|
Et videtur quod non.
1. Dicit enim Dionysius cap. IV de Divin. Nomin., quod
aversio est in Daemonibus malum. Sed ille qui appetit aequalitatem
alicuius, vel similitudinem, non avertitur ab eo, sed magis suo
appetitu accedit ad eum. Ergo Diabolus non peccabit aequalitatem Dei
appetens.
2. Praeterea, Dionysius ibidem dicit, quod malum in Daemonibus
est excessus convenientium ipsis, quia scilicet appetierunt excellenter
habere id quod eis conveniebat. Sed habere aequalitatem Dei nullo
modo conveniebat eis. Ergo non appetierunt aequalitatem divinam.
3. Praeterea Anselmus dicit in libro de casu Diaboli, quod
Diabolus hoc appetiit ad quod pervenisset, si stetisset. Sed non
pervenisset ad aequalitatem Dei. Ergo non appetiit aequalitatem
Dei.
4. Sed dicendum, quod non appetiit aequalitatem Dei absolute, sed
quantum ad aliquid, quantum ad hoc scilicet quod est praeesse
multitudini Angelorum.- Sed contra, Diabolus non peccavit
appetendo illud quod ei competebat secundum ordinem suae naturae; sed
ab eo quod est secundum naturam cecidit in illud quod est extra
naturam, ut Damascenus dicit. Sed praeesse omnibus aliis Angelis
competebat ei secundum ordinem naturae, secundum quam erat eminentior
aliis, ut Gregorius dicit in quadam homilia. Ergo non peccavit ex
hoc quod appetiit praeesse multitudini Angelorum.
5. Si dicatur, quod appetiit praeesse multitudini Angelorum
similiter sicut Deus.- Contra, Ioan. V, 19, dicitur:
quaecumque facit pater, et filius similiter facit. Sed per hoc quod
filius similiter facit sicut et pater, probat Augustinus, quod filius
est absolute patri aequalis. Ergo secundum hoc Diabolus appetivisset
absolute aequalitatem divinam.
6. Item dicendum, quod Diabolus appetiit aequalitatem divinam
quantum ad hoc quod est non subesse Deo.- Sed contra, nihil potest
esse nisi participando divinum esse, quod est ipsum esse subsistens.
Omne autem participans est subiectum participato. Si ergo appetiit
non subesse Deo, sequitur quod appetiit non esse; quod est
inconveniens, quia quaelibet res appetit esse.
7. Sed dicendum, quod voluntas potest esse etiam impossibilium, ut
dicitur in III Ethic.; et ita Angelus potuit velle esse absque
hoc quod subesset Deo, quamvis sit impossibile.- Sed contra,
quamvis voluntas possit esse impossibilium, non tamen potest esse non
apprehensorum, quia bonum apprehensum est obiectum voluntatis, ut
dicitur in III de anima. Sed quod aliquid praeter Deum habeat
esse, et non sit sub Deo, non cadit sub apprehensione, quia implicat
contradictionem: hoc enim significat esse, de quocumque alio dicatur,
subiici Deo per modum participationis. Ergo nullo modo potuit
Angelus appetere non subesse Deo.
8. Sed dicendum, quod illud quod implicite contradictionem implicat
quandoque cadit sub appetitu voluntatis, quia ratio est perturbata; et
ita propter perturbationem cognoscitivae virtutis, Diabolus potuit
appetere illud quod contradictionem implicat.- Sed contra,
perturbatio rationis est aut poena, aut culpa. Sed primam culpam
Diaboli, de qua nunc agitur, non praecessit neque culpa, neque
poena. Ergo non potuit ex perturbatione rationis appetere aliquid
contradictionem implicans.
9. Praeterea, Diabolus per liberum arbitrium peccavit, cuius actus
est eligere. Sed electio non est impossibilium, licet voluntas
impossibilium sit, ut dicitur in III Ethic. Ergo Diabolus non
potuit appetere non subesse Deo, aut aequalitatem Dei; cum hoc sit
impossibile.
10. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de natura boni:
peccatum non est appetitio rerum malarum, sed desertio meliorum. Sed
nihil potest esse melius quam esse Deo aequale. Ergo non potuit
Diabolus peccare appetendo aequalitatem Dei per hoc quod desereret
aliquid melius.
11. Praeterea, sicut Augustinus dicit in libro I de doctrina
Christiana: omnis perversitas est frui rebus utendis, aut uti rebus
fruendis. Sed si Diabolus appetiit divinam aequalitatem, non
appetiit eam ut utens, quia non potuit eam referre in aliquid melius:
si autem ut fruens, non peccavit, quia fruebatur re fruenda. Ergo
nullo modo peccavit appetendo aequalitatem Dei.
12. Praeterea, sicut intellectus fertur in id quod est sibi
connaturale, ita etiam voluntas. Sed non est connaturale Diabolo
quod sit Deo aequalis. Ergo hoc non potuit appetere.
13. Praeterea, appetitus non est nisi boni. Sed hoc non fuisset
bonum Diabolo quod esset Deo aequalis: quia si in gradum superioris
naturae transferretur, iam ipse a sua natura deficeret: sicut si equus
fieret homo, non esset equus. Ergo Diabolus non appetiit
aequalitatem Dei.
14. Praeterea, Isidorus dicit in Lib. de summo bono, quod
Diabolus non appetiit ea quae Dei sunt, sed quae sua sunt. Sed
aequalitas est maxime Dei. Ergo Diabolus non appetiit Dei
aequalitatem.
15. Praeterea, sicut bonum et malum opponuntur, similiter
laudabile et vituperabile. Sed esse dissimilem Deo est reprehensibile
et vituperabile. Ergo laudabile est esse summe similem Deo, quod
pertinet ad rationem aequalitatis. Non ergo Angelus peccavit
appetendo Dei aequalitatem.
1. Sed contra. Est quod super illud Philip. cap. II, 6: non
rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo, dicit Glossa, quod
Diabolus usurpavit sibi Dei aequalitatem. Loquitur autem ibi de
aequalitate filii ad patrem, quae est aequalitas absoluta. Ergo
Diabolus appetiit aequalitatem Dei absolutam.
2. Praeterea, super illud Psalm. LXVIII, 5: quae non
rapui, tunc exsolvebam, dicit Glossa, quod Diabolus voluit rapere
divinitatem, et perdidit felicitatem. Ergo appetiit aequalitatem
Dei.
3. Praeterea, Is., XIV, 13, dicitur de Lucifero quod
dixit: ascendam in caelum. Sed hoc non potest intelligi de Empyreo,
in quo cum aliis Angelis fuit conditus. Ergo intelligitur de caelo
sanctae Trinitatis. Voluit ergo conscendere ad aequalitatem Dei.
4. Praeterea, sicut accipi potest ab Augustino in IX de
Trinit., in plus fertur appetitus quam intellectus: unde anima,
quae perfecte se non cognoscit, appetit se perfecte cognoscere.
Intellectus autem Angeli cognoscebat Deum esse infinitum. Ergo ad
hoc magis potuit tendere eius appetitus ut appeteret Deo esse
aequalis.
5. Praeterea, illa quae non possunt dividi secundum naturam,
possunt quandoque dividi secundum voluntatem et rationem; unde nihil
prohibet quod aliquis appetat id ad quod sequitur non esse; sicut
carere miseria, licet non appetat non esse. Similiter ergo videtur
quod nihil prohibeat quod Diabolus appetierit Dei aequalitatem,
quamvis ad hoc sequatur quod ipse non esset de his quae pertinent ad
esse.
6. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de libero Arb., quod
libido maxime in omni peccato dominatur. Sed peccatum Diaboli fuit
maximum, quia fuit primum in suo genere. Ergo habuit maximam
libidinem: ergo appetiit maximum bonum, quod est Dei aequalitas.
7. Praeterea, Isidorus dicit in Lib. de summo bono, quod
Diabolus peccavit in hoc quod voluit suam fortitudinem non a Deo, sed
a se custodiri. Sed custodire creaturam, et non custodiri ab aliquo
superiori, est proprium Dei. Ergo voluit Diabolus id quod est
proprium Dei, et sic voluit Deo esse aequalis.
Respondeo. Dicendum quod diversae auctoritates in id tendere videntur
quod Diabolus peccaverit appetendo inordinate divinam aequalitatem.
Non autem potest esse quod appetierit divinam aequalitatem absolute:
aequalitas enim relatio quaedam est duorum ad invicem ex parte utriusque
extremi. Huiusmodi ratio manifesta est. Primo quidem ex parte Dei,
cui non solum impossibile est aliquid aequari, sed etiam hoc est contra
rationem essentiae eius. Deus enim per suam essentiam est ipsum esse
subsistens: nec est possibile esse duo huiusmodi, sicut nec possibile
foret esse duas ideas homini separatas, aut duas albedines per se
substantes. Unde quidquid aliud ab eo est, necesse est quod sit
tanquam participans esse, quod non potest esse aequale ei, quod est
essentialiter ipsum esse. Nec hoc potuit Diabolus in sua conditione
ignorare: naturale enim est intelligentiae, sive intellectui
separato, quod intelligat substantiam suam. Et sic naturaliter
cognoscebat quod esse suum erat ab aliquo superiori participatum: quae
quidem cognitio naturalis in eo nondum erat corrupta per peccatum.
Unde relinquitur quod intellectus eius non poterat apprehendere
aequalitatem sui ad Deum sub ratione possibilis. Nullus autem tendit
in id quod apprehendit ut impossibile, ut dicitur in I de caelo et
mundo; unde impossibile est quod motus voluntatis Diaboli tenderet ad
appetendum absolute divinam aequalitatem. Secundo hoc apparet ex parte
ipsius Angeli appetentis. Voluntas enim semper appetit aliquid bonum
vel sibi vel alii. Non autem dicitur peccasse Diabolus ex hoc quod
voluit aequalitatem divinam alii: potuit enim sine peccato velle filium
esse aequalem patri, sed ex hoc quod appetiit divinam aequalitatem
sibi. Dicit enim philosophus in IX Ethic., quod unusquisque
appetit bonum sibi. Si autem fieret alius, non curat quid illi
accideret. Unde patet quod Diabolus non appetiit id, quo existente
iam ipso idem non esset. Si autem esset aequalis Deo, etiam si hoc
esset possibile, iam non esset ipse idem: tolleretur enim eius
species, si transferretur in gradum superioris naturae. Unde
relinquitur quod non potuit appetere absolutam Dei aequalitatem. Et
simili ratione non potuit appetere quod absolute non esset Deo
subiectus: tum quia hoc est impossibile, nec potuit in eius
apprehensione cadere quasi possibile, ut per supradicta patet; tum
etiam quia ipse esse desineret, si totaliter Deo subiectus non esset.
Et quidquid aliud dici potest quod ad ordinem naturae pertineat, in
hoc eius malum consistere non potuit: malum enim non invenitur in his
quae sunt semper actu, sed solum in his in quibus potentia potest
separari ab actu, ut dicitur in IX Metaph. Angeli autem omnes sic
conditi sunt, ut quidquid pertinet ad naturalem perfectionem eorum,
statim a principio suae creationis habuerint: tamen erant in potentia
ad supernaturalia bona, quae per Dei gratiam consequi poterant. Unde
relinquitur quod peccatum Diaboli non fuerit in aliquo quod pertinet ad
ordinem naturalem, sed secundum aliquid supernaturale. Fuit ergo
primum peccatum Diaboli in hoc quod ad consequendum supernaturalem
beatitudinem, quae in plena Dei visione consistit, non se erexit in
Deum, tanquam finalem perfectionem ex eius gratia desiderans cum
Angelis sanctis, sed eam consequi voluit per virtutem suae naturae;
non tamen sine Deo in naturam operante, sed sine Deo gratiam
conferente. Unde Augustinus in Lib. de libero arbitrio, peccatum
Diaboli in hoc ponit quod est sua potestate delectatus; et in IV
super Gen. ad Litt., dicit quod si ad se natura angelica
converteretur, saepe Angelus amplius delectaretur quam eo cuius
participatione beata est, et intumescens superbia caderet. Et quia
habere finalem beatitudinem per virtutem suae naturae, et non ex gratia
alicuius superioris, est proprium Deo, manifestum est quod quantum ad
hoc appetiit Diabolus Dei aequalitatem. Et quantum ad hoc etiam
appetiit Deo non subiici, ut scilicet eius gratia supra suae naturae
virtutem non indigeret. Et hoc etiam congruit ei quod supra dictum
est, quod Diabolus non peccavit appetendo aliquod malum, sed
appetendo aliquod bonum, scilicet finalem beatitudinem, non secundum
ordinem debitum, id est non ut consequendam secundum gratiam Dei.
Ad primum ergo dicendum, quod Diabolus, appetendo Dei
aequalitatem, conversus quidem est ad divina quantum ad id quod
appetiit, quod erat in se bonum; sed est aversus a Deo quantum ad
modum quo appetiit, quia scilicet per hoc aversus est ab ordine divinae
regulae, sicut et quilibet peccator quantum ad hoc quod appetit aliquod
commutabile bonum, convertitur in Deum, cuius participatione omnia
sunt bona; in quantum vero inordinate appetit illud, avertitur a
Deo, id est ab ordine iustitiae eius.
Ad secundum dicendum, quod malum Daemonum fuit excessus convenientium
ipsis, in quantum scilicet appetierunt beatitudinem ad quam facti
erant, et ad quam pervenissent, si debito modo appetiissent; sed
excesserunt mensuram proprii ordinis, ut dictum est.
Et per hoc patet responsio ad tertium.
Ad quartum dicendum, quod potest dici quod Diabolus peccavit per hoc
quod appetiit praeesse multitudini Angelorum, non secundum naturalem
ordinem, sed quantum ad hoc quod alii consequerentur per eius gratiam
beatitudinem, quam ipse volebat consequi per suam naturam.
Ad quintum dicendum, quod in hoc non etiam appetiit similiter praeesse
inferioribus Angelis sicut Deus praeest, ut scilicet praeesset omnino
tanquam primum principium, sed potuit appetere similiter praeesse
Deo, quantum ad hoc quod dictum est.
Ad sextum dicendum, quod ratio illa procedit de hoc quod est non
subesse simpliciter Deo: quod non potuit appetere Diabolus in his
quae pertinent ad ordinem naturalem.
Et similiter dicendum ad septimum.
Ad octavum dicendum, quod in Angelis non potuit esse perturbationis
cognitio, nisi forte post peccatum; potuit tamen in eis esse defectus
cognitionis respectu gratuitorum, ut dictum est.
Ad nonum dicendum, quod voluntas quae dicitur esse impossibilium, non
est perfecta voluntas tendens in aliquid consequendum, quia nullus
tendit in id quod existimat impossibile, ut dictum est; sed est
quaedam imperfecta voluntas, quae dicitur velleitas, qua scilicet
aliquis vellet id quod existimat impossibile, sed sub hac conditione si
possibile esset. Talis autem non est voluntas aversionis et
conversionis, in qua peccatum et meritum consistit.
Ad decimum dicendum, quod peccatum dicitur esse desertio meliorum,
quantum ad aversionem, quae formaliter complet rationem peccati. In
peccato autem Diaboli aversio attenditur non quantum ad id quod
appetiit, sed quantum ad hoc quod recessit ab ordine divinae
iustitiae. Et secundum hoc deseruit meliora, quia scilicet melior est
regula divinae iustitiae quam regula voluntatis angelicae.
Ad undecimum dicendum, quod quicumque aliquid concupiscit appetens id
sibi, appetit illud propter se, et ideo se quidem fruitur, illo autem
quod concupiscit, utitur; et secundum hoc Diabolus appetens sibi
divinam aequalitatem, eo modo quo dictum est, usus est rebus
fruendis.
Ad duodecimum dicendum, quod voluntas Angeli peccantis tendebat
quidem in id ad quod natura eius ordinabatur, licet esset bonum
excedens bonum naturae ipsius, sed tamen modus non competebat naturae
ipsius.
Ad decimumtertium dicendum, quod ratio illa procedit de appetitu
absolutae aequalitatis ad Deum.
Ad decimumquartum dicendum, quod quia motus recipit speciem a
termino, ille dicitur appetere quae sua sunt, qui appetit aliquid ut
suum sit, etiam si appetat rem alienam: et hoc modo Diabolus appetiit
quae sua sunt, appetendo sibi id quod est proprium Dei.
Ad decimumquintum dicendum, quod esse similem Deo secundum quod
competit unicuique, est laudabile; perverse tamen vult esse similis
Deo, qui divinam similitudinem appetit non secundum ordinem divinitus
institutum.
Ad primum vero quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod hoc
pertinet ad excellentiam Christi, quam ibi apostolus commendare
intendit, quod ipse habet absolutam aequalitatem ad patrem: quam non
absolutam, sed secundum quid, homo et Diabolus appetendo
peccaverunt.
Et similiter dicendum ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod, sicut Augustinus dicit in III et XI
super Gen. ad Litt., quidam posuerunt Daemones peccantes non
fuisse de caelestibus Angelis, sed de his qui praeerant terrestri
ordini: et secundum hoc potest ad litteram intelligi de ascensu in
caelum corporale. Sed si fuerunt de caelestibus Angelis, ut
communius tenetur, dicendum est quod voluerunt ascendere in caelum
sanctae Trinitatis, non quidem appetendo absolutam aequalitatem Dei,
sed aliqualem, ut supra dictum est.
Ad quartum dicendum, quod quantum ad obiecta non plus potest tendere
appetitus quamvis apprehensiva, quia non potest esse appetitus nisi
boni apprehensi; quantum autem ad intensionem actus possunt se invicem
excedere, quia quandoque maior est fervor desiderii quam claritas
cognitionis, quandoque autem e converso. Potest etiam contingere quod
intellectus cognoscit aliquid, sed non habet illud; et voluntas potest
illud appetere tanquam cognitum: et hoc modo cum intellectus non habeat
perfectam sui cognitionem, quia tamen apprehendit quid est perfecta
cognitio, potest voluntas appetere illam, sicut et e converso
intellectus potest apprehendere id quod non est in voluntate. Et
secundum hoc non sequitur quod Diabolus appeteret aliquid quod non
potuit intelligere.
Ad quintum dicendum, quod cum aliquis vult a se aliquid removere,
utitur se ut termino a quo, quod non est necesse salvari in motu; et
ideo potest aliquis appetere se non esse ut careat miseriis. Sed cum
aliquis appetit aliquod bonum sibi, utitur se ut termino ad quem.
Huiusmodi autem terminum necesse est salvari in motu; et ideo non
potest aliquis appetere sibi aliquod bonum, quo habito ipse non
maneat.
Ad sextum dicendum, quod libido maxima non oportet quod sit de maximo
bono, sed de eo quod est maximum inter appetibilia.
Ad septimum dicendum, quod Diabolus voluit suam fortitudinem a se
custodiri, non quantum ad omnia, sed quantum ad hoc quod per seipsum
beatitudinem adipisceretur.
|
|