquid intelligibile apprehendendum. Quod quidem
Angeli boni ordinant ad hominis bonum, Daemones autem ad hominis
malum; vel quantum ad effectum peccati, prout scilicet homo ex his
quae apprehendit, movetur ad superbiam, vel ad aliquod aliud
peccatum; vel ad impediendum ipsam intelligentiam veritatis, secundum
quod per aliqua apprehensa ducitur homo in dubitationem quam solvere
nescit, et sic trahitur in errorem. Unde Augustinus dicit in libro
LXXXIII quaestionum, quod Daemon quibusdam nebulis implet omnes
meatus intelligentiae, per quos pandere lumen rationis radius mentis
solet.
Ad primum ergo dicendum, quod intellectus humanus possibilis non
comparatur soli, sed magis aeri, vel cuicumque diaphano illuminabili.
Intellectus autem agens, ut dicit Themistius in Comment. III de
anima, secundum Platonem quidem comparatur soli, quia ponebat
intellectum agentem esse substantiam separatam; unde Augustinus in
Lib. Soliloquiorum Deum comparat soli; sed secundum Aristotelem,
intellectus agens comparatur lumini in aliquo corpore participato.
Ad secundum dicendum, quod falsum est animam esse in actu completo nec
quantum ad intelligibilia, nec quantum ad sensibilia. Nam respectu
intelligibilium in anima humana distinguitur duplex intellectus:
scilicet intellectus agens, et intellectus possibilis. Intellectus
autem possibilis est in potentia ad omnia intelligibilia; unde
comparatur tabulae in qua nihil est scriptum, secundum philosophum in
III de anima. Sed intellectus agens est quidam actus omnium
intelligibilium, quo est omnia intelligibilia fieri, non quidem ita
quod contineat in se omnia intelligibilia in actu, sicut nec lumen,
cui comparatur, continet in se colores in actu; sed et lumen facit
omnes colores esse visibiles actu, et intellectus agens facit omnia
intelligibilia actu. Et secundum hoc, species intelligibiles non
faciunt corpora aut sensus corporei in intellectu: sed ipse intellectus
facit eas per intellectum agentem, et recipit eas per intellectum
possibilem; sicut si oculus corporalis haberet lumen, et esset lucidus
actu, faceret colores visibiles actu, in quantum esset lucidus in
actu; et reciperet eos, in quantum esset diaphanum carens omni
colore, sicut aliqualiter patet in oculo cati. Quantum vero ad
imaginabilia, manifestum est quod vis imaginativa non est in actu
perfecto omnium imaginabilium; sed reducitur in actum per impressionem
sensus; est enim phantasia motus factus a sensu secundum actum, ut
dicitur in Lib. de anima; alioquin caecus natus posset imaginari
colores. Sensus autem fit in actu per actionem sensibilis in organum
sensus; unde Augustinus dicit in XI de Trinit., quod sensus
accipit speciem ab eo corpore quod sentimus; et a sensu memoria, a
memoria vero acies cogitantis. Quod vero dicitur in XII super
Gen. ad Litt., quod corporis imaginationem non corpus in spiritu,
sed ipse spiritus in seipso facit, intelligendum est quod virtus
incorporea exterioris sensibilis non est sufficiens ad hoc quod faciat
speciem sensibilem in quantum sentitur, vel speciem imaginariam, in
quantum est imaginata; sed hoc est ex virtute animae. Habet tamen
corpus exterius virtutem immutandi corporea organa, quam immutationem
sequitur perceptio sensus per virtutem animae. Unde Augustinus dicit
in XI de Trinit.: non possumus quidem dicere quod sensum gignat res
visibilis; gignit tamen formam velut similitudinem suam, quae fit in
sensu, cum aliquid videndo sentimus. Et sic etiam intelligenda sunt
omnia alia verba Augustini his similia. Quamvis etiam secundum
quemdam alium modum possit intelligi; quod spiritus faciat formas
imaginarias in seipso, in quantum scilicet diversimode componendo novas
formas imaginarias gignit, sicut phantasma aurei montis, ut supra
dictum est.
Ad tertium dicendum, quod vis imaginativa magis convenit cum
intellectu humano, subiecto; sed quantum ad rationem speciei plus
convenit cum eo intellectus Angeli boni vel mali. Unde aliquo modo
potest intellectus Angeli vel Daemonis movere intellectum hominis,
quo non potest ipsum movere vis imaginativa; et tamen vis imaginativa
quodammodo movet intellectum possibilem, non quidem virtute sua, sed
virtute intellectus agentis. Dicit enim philosophus in III de
anima, quod sicut se habent colores ad visum, ita se habent
phantasmata ad intellectum possibilem. Unde sicut lumen dat coloribus
quamdam virtutem instrumentalem faciendi immutationem spiritualem in
sensu, ita et phantasmata, in quantum instrumentaliter agunt in
virtute intellectus agentis, faciunt intellectum possibilem in actu
intelligibilium specierum.
Ad quartum dicendum, quod aliter est de intellectu Angeli et
intellectu humano. Intellectus enim Angeli est sicut aliquod ens actu
in genere intelligibilium; et ideo intelligit essentiam suam secundum
seipsam, et per eam intelligit quaecumque alia intelligit. Non enim
est inconveniens quod per unam formam recipiatur alia, sicut per
superficiem recipitur color; unde corpus quod semper habet
superficiem, potest ab aliquo extrinseco immutari ad hoc vel illud.
Sed intellectus possibilis animae humanae est sicut ens omnino in
potentia in genere intelligibilium; et ideo non potest intelligere
seipsam nisi secundum quod fit actu per speciem intelligibilem.
Ad quintum dicendum, quod solus Deus docet interius operando, qui
est auctor etiam ipsius luminis naturalis; potest tamen vel Angelus
vel Daemon vel homo docere, repraesentando intellectui suum obiectum,
ut supra dictum est.
Ad sextum dicendum quod, intellectus potest moveri non solum ex parte
intelligibilis, sed etiam ex parte obiecti, ut dictum est.
Ad septimum dicendum, quod bonus Angelus potest movere intellectum
hominis ex parte luminis, non quidem causando lumen naturale in ipso,
sed confortando, ut dictum est. Sed tam Angelus quam Daemon potest
movere intellectum hominis ex parte speciei intelligibilis; non quidem
aequales species humano intellectui ingerendo suis speciebus, sed eo
modo quo supra dictum est, componendo formas imaginatas, vel etiam
aliqua exteriora signa adhibendo; sicut etiam homo profundas
conceptiones intelligibiles quas habet, potest aliis notificare,
explanando eas secundum quod congruit intellectui auditorum.
Ad octavum dicendum, quod per ipsa vera quae Daemon manifestat,
intendit hominem ad mendacium perducere.
Circa ea vero quae in contrarium obiiciuntur, considerandum est, quod
Daemon dicitur ingredi posse mentem hominis, non secundum
substantiam, sed secundum effectum; in quantum scilicet instigat
hominem ad aliquid cogitandum. Dicitur etiam, quod potest uti anima
sapientis ut vult, in quantum aliquando, Deo permittente, impedit
usum rationis in homine, sicut patet in arreptitiis. Et haec quidem
circa quaestiones de malo dicta sufficiant.
|
|