|
Et videtur quod sic.
1. Dicit enim Augustinus XI super Genes. ad litteram: in
spiritu rationalis creaturae bonum est hoc ipsum, quod vivit et
vivificat corpus; sive aereum, sicut ipsius Diaboli, vel Daemonum
spiritus; sive terrenum, sicut hominis anima. Sed corpus quod
vivificatur, est naturaliter unitum spiritui vivificanti: quia vita
est quoddam naturale. Ergo Daemones habent corpora naturaliter sibi
unita.
2. Praeterea, experientia fit ex multis memoriis, quae fit ex sensu
praeteriti, ut dicitur in principio Metaph., et sic ubicumque est
experientia, est sensus. Sensus autem non est sine corpore
naturaliter unito, eo quod sensus est actus organi corporalis. In
Daemonibus autem est experientia: dicit enim Augustinus in II super
Genes. ad litteram, quod quaedam vera cognoscunt, partim quia
ingeniis subtilioribus vigent, partim experientia callidiore, partim
quia a sanctis Angelis discunt. Ergo Daemones habent corpora sibi
naturaliter unita.
3. Praeterea, Dionysius dicit IV cap. de Divin. Nomin.,
quod malum in Daemonibus est furor irrationabilis, demens
concupiscentia, et phantasia proterva. Sed haec tria pertinent ad
partem animae sensitivam, in qua est phantasia, irascibilis et
concupiscibilis; pars autem sensitiva non est sine corpore. Ergo
Daemones habent corpora naturaliter sibi unita.
4. Praeterea, quanto aliquid quod est inferioris ordinis, est
superius, tanto maiorem coniunctionem habet cum superiori ordine.
Unde in Lib. de causis, dicitur, quod ex intelligentiis est quae
est intelligentia tantum, scilicet inferior; et ex eis est quae est
intelligentia divina, scilicet superior; et ex animabus est quae est
anima tantum, sicut brutorum; et ex eis est anima intellectualis,
sicut hominum; et ex corporibus quod est corpus tantum; et ex eis quod
est corpus animatum. Unde Dionysius dicit VII cap. de Divin.
Nomin., quod divina sapientia fines primorum coniungit principiis
secundorum. Sed aer est nobilius corpus quam terra. Cum ergo sint
quaedam corpora terrestria animata, multo magis erunt corpora quaedam
aerea animata; et huiusmodi Daemones dicimus.
5. Praeterea, illud per quod aliquid alicui convenit, magis est
illius rei susceptivum; sicut si corpus opacum illuminatur mediante
diaphano, diaphanum est magis illuminabile. Sed corpus terrestre
hominis, vel alterius animalis, vivificatur per spiritus vitales, qui
sunt corpora aerea. Ergo corpus aereum est magis animabile quam corpus
terrestre; et sic idem quod prius.
6. Praeterea, medium sapit naturam extremorum. Sed corpus
supremum, scilicet caeleste, participat vita cum sit animatum,
secundum philosophum: similiter etiam in corpore inferiori, scilicet
terra, aqua, et in inferiori aeris parte, sunt quaedam corpora
animata habentia vitam. Ergo etiam in aere medio sunt quaedam corpora
animata viventia. Huiusmodi autem non sunt nisi Daemones, quia usque
illuc aves ascendere non possunt. Ergo Daemones sunt animalia
habentia corpora naturaliter sibi unita.
7. Praeterea, id quod inest alicui creaturae in comparatione ad
Deum, naturaliter inest ei: quia relatio creaturae ad Deum in
creatura fundatur. Sed Gregorius dicit in II Moralium, quod
Angelorum spiritus comparatione quidem nostrorum corporum spiritus
sunt; sed comparatione summi incircumscripti spiritus, corpus. Et
Damascenus dicit in II Lib., quod Angelus incorporeus et
immaterialis dicitur quantum ad nos: omne enim comparatum ad Deum, et
grossum et materiale invenitur; solus enim essentialiter immaterialis
et incorporeus Deus est. Ergo Daemones naturaliter habent corpora
sibi unita, cum sint eiusdem naturae cum Angelis.
8. Praeterea, illud quod ponitur in definitione alicuius, est
naturale ei: quia definitio significat naturam rei. Sed corpus
ponitur in definitione Daemonis, dicit enim Chalcidius in commento
super Timaeum: Daemon est animal rationale, immortale, passibile
animo, aethereum corpore; et Apuleius dicit in Lib. de Deo
Socratis, quod Daemones sunt genere animalia, animo passiva, mente
rationalia, corpore aerea, tempore aeterna; ut Augustinus introducit
in VIII de Civit. Dei. Ergo Daemones habent corpora
naturaliter sibi unita.
9. Praeterea, omne illud quod ratione sui corporis suscipit actionem
poenalem ignis materialis, habet corpus sibi naturaliter unitum. Sed
Daemones sunt huiusmodi; dicit enim Augustinus XXI de Civit.
Dei, quod ignis erit supplicio hominum attributus et Daemonum; quia
sunt prava quaedam etiam in Daemonibus corpora. Ergo Daemones habent
corpora naturaliter sibi unita.
10. Praeterea, illud quod inest alicui a principio suae
creationis, et semper naturaliter inest ei. Sed corpus inest Daemoni
a principio suae creationis, et semper: dicit enim Augustinus IX de
Civit. Dei: hoc ipsum quod mortales sunt homines corpore, ad
misericordiam Dei patris pertinere arbitratus est Plotinus, ne semper
huius vitae miseria tenerentur: hac misericordia indigna iudicata est
iniquitas Daemonum, qui in animo passivi, miseria non mortale sicut
homines, sed aeternum corpus acceperint. Ergo Daemones habent
corpora naturaliter sibi unita.
11. Praeterea, Augustinus dicit XI de Civit. Dei: ut
intelligeremus animarum merita non qualitatibus corporum esse pensanda,
aereum corpus possidet pessimus Daemon; homo autem, et nunc (licet
malus longe minoris mitiorisque malitiae) et ante peccatum luteum
corpus accepit. Sed homo habet corpus luteum naturaliter sibi unitum.
Ergo et Daemon corpus aereum.
12. Praeterea, quanto aliqua substantia est perfectior, tanto
magis habet id quod de necessitate exigitur ad eius operationem. Sed
anima humana, quae est inferioris naturae quam Daemon, habet organa
corporalia naturaliter sibi unita, quae exiguntur ad eius operationes.
Ergo cum Daemones indigeant corporibus ad aliquas operationes
(alioquin corpora non assumerent) videtur quod habeant corpora
naturaliter sibi unita.
13. Praeterea, plura bona sunt paucioribus meliora. Sed corpus et
spiritus sunt plura bona quam spiritus tantum. Cum ergo homo, qui est
inferioris naturae, sit compositus ex corpore et spiritu, multo magis
Daemon, qui est superioris naturae.
14. Praeterea, nulla alia potentia invenitur a corporeis organis
separata, nisi intellectus et voluntas. Sed Daemones quaedam
operantur in inferiora corpora, sicut patet Iob I et II, quae non
operantur sola voluntate: quia hoc est proprium Dei, ut corporalis
materia ei ad nutum obediat, sicut dicit Augustinus in III de
Trinit., et per consequens etiam neque solo intellectu, qui non
operatur in exteriora nisi per voluntatem; et sic Daemones habent
alias potentias operativas, praeter intellectum et voluntatem. Ergo
habent corpora naturaliter sibi unita.
15. Praeterea, nihil potest agere in aliquid distans, nisi virtus
eius per medium deferatur in illud. Virtus autem spiritus puri non
potest deferri per medium corporale, quia corpus non est capax
spiritualis virtutis. Cum ergo Daemon agat in aliquid distans,
videtur quod non sit spiritus purus; sed sit aliquid compositum ex
corpore et spiritu.
16. Praeterea, virtus imaginativa non est absque organo corporali.
Sed in Angelis et Daemonibus est virtus imaginativa; dicit enim
Augustinus XII super Genes. ad litteram, quod in suo spiritu
corporalium rerum similitudines futurorum cognitione praeformant. Ergo
Angeli et Daemones habent corpora naturaliter sibi unita.
17. Praeterea, Augustinus dicit in eodem libro, quod assumente
atque rapiente aliquo spiritu, tollitur anima ad videndas similitudines
corporum. Non autem posset anima similitudines corporum videre in
substantia omnino spirituali. Ergo spiritus Angeli vel Daemonis
rapiens animam, habet aliqua corporea organa, in quibus huiusmodi
species conservantur.
18. Praeterea, materia est causa multitudinis secundum numerum.
Sed Angeli, et etiam Daemones, sunt plures numero: ponitur enim in
eis discretio personalis. Ergo in eis est materia, ex qua causatur
pluralitas secundum numerum. Sed haec est materia sub dimensionibus
contenta, quibus separatis, substantia est indivisibilis, ut dicitur
in I Physic., et sic non poterit per materiae divisionem causari
pluralitas numeralis. Ergo in Angelis et Daemonibus sunt dimensiones
corporales; et ita habent corpora naturaliter sibi unita.
19. Praeterea, ubicumque invenitur proprietas corporis, invenitur
et corpus. Sed egredi et moveri est proprie corporum; quod tamen
Daemonibus convenit; dicitur enim Iob I, 12, quod egressus est
Satan a facie domini. Ergo Daemones habent corpora naturaliter sibi
unita.
1. Sed contra. Nihil compositum ex anima et corpore dicitur
spiritus; unde dicitur Is. XXXI, 3: Aegyptus homo, et non
Deus, et equi eorum caro, et non spiritus. Sed Daemones dicuntur
spiritus, ut patet Matth. XII, v. 43: cum immundus spiritus
exierit ab homine et cetera. Ergo Daemones non habent corpora
naturaliter sibi unita.
2. Praeterea, Daemones et Angeli sunt eiusdem naturae. Dicit
enim Dionysius IV cap. de Divin. Nomin., quod Daemones non
semper, nec naturaliter sunt mali; sed per defectum angelicorum
bonorum. Angeli autem sunt incorporei, sicut ipse in eodem capite
dicit. Ergo etiam Daemones non habent corpora sibi naturaliter
unita.
3. Praeterea, Damascenus dicit in II libro, quod Angeli non
circumterminantur vel continentur; cum a parietibus et ianuis et
claustris et signaculis indeterminabiles sint. Si autem haberent
corpora naturaliter sibi unita, possent concludi ianuis et claustris,
eo quod plura corpora non possunt esse simul in eodem loco; vel si hoc
per divisionem eorum fieret, sequeretur Daemonum mors. Non ergo
Daemones habent corpora sibi naturaliter unita.
4. Praeterea, Marc. V, 9, dicitur, quod domino interroganti a
Daemonibus: quod tibi nomen est; respondit: legio, multi enim
sumus. Continet autem legio, sicut Hieronymus dicit super Matth.,
sex milia sexcentos sexaginta sex. Non autem esset possibile tot
Daemones in uno hominis corpore esse, si essent corporei. Non ergo
Daemones habent corpora sibi naturaliter unita.
Respondeo. Dicendum, quod sive Daemones habeant corpora sibi
naturaliter unita, sive non habeant, hoc non multum refert ad fidei
Christianae doctrinam. Dicit enim Augustinus XXI de Civit.
Dei: sunt quaedam etiam sua Daemonibus corpora, sicut doctis
hominibus visum est ex isto aere crasso atque humido, cuius impulsus
stante vento sentitur. Si tamen quisquam nulla habere Daemones
corpora assereret non est laborandum de hac re, aut operosa
inquisitione, aut contentiosa disputatione certandum. Ut tamen huius
quaestionis veritas innotescat, considerandum est, quid de corporeo et
incorporeo, et quid de Daemonibus aliqui sensisse inveniantur.
Aliqui, enim qui primitus de rebus scrutari coeperunt, nihil nisi
corporea esse existimaverunt, sicut de primis naturalibus dicit
Aristoteles. Ex quorum opinione derivatus est error Manichaeorum,
qui etiam Deum lucem quamdam corpoream esse posuerunt. Quod contingit
ex hoc quod imaginationem per intellectum transcendere non valebant.
Probatur autem aliquid esse incorporeum manifeste ex ipsa operatione
intellectus, quae non potest esse operatio corporis alicuius, ut
probatur in III de anima. Hac ergo opinione exclusa, posuerunt
aliqui, esse quidem aliquid incorporeum, sed nullum huiusmodi esse
quod non sit corpori unitum; adeo quod etiam Deum ponebant esse animam
mundi, ut de Varrone Augustinus narrat in VII de Civit. Dei.
Sed hanc opinionem Anaxagoras quidem excludit per universalem virtutem
movendi omnia, ponens, intellectum qui omnia movet, oportere omnibus
esse immixtum; Aristoteles autem, per motus perpetuitatem, quae non
potest procedere nisi ab infinita virtute primi motoris. Infinita
autem virtus non potest esse in aliqua magnitudine; unde in VIII
Physic., concludit quod primus motor caret omni magnitudine
corporali. Plato autem per viam abstractionis, ponens bonum et unum
(quae sine ratione corporis intelligi possunt) subsistere in primo
principio sine corpore; et ideo supposito quod primum principium, quod
est Deus, neque sit corpus neque corpori unitus, posuerunt aliqui,
hoc solius Dei proprium esse; ceteras vero spirituales substantias
corporibus unitas esse. Unde Origenes dicit in I periarchon, quod
solius Dei proprium est ut sine rationali substantia et absque ulla
corporeae abiectionis societate intelligatur existere. Sed haec etiam
positio evidenti ratione excluditur. Semper enim ubi invenitur aliquid
alicui coniunctum, non secundum propriam rationem, sed secundum
aliquid aliud, sine illo invenitur; sicut ignis invenitur sine
permixtione aliorum elementorum, quae non pertinent ad propriam eius
rationem. Non autem invenitur accidens sine substantia, quia hoc
pertinet ad propriam rationem accidentis. Manifestum est autem quod
intellectus non unitur corpori in quantum est intellectus, sed secundum
alias vires. Unde manifestum est quod inveniuntur aliqui intellectus a
corpore separati. Deus autem supra intellectum est. His ergo visis
de corporeo et incorporeo, circa Daemones considerandum est, quod
Peripatetici Aristotelis sectatores non posuerunt Daemones esse; sed
ea quae attribuuntur Daemonibus, dicebant provenire ex virtute
caelestium corporum, et aliarum naturalium rerum. Unde Augustinus
dicit in X de civitate Dei: Porphyrio visum fuisse, quod herbis et
lapidibus et animantibus et sonis certis quibusdam, ac vocibus et
figurationibus atque figmentis, quibusdam etiam observatis in caeli
conversione motibus siderum, fabricari in terra ab hominibus potestates
siderum idoneas variis effectibus exequendis. Sed hoc apparet
manifeste falsum, per hoc quod inveniuntur aliquae operationes
Daemonum quae nullo modo possunt ex aliqua naturali causa procedere,
puta quod aliquis arreptus a Daemone loquitur linguam ignotam; et
multa alia inveniuntur opera Daemonum tam in arreptitiis quam in
nigromanticis artibus, quae nullo modo possunt nisi ex aliquo
intellectu procedere. Et ideo coacti sunt alii etiam philosophi ponere
Daemones esse. Quorum Plotinus, ut Augustinus narrat in IX de
Civit. Dei dicit, animas hominum Daemones esse, et ex hominibus
fieri heroes si meriti boni sint; Lemures autem, seu Larvas, si
mali; Manes autem, si incertum est bonorum eos, seu malorum esse
meritorum. Sed, sicut Chrysostomus dicit super Matth., Daemones
de monumentis exibant perniciosum dogma imponere volentes, scilicet
quod animae mortuorum Daemones fiant; unde et multi aruspicum
occiderunt pueros, ut animam eorum cooperantem haberent. Non autem
habet rationem, posse unam virtutem incorpoream in aliam transmutari
substantiam, scilicet animam in substantiam Daemonis: neque etiam
rationabile est animam a corpore separatam hic oberrare. Iustorum enim
animae in manu Dei sunt; quae autem sunt peccatorum, confestim hinc
abducuntur. Unde hac opinione remota, alii posuerunt, ut Augustinus
narrat VIII de Civit. Dei, quod omnium animalium in quibus est
anima rationalis, tripartita divisio est, in deos, homines et
Daemones. Deos autem dicebant habere caelestia corpora, Daemones
aerea, homines terrena; et sic Plato sub substantiis intellectualibus
omnino a corpore separatis hos tres ordines substantiarum corporibus
unitarum ponebat. Sed quantum ad Daemones videtur haec positio
impossibilis esse. Primo quidem, quia cum aer sit corpus simile in
toto et in partibus necesse est, si aliquae partes aeris animatae
ponuntur, quod totus aer sit animatus. Quod patet esse falsum: quia
nulla operatio vitae nec per motum nec per aliquid aliud deprehenditur
in toto aere. Secundo, quia omne corpus animatum inferius, est
organicum, propter diversas operationes animae. Corpus autem
organicum esse non potest, nisi sit in se terminabile et figurabile;
quod aeri non convenit. Unde nullum corpus aereum potest esse
animatum, praesertim quia si in se non sit terminabile non posset a
circumsistente aere distingui. Tertio cum forma non sit propter
materiam, sed potius e converso; non ideo anima unitur corpori quia
est tale corpus, sed potius corpus unitur animae, quia est necessarium
alicui animali operationi, scilicet propter sensum, vel propter
aliquem motum. Non est autem motus necessarius alicuius partis aeris
ad generationem rerum, sicut motus caelestium corporum, quae quidem
ponunt animata; unde propter hoc solum spiritualis substantia uniretur
aereo corpori, ut ipsum moveret. Relinquitur ergo quod hoc sit
principaliter propter sensum, sicut et in nobis accidit. Unde et
Platonici posuerunt, Daemones esse animalia animo passiva; quod
pertinet ad partem sensitivam. Sensus autem non potest esse sine
tactu, qui est fundamentum omnium sensuum; unde eo corrupto
corrumpitur animal. Organum autem tactus non potest esse corpus
aereum, nec aliquod corpus simplex, ut probatur in Lib. de anima.
Unde relinquitur quod nullum corpus aereum possit esse animatum; et
ideo dicimus, Daemones non habere corpora naturaliter sibi unita.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus ibi et in multis aliis locis
loquitur de corporibus Daemonum, secundum quod visum est quibusdam
doctis hominibus, id est Platonicis, ut patet ex auctoritate eius
supra inducta.
Ad secundum dicendum, quod experientia proprie ad sensum pertinet.
Quamvis enim intellectus non solum cognoscat formas separatas, ut
Platonici posuerunt, sed etiam corpora, non tamen intellectus
cognoscit ea prout sunt hic et nunc, quod est proprie experiri, sed
secundum rationem communem. Transfertur enim experientiae nomen etiam
ad intellectualem cognitionem, sicut etiam ipsa nomina sensuum, ut
visus et auditus. Nihil tamen prohibet dicere, quod Augustinus in
Daemonibus experientiam ponit, secundum quod ponuntur habere corpora,
et per consequens sensum.
Ad tertium dicendum, quod satis probabile est quod Dionysius, qui in
plurimis fuit sectator sententiae Platonicae, opinatus sit cum eis,
Daemones esse animalia quaedam habentia appetitum et apprehensionem
sensitivam. Potest tamen dici quod furor et concupiscentia in
Daemonibus ponitur metaphorice propter similitudinem operationis, non
secundum quod important quasdam passiones partis sensitivae pertinentes
ad vim irascibilem et concupiscibilem: quia sic etiam in sanctis
Angelis ponuntur, ut patet per Augustinum IX de Civit. Dei, et
per Dionysium II cap. Caelest. Hierar., et similiter
phantasia, quae a visione nomen accepit, ut dicitur in Lib. de
anima, metaphorice attribuitur Daemonibus, sicut et visus
intellectui.
Ad quartum dicendum, quod etsi aer sit nobilius corpus quam terra,
tamen et aer et omnia alia elementa materialiter se habent ad corpora
mixta; unde forma corporis mixti est nobilior quam forma elementi. Et
propter hoc, quia anima est nobilissima formarum, non potest esse
forma aerei corporis, sed solum corporis mixti, in quo terra et aqua
magis secundum quantitatem abundant, ut fiat mixtionis aequalitas.
Ad quintum dicendum, quod anima comparatur ad corpus dupliciter. Uno
modo ut forma; et sic spiritus (quod est corpus aereum) non est
medium inter animam et corpus mixtum terrestre; sed immediate anima
unitur corpori mixto ut forma. Alio modo comparatur anima ad corpus
animatum ut motor; et in hac comparatione cadit medium corpus aereum,
id est spiritus, inter animam et corpus animatum. Et quia habitudo
formae praecedit habitudinem motoris, consequens est quod per prius sit
animabile corpus mixtum terrestre quam corpus aereum.
Ad sextum dicendum, quod, si supponatur corpora caelestia esse
animata, ut quidam ponunt; non tamen propter hoc oportet quod in media
regione sint corpora animata. Corpora enim infima per mixtionem ad
medium deducta, maiorem habent similitudinem cum corporibus caelestibus
secundum remotionem a contrarietate, quam corpora simplicia, puta
ignis et aer, in quibus sunt superexcellentiae contrariorum.
Ad septimum dicendum, quod possibile est, Damascenum quantum ad hoc
secutum esse Origenem, ut crederet et Angelos et Daemones
naturaliter sibi unita habere corpora; ratione quorum, in comparatione
ad nos, spiritus dicantur; in comparatione autem ad Deum, corporei.
Potest tamen dici, quod corporeum accipitur et ab eo et a Gregorio
pro composito, ut ex eorum verbis nihil aliud intelligatur quam quod
Angeli et Daemones in comparatione ad nos sunt simplices, in
comparatione autem ad Deum sunt compositi.
Ad octavum dicendum, quod definitio illa datur secundum positiones
Platonicorum.
Ad nonum dicendum, quod Augustinus etiam ibi loquitur secundum
Platonicos; unde dixit ibidem: sicut doctis hominibus visum est.
Ad decimum dicendum, quod Augustinus ibi loquitur contra
Platonicos, qui ponebant quod cultus divinitatis est exhibendus
propter corporum aeternitatem: contra quos Augustinus eorum positione
utitur, ostendens quod si corpora incorruptibilia habent, ex hoc ipso
sunt magis miseri, cum sint passivi.
Ad undecimum dicendum, quod Augustinus ibi loquitur contra
Origenem, qui ponebat quod pro diversitate meritorum diversi spiritus
nobiliora, vel minus nobilia corpora acceperunt. Et secundum hoc
oporteret quod Daemones, quorum malitia est maior, haberent grossiora
corpora quam homines.
Ad duodecimum dicendum, quod anima habet naturaliter sibi unita
corporea organa, quae exiguntur ad naturales eius operationes.
Apparere autem hominibus non est naturalis operatio Daemonis, neque
aliqua alia ad quam requiratur corporeum organum; unde non oportet quod
Daemones habeant corpora naturaliter sibi unita.
Ad decimumtertium dicendum, quod plura bona sunt paucioribus meliora,
dum tamen sint singula unius ordinis. Illud tamen quod in uno habet
perfectionem suae bonitatis, sicut Deus, multo melius est quam illud
quod habet suam bonitatem dispartitam secundum diversas partes. Et
secundum hoc Angelus, qui est totaliter spiritus, secundum suam
naturam, est melior homine composito ex corpore et spiritu.
Ad decimumquartum dicendum, quod in Angelo aut Daemone, si
incorporei ponantur, non est alia potentia neque operatio, nisi
intellectus et voluntas; unde Dionysius dicit IV cap. de Divin.
Nomin., quod intellectuales sunt omnes eorum substantiae, virtutes
et operationes. Oportet enim quod virtus et operatio cuiuslibet rei
consequatur naturam ipsius. Angelus autem non est intellectus secundum
suam partem, sicut anima; sed secundum suam totam naturam
intellectualis est. Unde nulla virtus seu potentia in Angelo potest
esse nisi pertinens ad apprehensionem vel appetitum intellectualem.
Non autem est inconveniens quod Angeli aliqua corpora solo imperio
voluntatis moveant motu dumtaxat locali: videmus enim quod anima humana
solo intellectu et voluntate movet corpus sibi unitum. Quanto autem
aliqua substantia intellectualis est altior, tanto habet virtutem
motivam magis universalem; unde substantia intellectualis separata a
corpore, potest movere imperio voluntatis aliquod corpus non sibi
unitum; et tanto magis, quanto substantia intellectualis fuerit
altior, in tantum quod ministerio quorumdam Angelorum etiam corpora
caelestia dicuntur moveri. Est autem solius Dei proprium quod materia
corporalis obediat ei ad nutum, quantum ad formarum susceptionem.
Ad decimumquintum dicendum, quod Angelus non agit immediate in
aliquod corpus a se distans, quia, ut Damascenus dicit, Angelus ubi
est, ibi operatur; sed tamen utendo quibusdam corporibus, quae solo
imperio voluntatis localiter movet, quorum virtus in medio
diffunditur, operatur circa aliqua distantia, sicut ex virtute
corporalium rerum utitur ad aliquos corporales effectus, sicut
Augustinus dicit in III de Trinit.
Ad decimumsextum dicendum, quod Augustinus illud non dicit
asserendo, sed dubitando: quod patet ex ipso modo loquendi. Dicit
enim XII super Genes. ad Litt.: quonam modo haec visa in
spiritum hominis veniant, utrum ibi primitus informentur, an formata
ingerantur, et in quadam coniunctione cernantur, ut hominibus Angeli
ostendant suas cognitiones rerum corporalium propter similitudines,
quando in suo spiritu cognitionem futurorum praeformant; et scire
difficillimum est, etsi iam sciamus, disserere atque explicare
operosissimum. Est autem prima pars verior, scilicet quod Angeli in
imaginatione hominis formant similitudines rerum quas demonstrant. Non
autem videtur rationabile quod ipsi eas in spiritu suo forment, et
formatas in eis spiritus hominis videat.
Unde etiam patet responsio ad decimumseptimum.
Ad decimumoctavum dicendum, quod materia dimensionibus subiecta, est
principium distinctionis numeralis in his quibus inveniuntur multa
individua unius speciei; huiusmodi enim non differunt secundum formam.
Sed in Angelis simul est distinctio specierum et individuorum: quia
in eis non inveniuntur plura individua unius speciei, ut alibi ostensum
est.
Ad decimumnonum dicendum quod Angeli non sunt in loco corporaliter,
unde nec ea quae ad motum localem pertinent, univoce dicuntur de
Angelis et de corporibus.
Ad primum ergo eorum quae in contrarium obiiciuntur, posset
responderi, si quis sustineret quod Daemones habent corpora aerea,
quod Daemones non subduntur suis corporibus sicut nos, sed magis
habent corpus suum sibi subiectum, ut Augustinus dicit super Genes.
ad litteram. Unde magis possunt Daemones dici spiritus quam nos,
quamvis habeant corpora naturaliter sibi unita; praesertim quia etiam
ipse aer spiritus nominatur.
Ad secundum potest dici, quod Dionysius omnino voluit superiores
Angelos esse incorporeos, sicut et Platonici posuerunt, potest autem
esse quod non existimavit Daemones esse ex illis superioribus
Angelis, sed ex inferioribus qui habent corpora naturaliter sibi
unita. Unde Augustinus dicit in III super Genes. ad litteram,
quod nonnulli nostrum caelestes eos putant, vel supercaelestes Angelos
fuisse, ut Damascenus dicit, quod princeps eorum praeerat terrestri
ordini.
Ad tertium dicendum, quod sicut aer, cum sit corpus, non potest
simul cum alio corpore esse in eodem loco; nec tamen continetur
claustris, aut ianuis, quia per tenuissimas vias exire potest; ita
etiam de corporibus Daemonum dici potest, praesertim quia non est
necessarium ponere quod habeant magnum corpus naturaliter sibi unitum.
Unde etiam patet responsio ad quartum.
|
|