|
Et videtur quod sic.
1. Dicitur enim I Ioan., III, 8, quod ab initio Diabolus
peccavit. Sed hoc non potest intelligi ab initio quod hominem tentando
occidit, quia antea ipse malus erat. Ergo hoc intelligitur ab initio
quo ipse conditus fuit.
2. Praeterea, Ioan., VIII, 44, dicitur de Diabolo, quod
in veritate non stetit. Stetisset autem in veritate si non peccasset
in primo instanti suae creationis. Ergo videtur quod Diabolus in
primo instanti suae creationis peccare potuerit.
3. Praeterea, potestas Diaboli quam habuit in primo instanti suae
creationis, non fuit nec augmentata nec diminuta ante peccatum. Sed
potuit peccare et peccavit post primum instans suae creationis. Ergo
in primo instanti suae creationis peccare potuit.
4. Sed dicendum, quod si in primo instanti suae creationis
peccasset, peccatum illud retorqueretur in Deum, qui est causa
naturae ipsius.- Sed contra, Deus operatur esse Angeli, quamdiu
Angelus est, non solum cum primo fuit creatus, ut patet per
Augustinum, IV super Genes. ad Litt.; unde Ioan., cap. V,
17, dicitur: pater meus usque modo operatur, et ego operor. Si
ergo peccatum Diaboli in primo instanti suae creationis commissum,
referatur in Deum, pari ratione referretur in Deum in quocumque alio
instanti peccaret: quod patet esse falsum.
5. Praeterea, potentia naturalis Angeli, quae erat ei data
divinitus, se habebat ad utrumque, scilicet ad bonum et ad malum; nec
processisset ad malum, nisi ab aliquo determinaretur in id. Non autem
poterat determinari ad malum a Deo, sed solum a propria voluntate.
Ergo si in primo instanti peccasset Angelus, non imputaretur Deo,
sed propriae voluntati.
6. Praeterea, effectus causae secundae potest esse deficiens, sine
hoc quod imputetur causae primae; sicut claudicatio non imputatur
virtuti motivae, sed instrumento distorto. Sed Deus comparatur ad
actum Angeli sicut prima causa. Ergo si Angelus peccaret in primo
instanti suae creationis, non imputaretur Deo, sed libero arbitrio
eius.
7. Item dicendum, quod si Diabolus peccasset in primo instanti suae
creationis, nunquam potuisset esse sine peccato; et sic inesset ei
malitia ex necessitate, et non ex libero arbitrio; quod est contra
rationem peccati.- Sed contra, ista necessitas non est alia, nisi
secundum quam necesse est esse dum est: quae quidem necessitas
invenitur in omni actu peccati. Si ergo haec necessitas est contra
rationem liberi arbitrii, sequeretur quod nullum peccatum esset ex
libero arbitrio, quod est inconveniens.
8. Sed dicendum, quod in aliis peccatis ante actum peccati, est
dare aliquod instans in quo praedicta necessitas peccanti non inest.-
Sed contra, nullus peccat antequam actum peccati faciat. Sed ea quae
sunt de ratione peccati, simul sunt cum peccato. Ergo posse peccare
vel non peccare, non requiritur ante actum peccati.
9. Praeterea, peccatum Diaboli fuit in hoc quod inordinate appetiit
beatitudinem. Sed in primo instanti potuit intelligere beatitudinem.
Ergo et in primo instanti potuit inordinate velle beatitudinem.
10. Praeterea, quicumque agens non agit ex necessitate, potest
vitare illud quod agit. Sed si Diabolus peccasset in primo instanti
suae creationis, non propter hoc peccasset ex necessitate naturae.
Ergo nihilominus potuit peccatum vitare; et sic nihil videtur impedire
quin Diabolus peccare potuerit in primo instanti suae creationis.
11. Praeterea, si Diabolus non peccavit in primo instanti suae
creationis, videtur ex omni parte sequi inconveniens. Si enim
antequam peccaret, non fuit praescius sui casus, boni autem Angeli
certi erant de sua stabilitate futura, sine qua beati esse non
possent, sequeretur quod Deus distinxisset inter hos et illos,
revelando quibusdam quae ad eos pertinebant et non aliis, absque
differentia meritorum praecedente; quod videtur inconveniens. Si
autem fuit praescius sui casus, habuit poenam tristitiae ante culpam;
quod etiam est inconveniens. Non ergo dicendum est, quod Diabolus in
primo instanti suae creationis non peccaverit.
12. Praeterea, secundum Augustinum in I super Genes. ad
Litter., informitas creaturae conditae non praecessit duratione, sed
solum natura vel origine formationem, quae describitur per opera sex
dierum. Sed, sicut ipse postmodum, dicit, per distinctionem lucis
ad tenebras intelligitur distinctio bonorum Angelorum a malis. Ergo
statim in primo instanti creationis rerum fuerunt quidam Angeli boni et
quidam mali.
13. Praeterea, dum boni Angeli sunt conversi ad Deum, mali
Angeli sunt aversi ab eo: alioquin non esset ratio quare Deus illos
confirmasset et non istos, si nullum fuisset impedimentum ex parte
eorum qui non sunt confirmati. Sed videtur quod in primo instanti suae
creationis Angeli boni fuerunt conversi ad Deum, quia, secundum
Augustinum IV super Genesim ad Litter., per vesperum primae diei
intelligitur conversio intellectus angelici ad suam naturam, quae
quidem fuit in primo instanti suae creationis; per mane autem sequentis
diei intelligitur conversio eius ad verbum. Si ergo secundum eius
sententiam omnia fuerunt simul facta quae referuntur in operibus sex
dierum, videtur quod simul Angelus cum se cognovit in primo instanti
suae creationis, fuerit conversus ad Deum, vel aversus peccando.
14. Praeterea, secundum Dionysium cap. VI de Divin.
Nomin., Angelus non habet discursivam cognitionem sicut et nos, ut
scilicet ex principiis procedat in conclusiones, sed simul utrumque
considerat. Sic autem se habet finis ad ea quae sunt ad finem, sicut
principia ad conclusiones ut philosophus dicit in Physic. II. Cum
ergo natura Angeli comparetur ad Deum sicut ad finem, videtur quod
simul ferebatur in seipsum et in Deum convertendo vel avertendo; et
sic idem quod prius.
15. Praeterea, si Angelus in primo instanti suae creationis fuit
bonus, constat quod diligebat Deum. Diligebat etiam naturaliter
seipsum. Aut ergo diligebat se, et Deum propter se, et sic peccabat
fruendo seipso; aut diligebat se propter Deum, quod est ex caritate
converti in Deum. Ergo oportet quod Angelus in primo instanti suae
creationis vel converteretur in Deum vel averteretur ab ipso; et sic
idem quod prius.
16. Praeterea, homo fuit factus ad reparandam ruinam angelicam, ut
sancti dicunt. Ergo non prius homo factus est quam Diabolus peccando
cecidit. Sed homo videtur factus fuisse in principio creationis rerum
secundum sententiam Augustini, qui ponit omnia simul fuisse creata.
Ergo etiam Diabolus in primo instanti suae creationis peccavit.
17. Praeterea, creatura spiritualis est virtuosior qualibet
creatura corporali. Sed aliquae creaturae corporales habent
instantaneum motum, sicut lumen et radius visualis. Ergo multo magis
Angelus potuit moveri motu peccati in primo instanti suae creationis.
18. Praeterea, quanto aliquid est nobilius, tanto minus est
otiosum. Sed voluntas dicitur esse nobilior quam intellectus, quia
voluntas movet intellectum ad suum actum. Cum ergo intellectus Angeli
non fuerit otiosus in primo instanti suae creationis, videtur quod nec
voluntas; et ita potuit in primo instanti suae creationis peccare per
voluntatem.
19. Praeterea, Angelus mensuratur aevo. Sed aevum ponitur esse
totum simul. Ergo quandocumque peccavit Angelus, peccavit in primo
instanti suae creationis.
20. Praeterea, sicut aliquis peccat per liberum arbitrium, ita et
meretur. Sed aliqua creatura meruit in primo instanti suae
creationis, scilicet anima Christi. Ergo et Diabolus potuit peccare
in primo instanti suae creationis.
21. Praeterea, sicut Angelus est creatura Dei, ita et anima.
Sed anima pueri in primo instanti suae creationis subiicitur peccato.
Ergo pari ratione Angelus potuit esse malus.
22. Praeterea, sicut creatura decideret in nihilum nisi manu divina
contineretur, ut Gregorius dicit, ita et decideret in peccatum
rationalis creatura, nisi contineretur per gratiam. Si ergo Angelus
in primo instanti suae creationis non habuit gratiam, non potuit esse
quin peccaret; si autem habuit gratiam et non fuit usus ea, similiter
peccavit. Si autem usus fuit ea convertendo se ad Deum, fuit
confirmatus in bono, ut de cetero peccare non posset. Ergo omnes
Angeli, qui peccaverunt, in primo instanti suae creationis
peccaverunt.
23. Praeterea, proprium simul est cum eo cuius est proprium. Sed
peccatum est proprium Diaboli, secundum illud Ioan. VIII,
44: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur. Ergo in primo
instanti quo Diabolus fuit creatus, peccavit.
1. Sed contra. Est quod dicitur Ezech. cap. XXVIII,
12-13, ad Diabolum in persona regis Tyri: plenus sapientia et
perfectus decore in deliciis Paradisi Dei fuisti.
2. Praeterea, in Lib. de causis dicitur: inter rem cuius
substantia et actio est in momento aeternitatis, et rem cuius
substantia et actio est in momento temporis, media est res, cuius
substantia est in momento aeternitatis, et actio in tempore. Deus
autem est res, cuius substantia et actio est in aeternitate; corpus
autem est res cuius substantia et actio est in tempore. Ergo
substantia Angeli, qui est medius, est in aeternitate, et actio in
tempore. Non ergo potuit in instanti suae creationis peccare.
3. Praeterea, sicut Augustinus dicit in Lib. Enchir., malum
dicitur quia nocet: nocet autem quia adimit bonum. Deus autem fecit
Angelum bonum in integritate suae naturae. Cum ergo nihil possit esse
simul integrum et diminutum, videtur quod non potuit Angelus in
instanti suae creationis esse malus.
4. Praeterea, quod non est deliberatum, non potest esse peccatum,
ad minus mortale. Sed quod est momentaneum, non potest esse
deliberatum. Ergo non potest esse peccatum mortale. Impossibile vero
videtur quod Angelus in primo instanti suae creationis fuerit factus
malus peccando.
Respondeo. Dicendum quod hanc quaestionem tractat Augustinus XI
super Genes. ad litteram, et in XI de Civit. Dei; in neutro
tamen loco aliquid super hoc assertive determinat, quamvis in XI
super Genes. ad litteram, magis videatur in hoc declinare quod in
primo instanti suae creationis peccaverit; et in XI de Civit. Dei
videatur magis declinare ad contrarium. Unde quidam moderni asserere
praesumpserunt, quod Diabolus in primo instanti suae creationis fuit
malus, non quidem per naturam, sed per motum liberi arbitrii quo
peccavit. Sed haec positio reprobata fuit ab omnibus magistris tunc
Parisiis legentibus. Et quidem quod Angelus non peccaverit in primo
instanti suae creationis, sed aliquando fuerit bonus, dicitur expresse
haberi ex auctoritate canonicae Scripturae: dicitur enim Is.,
XIV, 12: quomodo cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris; et
in Ezech., dicitur: in deliciis Paradisi Dei fuisti. Quae tamen
Augustinus exponit XI super Genes. ad Litt., ut intelligantur
haec esse dicta de Diabolo quantum ad membra eius, id est quantum ad
homines, qui a gratia Christi cadunt. Sed quare non potuerit in
primo instanti suae creationis peccare, assignare quidem oportet, etsi
difficile sit. Quidam enim assignarunt huiusmodi rationem ex parte
naturae angelicae, quae est condita a Deo; unde dicunt, quod
oportuit in primo instanti suae creationis eum esse bonum, qualis a
Deo creatus est, ne aliquid ponatur simul esse integrum et diminutum,
sicut obiiciebatur. Sed hoc nullam necessitatem videtur habere; quia
malitia culpae non repugnat bonitati naturae, sed in ea fundatur sicut
in subiecto. Unde Augustinus dicit in XI de Civit. Dei, quod
quisquis huic sententiae acquiescit, non cum Manichaeis sentit, qui
dicunt, quod Diabolus habet naturam mali Deo contrariam. Nec esset
inconveniens dicere, quod, quantum est ex creatione Dei, Angelus in
primo instanti habuit naturam omnino integram, ita tamen quod haec
integritas fuerit mox impedita per resistentiam angelicae voluntatis;
sicut si radius solis impediatur ne illuminet aerem in ipso solis
exortu. Quidam vero rationem assignant ex hoc quod existimant, in
omni peccato deliberationem requiri. Et quia deliberatio non potest
esse in momento, credunt quod peccatum Angeli non potuerit esse in
momento. Non autem fuit malus nisi in termino peccati. Unde
relinquitur quod in primo instanti suae creationis non potuerit esse
malus. Sed isti decipiuntur per hoc quod iudicant de intellectu
Angeli secundum modum intellectus humani; cum tamen longe aliter se
habeat. Intellectus enim humanus est discursivus; et ideo sicut
procedit arguendo in speculativis, ita etiam procedit consiliando sive
deliberando in agendis: nam consilium est inquisitio quaedam, ut
dicitur in III Ethic. Intellectus autem Angeli apprehendit
veritatem absque discursu et inquisitione, ut dicit Dionysius VII
cap. de Divin. Nomin. Et ideo nihil prohibet quin Angelus in
primo instanti quo veritatem intelligit, possit eligere; quod est
actus liberi arbitrii: sicut et homo in ipso instanti quo certificatur
per consilium, eligit quid est faciendum. Et si certum esset quod
oporteret fieri absque consilio, statim in primo instanti eligeret;
sicut patet in arte Scripturae, et in aliis huiusmodi, in quibus non
est opus consilio. Si ergo in primo instanti Angelus apprehendere
potuit quid esset appetendum, eo quod deliberatione non indiget,
statim in eodem instanti potuit eligere. Non est ergo causa quare non
potuerit peccare in primo instanti suae creationis, quia non potuit in
illo instanti eligere; quod est actus liberi arbitrii. Oportet ergo
aliunde idem investigare. Considerandum est ergo, quod differentia
est inter motum qui sic mensuratur a tempore quod causat tempus, sicut
est primus motus caeli, et inter motum qui mensuratur tempore sed non
causat tempus, sicut sunt motus animalium, in quibus successio
temporis non correspondet diversitati vel identitati mobilis.
Contingit enim aliquod animal manere in eodem loco, tempore tamen
currente, nam quies mensuratur tempore, sicut et motus, ut dicitur in
VI Physic. Sed in motu qui causat tempus successio temporis et
motus se consequitur, quia per prius et per posterius in motu, est
prius et posterius in tempore, ut dicitur in IV Physicor. Et ideo
quidquid in tali motu distinguitur, est in diversis instantibus
temporis; quod enim in tali motu non est distinctum, non potest esse
in diversis instantibus: unde cessante motu caeli, necesse est esse
simul temporis cessationem, secundum illud quod dicitur Apocal. X,
7, quod tempus amplius non erit. Est autem considerandum, quod in
conceptionibus et affectionibus Angelorum est quaedam temporalis
successio: dicit enim Augustinus in VIII super Genes. ad
litteram, quod Deus movet creaturam spiritualem per tempus. Non enim
Angeli omnia simul actu intelligunt: quia non omnia intelligit unus
Angelus per unam speciem, sed diversa diversis speciebus: tanto enim
unusquisque Angelus naturaliter per pauciores species plura cognoscit,
quanto superior est. Unde Dionysius dicit XII cap. caelestis
hierarchiae, quod superiores Angeli habent scientiam magis
universalem; et in libro de causis dicitur, quod superiores
intelligentiae habent formas magis universales, id est ad plura
cognoscibilia se extendentes; sicut etiam in hominibus videmus quod
quanto aliquis est altioris intellectus, tanto ex paucioribus plura
cognoscere potest. Solus autem Deus, una scilicet sua essentia,
omnia cognoscit. Ideo autem homo non potest simul multa actu
intelligere, quia non potest perfecte et finaliter intellectus eius
fieri in actu secundum diversas species, sicut nec idem corpus secundum
diversas figuras. Unde et circa Angelos dicendum est, quod omnia
illa quae Angelus per unam speciem cognoscit, potest simul
cognoscere; quae autem per diversas species cognoscit, non potest
simul cognoscere, sed successive. Ista autem successio non mensuratur
per tempus quod causatur a motu caeli, supra quem sunt affectiones et
conceptiones Angelorum; superius autem non mensuratur ab inferiori,
sed oportet quod ipsae conceptiones et affectiones sibi succedentes
causent diversa instantia huius temporis. In ea igitur quae secundum
unam speciem Angelus apprehendere non potest, necesse est quod
moveatur in diversis instantibus sui temporis. Ea autem quae sunt
supra naturam, ad gratiam pertinentia, circa quae fuit peccatum
Angeli, ut habitum est, magis distant a quibuscumque naturaliter
cognitis quam quaecumque naturaliter cognita ab invicem. Unde si non
omnia naturaliter cognita propter eorum distantiam potest Angelus
apprehendere per unam speciem et simul, multo minus potest simul moveri
in naturaliter cognita et in supernaturalia, quae sunt gratuita.
Manifestum est autem quod motus Angeli primo est in id quod est sibi
connaturale, quia per id pertingit in id quod est supra naturam. Et
ideo oportuit quod Angelus in primo instanti suae creationis
converteretur ad naturalem sui cognitionem, secundum quam non potuit
peccare, ut ex supra dictis patet; postmodum vero potuit converti in
id quod est supra naturam, vel ab eo averti. Et ideo Angelus in
primo instanti suae creationis non fuit neque beatus per conversionem
perfectam in Deum, neque peccator per aversionem ab ipso. Unde
Augustinus dicit, IV super Genes. ad litteram, quod post vesperam
primae diei fit mane cum lux spiritualis, scilicet angelica natura,
post cognitionem propriae naturae, quae non est quod Deus, refert se
ad laudandam lucem quae est ipse Deus, cuius contemplatione formatur.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus, XI de Civit. Dei,
exponit quod Diabolus ab initio peccat, id est ab initio sui peccati
in peccato perseverat. Quidam tamen exponunt ab initio, id est statim
post initium.
Ad secundum dicendum, quod dicitur Diabolus in veritate non
stetisse, non quia nunquam in ea fuit, sed quia in ea non
perseveravit, ut Augustinus exponit, XI de Civit. Dei.
Ad tertium dicendum, quod hoc quod Angelus non potuerit in primo
instanti peccare, non fuit neque propter defectum alicuius potentiae
qui postmodum fuerit suppletus, neque propter perfectionem quae
postmodum fuerit subtracta ante peccatum; sed propter ordinem actus:
quia primo oportebat quod consideraret id quod pertinet ad suam
naturam, et postmodum moveretur in supernaturalia per conversionem vel
aversionem.
Ad quartum dicendum, quod operatio quam habet res in principio sui
esse, congruit naturae ipsius; et ideo oportebat quod retorqueretur in
auctorem naturae. Sed postmodum poterat moveri ex his quae sunt
secundum naturam, in alia, vel bene vel male; et hoc non oportebat
referri ad auctorem naturae, sed in voluntatem Angeli peccantis.
Ad quintum dicendum, quod voluntas rationalis creaturae determinata
est ad unum, in quod naturaliter movetur; sicut omnis homo naturaliter
vult esse, et vivere, et beatitudinem. Et ista sunt ad quae primo
movetur naturaliter creatura vel intelligenda vel volenda, quia semper
actio naturalis praesupponitur aliis actionibus. Et ideo si Angelus
in primo instanti suae creationis peccasset, videtur hoc competere suae
naturae; et ita aliqualiter referretur ad auctorem naturae.
Ad sextum dicendum, quod defectus proveniens ex causa secunda non
imputatur primae in illis quae causa secunda non habet ex prima, sicut
tibia non habet curvitatem ex virtute motiva. Sed oportet quod prima
actio Angeli sit secundum naturalia eius, quae habet ex Deo; et ideo
ratio non sequitur.
Ad septimum dicendum, quod illa responsio procedebat secundum hoc quod
aestimatur quod motus liberi arbitrii in Angelis procedebat ex
deliberatione consilii. Oportet enim quod deliberans consilietur de
duobus, quorum utrumque potest facere, ut alterum eorum eligat in
futuro. Sed quando deliberatio non praecedit electionem, tunc non
requiritur quod, antequam aliquis eligat, habeat potestatem eligendi
vel non eligendi; sed in ipso instanti libere fertur in hoc vel in
illud.
Unde octavum, nonum et decimum concedimus.
Ad undecimum dicendum, quod sicut Angelus non peccavit in primo
instanti suae creationis, ita nec bonus Angelus fuit perfecte beatus
in primo instanti suae creationis. Et ideo non oportuit quod fuerit
praescius futurae stabilitatis; sicut nec mali Angeli fuerunt praescii
sui casus antequam peccarent. Quia tamen beatitudo Angeli est
principaliter a Deo, peccatum vero est ex libero arbitrio creaturae;
potuit Deus, in primo instanti suae creationis, beatificare
Angelum, movendo ipsum in id quod est supra naturam: quia et hoc
ipsum quod movebatur in illo instanti in id quod est secundum naturam,
erat ei a Deo. Non autem potuit Angelus per seipsum perverse moveri
in id quod est supra naturam, nisi post primum instans.
Ad duodecimum dicendum, quod ista distinctio lucis ad tenebras potest
intelligi facta esse non quidem in illo rerum principio, sed per totum
tempus quod nunc agitur, in quo distinguuntur boni a malis. Sed hoc
videtur ad allegoriam pertinere, ut ibidem dicitur. Et ideo ponit ibi
aliam expositionem, ut per lucem intelligatur formatio primae
creaturae, per tenebras autem informitas creaturae nondum formatae.
Sed in XI de Civit. Dei dicit, per hoc significatam esse
distinctionem bonorum Angelorum et malorum secundum divinam
praescientiam; unde ibi dicit: solus ille ista decernere potuit, qui
potuit priusquam caderent, praescire casuros.
Ad decimumtertium dicendum, quod Augustinus, in IV super Genes.
ad litteram, sub dubio derelinquit an simul Angeli omnia illa
cognoscant, et sic simul fuerit in eis dies et vespera et mane, vel
non simul, sed successive; et qualitercumque sit, sufficit ad eius
intentionem, quod illa distinctio dierum accipiatur secundum angelicam
cognitionem, non autem secundum dies temporaliter currentes.
Ad decimumquartum dicendum, quod Angelus in primo instanti suae
creationis simul dum movebatur in suam naturam, movebatur etiam in
Deum in quantum est auctor naturae, quia, ut dicitur in Lib. de
causis, intelligentia cognoscendo essentiam suam cognoscit causam
suam; non tamen tunc ferebatur in Deum, secundum quod est auctor
gratiae.
Ad decimumquintum dicendum, quod diligere se propter Deum, in
quantum est obiectum supernaturalis beatitudinis et auctor gratiae, est
actus caritatis. Sed diligere Deum super omnia, et se propter
Deum, in quantum in eo consistit naturale bonum omnis creaturae,
competit naturaliter non solum creaturae rationali, sed etiam brutis
animalibus, et corporibus inanimatis, in quantum participant naturali
amore summi boni, ut Dionysius dicit IV cap. de Divin. Nomin.
Et hoc modo Angelus in primo instanti suae creationis se dilexit
propter Deum.
Ad decimumsextum dicendum, quod illa ratio deficit in tribus. Primo
quidem, quia homo non est simpliciter factus propter reparationem
ruinae angelicae, sed propter fruitionem Dei et perfectionem
universi, etiam si nunquam fuisset ruina angelica. Secundo, quia
homo, ad minus secundum corpus, actu non fuit factus in operibus sex
dierum, secundum sententiam Augustini; sed solum secundum rationes
seminales. Solum autem illa quae non prius poterant esse in rationibus
seminalibus quam in seipsis, secundum Augustinum, fuerunt facta in
principio creationis rerum. Tertio, quia nihil prohibet aliquid fieri
propter finem futurum, quem homo praescit, sicut aliquis praeparat
ligna in aestate propter frigus futurum in hieme.
Ad decimumseptimum dicendum, quod aliquis motus liberi arbitrii in
animo potest esse in instanti, non tamen in primo instanti suae
creationis potuit habere motum liberi arbitrii in peccatum, ratione
supradicta.
Ad decimumoctavum dicendum, quod etsi Angelus in primo instanti suae
creationis habuit motum voluntatis, sicut etiam intellectus; non tamen
sequitur quod habuit motum voluntatis ad peccandum.
Ad decimumnonum dicendum, quod aevum mensurat esse Angeli, non tamen
mensurat actiones eius, in quibus est successio sive intellectus sive
voluntatis, ut ex supradictis, patet.
Ad vicesimum dicendum, quod alia ratio est de merito et de peccato:
nam meritum procedit ex hoc quod mens rationalis creaturae movetur a
Deo, qui a principio potest movere ad quod voluerit; sed ad peccandum
movetur mens rationalis creaturae a seipsa, quae non potest se movere
nisi secundum exigentiam naturalis ordinis.
Ad vicesimumprimum dicendum, quod anima in primo instanti suae
creationis efficitur mala, non per actionem propriam, sed per unionem
ad corpus infectum; unde non est similis ratio de Angelo, qui non
potuit fieri malus nisi per actum proprium.
Ad vicesimumsecundum dicendum, quod ratio illa deficit in duobus.
Primo quidem, quia sicut creatura decideret in nihilum nisi per
divinam potentiam contineretur, ita etiam deficeret in non bonum, si
non contineretur a Deo. Non tamen sequitur, quod nisi contineretur a
Deo per gratiam, rueret in peccatum; nisi solum de natura corrupta,
quae de se habet inclinationem ad malum. Secundo, quia homo non
obligatur ex necessitate praecepti ad utendum gratia semper, quia
praecepta affirmativa non obligant ad semper: et ideo non est
necessarium quod in quolibet instanti aliquis mereatur vel peccet.
Ad vicesimumtertium dicendum, quod Diabolus dicitur loqui mendacium
ex propriis, non quia mendacium sit naturalis proprietas eius, sed
quia ea quae sunt vera non habet a seipso, sed a Deo; quod autem
falsa loquatur hoc habet a seipso, non autem a Deo.
|
|