|
Et videtur quod sic.
1. Dicit enim Dionysius IV cap. de Divin. Nomin., quod data
naturalia in Daemonibus integra permanent post peccatum. Sed ante
peccatum poterat Diabolus converti ad bonum. Ergo etiam Diabolus
post peccatum poterit reverti ad bonum.
2. Praeterea, nihil immobiliter quiescit in eo quod est contra
naturam: quia id quod est contra naturam, per accidens se habet; ea
vero quae sunt per accidens, de facili moveri possunt: quia accidens
est quod adest et abest praeter subiecti corruptionem. Sed peccatum
est contra naturam Angeli, quia ab eo quod est secundum naturam,
cecidit in id quod est contra naturam, ut Damascenus dicit II
Libr. Ergo non potest esse quod liberum arbitrium Diaboli
immobiliter perseveret in malo.
3. Sed dicendum, quod hoc convenit Diabolo ratione sui status,
quia scilicet statim peccando amisit statum viatoris, ad quem pertinet
mutari de bono in malum, et e converso.- Sed contra, statui viae
succedit status praemii vel poenae, quae est a Deo. Sed immobilitas
in peccato non potest esse a Deo, quia Deus non est conservator
illius rei cuius non est auctor. Ergo non potest esse quod immobilitas
peccati conveniat Angelo ratione status quem nunc habet.
4. Praeterea, omne quod non inest alicui per se, oportet quod ei
insit ex aliqua causa. Sed immobiliter peccare non convenit Angelo
secundum se: sic enim conveniret ei secundum naturam; et sic esset
naturaliter malus, quod supra improbatum est. Nec iterum convenit ei
ex aliqua causa: quia neque a Deo, neque a natura, ut probatum est;
neque etiam ex propria voluntate, quia cum voluntas creaturae sit de se
mutabilis, non videtur quod possit immobilitatis causa existere. Ergo
immobiliter peccare nullo modo convenit Diabolo.
5. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de vera et falsa
poenitentia, cap. V: si posset Diabolus sperare de Deo, et culpam
in se sentire; quod non invenit in se, inveniret in Dei pietate,
scilicet veniam sui peccati. Sed Diabolus potest sperare de Deo,
quia spes oritur ex fide, sicut et timor. Dicitur autem Iacob.,
II, 19, quod Daemones credunt et contremiscunt. Ergo non est
impossibile Diabolum consequi veniam sui peccati; et ita non
immobiliter in peccatis perseverare.
6. Praeterea, si Diabolus non potest sperare de Dei misericordia,
aut hoc est ex parte sua, aut hoc est ex parte Dei. Sed non est ex
parte Dei: quia, sicut Augustinus in eodem libro dicit, omnis
malitia brevis in comparatione ad misericordiam Dei. Si autem
dicatur, quod hoc est ex parte sui, quia non potest per seipsum
resurgere a peccato; pari ratione hoc competeret cuilibet peccanti
mortaliter: quia nullus potest per seipsum de peccato exire, nisi
liberetur a Deo; nec tamen omnes peccantes mortaliter,
irrevocabiliter perseverant in malo. Ergo Diabolus non perseverat
immobiliter in malo.
7. Praeterea, ista consequentia valet: possum currere, si volo;
ergo possum currere. Sed Diabolus potest converti ad bonum, si
vult, quia in ipso velle consistit conversio. Ergo Diabolus potest
converti ad bonum.
8. Praeterea, si motus sit naturalis, sequitur quod quies sit
naturalis: quia per quam naturam aliquid movetur ad locum, etiam
quiescit in loco. Ergo, pari ratione, si motus est voluntarius, et
quies voluntaria. Sed Diabolus voluntarie motus fuit ad malum. Ergo
voluntarie quiescit in malo: non ergo ex necessitate.
9. Praeterea, secundum Chrysostomum super Ioannem, sicut se habet
lux solis ad aerem, ita se habet lux increata ad spiritualem
substantiam. Sed quanto aer est purior, tanto magis potest percipere
lucem solis: Angelus autem est subtilioris naturae inter spirituales
substantias quam anima. Cum ergo anima post peccatum possit percipere
lucem gratiae, videtur quod multo fortius Angelus. Ergo videtur quod
non immobiliter perseveret in malo.
10. Praeterea, quod natura est tale, semper est tale. Sed
Angelus naturaliter habet quod possit converti in bonum. Ergo semper
potest in bonum converti, sicut ante peccatum, sic et post peccatum.
11. Praeterea, Diabolus non reportavit commodum ex suo peccato.
Sed ante peccatum tenebatur converti in Deum. Ergo etiam post
peccatum tenetur converti in Deum. Sed nullus tenetur ad
impossibile. Ergo non est impossibile Diabolum converti ad Deum; et
sic, ut videtur, non immobiliter manet in peccato.
12. Praeterea, quanto aliquod agens est magis infimum, tanto magis
est determinatum ad unum: sicut corpus grave et leve magis est
determinatum ad unum motum quam ratio, quae potest in diversa moveri.
Sed anima est ordine naturae iuxta Angelum. Cum ergo anima non sic
determinetur ad unum quin post peccatum possit reverti ad bonum,
videtur quod multo minus Angelus.
13. Praeterea, inferior appetitus potest dirigi per superiorem
appetitum, sicut in nobis appetitus sensitivus dirigitur per appetitum
rationalem, ut dicitur in III de anima. Sed supra appetitum
Daemonis est alius superior appetitus, scilicet appetitus Dei, et
boni Angeli. Ergo appetitus Daemonis, quo tendit in malum, potest
in bonum dirigi.
14. Praeterea, unumquodque naturaliter convertitur ad id quod
melius est. Sed Diabolus intelligit bonum divinum esse melius quam
bonum suum. Ergo potest in bonum divinum converti: non ergo
immobiliter perseverat in aversione a Deo, quae est malum eius.
15. Praeterea, mutatio status non tollit Diabolo libertatem
arbitrii, quae est ei naturalis. Sed libero arbitrio per se convenit
converti posse in bonum: quia posse peccare non est libertas arbitrii,
nec pars libertatis, ut Anselmus dicit. Ergo mutatio status non
tollit Diabolo quin possit converti in bonum.
16. Praeterea, Diabolus antequam peccaret poterat converti in
bonum. Si autem post peccatum non potest converti in bonum, aut hoc
est per subtractionem aliquam, aut propter additionem. Sed non per
subtractionem, quia potentiae naturales in eis manent integrae, sicut
et cetera naturalia bona, ut Dionysius dicit; similiter etiam nec per
additionem, quia quod additur alicui, advenit ei secundum modum eius.
Et ita, cum liberum arbitrium Angeli secundum se sit convertibile,
videtur quod illud quod ei additur, vertibiliter inhaereat ei. Non
ergo immobiliter perseverat in malo.
17. Praeterea, voluntas proportionatur intellectui a quo movetur.
Sed intellectus Angeli non ita intelligit unum quin etiam possit
intelligere aliud. Ergo non ita vult unum quin possit etiam reverti ad
aliud volendum, et ita non immobiliter perseverat in malo.
18. Praeterea, Dionysius dicit, IV cap. de Divin. Nomin.,
quod Daemones intelligunt et volunt bonum. Nihil autem aliud videtur
requiri ad hoc quod convertantur, nisi quod huic voluntati
consentiant. Ergo videtur quod possint iterato converti in bonum.
19. Praeterea, Anselmus dicit, quod si in Daemonibus est
libertas arbitrii, oportet quod sit in eis vel quantum ad hoc quod
possunt servare rectitudinem, aut quantum ad hoc quod possunt eam
deserere, aut quantum ad hoc quod possunt eam recuperare. Sed hoc non
est in eis quantum ad hoc quod possint conservare rectitudinem, quia
non habent eam; nec quantum ad hoc quod possint eam deserere, quia hoc
pertinet ad posse peccare, quod non est pars libertatis. Relinquitur
ergo quod sit in eis liberum arbitrium quantum ad hoc quod est potestas
recuperandi rectitudinem; et ita non immobiliter perseverant in malo.
20. Praeterea, quod aequaliter deformatur, aequaliter reformari
potest. Sed Diabolus est aequaliter deformatus, sicut et multi
homines, qui ex eadem causa peccant, scilicet ex malitia. Ergo cum
homines possint reformari, etiam Daemones reformari poterunt.
21. Praeterea, sicut se habet appetitus ad bonum et malum, ita
intellectus ad verum et falsum. Sed nullus intellectus est qui ita
inhaereat falso quod non possit redire ad verum. Ergo voluntas
Diaboli non ita inhaeret malo quin possit redire ad bonum.
1. Sed contra. Est quod I Ioan., III, 8, dicitur: ab
initio (sui peccati) Diabolus peccat; quod exponens Augustinus,
XI de Civit. Dei, dicit, quod semper peccat ab initio sui
peccati.
2. Praeterea, Gregorius dicit, XXXIV Moralium: cor antiqui
hostis sicut lapis indurabitur, quia nulla unquam conversionis
poenitentia mollietur.
3. Praeterea, Angelus medius est inter Deum et hominem. Sed
Deus habet liberum arbitrium invertibile ante electionem et post; homo
autem habet ipsum vertibile ante et post. Ergo Angelus medio modo se
habet, ut scilicet sit vertibile ante sed non post: nam contrarium est
impossibile, ut scilicet sit vertibile post, et non ante. Non ergo
post electionem peccati potest reverti ad bonum.
Respondeo. Dicendum quod circa hanc quaestionem erravit Origenes
existimans cuiuslibet creaturae liberum arbitrium in quolibet statu esse
vertibile ad bonum et ad malum; unde putavit etiam Daemones quandoque
per liberum arbitrium posse redire ad bonum, et per divinam
misericordiam veniam consequi peccatorum. Sed Augustinus dicit,
XXI de Civit. Dei: Origenem propter hoc et propter alia nonnulla
reprobavit Ecclesia, quia ex hoc quod misericors videbatur, defecit
faciendo sanctis veras miserias, quibus poenas luerent; et falsas
beatitudines, in quibus verum ac securum, hoc est, sine timore certum
sempiternumque boni gaudium non haberent. Ponebat enim eadem ratione
quod et boni Angeli et homines quandoque possent per liberum arbitrium
peccare, et ita a beatitudine decidere: quod manifeste contrariatur
sententiae domini dicentis: ibunt hi in supplicium aeternum, iusti
autem in vitam aeternam. Considerandum est autem, quod hic Origenis
error ex hoc provenit quod non recte consideravit quid per se pertineret
ad liberi arbitrii potestatem, sine qua homo in nullo statu invenitur.
Est ergo considerandum, quod ad rationem liberi arbitrii pertinet quod
in diversa possit. Unde res cognitione carentes, quarum actiones sunt
determinatae ad unum, nihil agunt suo arbitrio. Animalia vero
irrationalia agunt quidem arbitrio, sed non libero; quia iudicium quo
aliquid prosequuntur vel fugiunt, est in eis determinatum a natura,
ita ut ipsum praeterire non possint, sicut ovis non potest non fugere
lupum visum. Sed omne illud quod habet intellectum et rationem, agit
libero arbitrio, in quantum scilicet arbitrium eius, quo agit,
consequitur apprehensionem intellectus vel rationis, quae se habet ad
multa. Et ideo, sicut dictum est, ad rationem liberi arbitrii
pertinet quod in diversa possit. Sed ista diversitas potest attendi
tripliciter. Uno modo secundum differentiam rerum quae eliguntur
propter finem: nam unicuique naturaliter convenit unus finis quem
naturali necessitate appetit, quia natura semper tendit ad unum; sed
quia ad unum finem multa possunt ordinari, appetitus intellectualis vel
rationalis naturae potest tendere in diversa, eligendo ea quae sunt ad
finem. Et hoc modo Deus tamquam proprium finem naturaliter vult suam
bonitatem, nec potest non velle eam. Sed quia ad bonitatem eius
ordinari possunt diversi modi et ordines rerum, voluntas eius non sic
fertur ad unum in suis effectibus, quin, quantum est de se, possit
ferri in aliud; et secundum hoc competit Deo libertas arbitrii.
Similiter et Angelus et homo habent finem naturaliter sibi
praestitutum, beatitudinem, unde naturaliter appetunt eam, nec
possunt velle miseriam, ut Augustinus dicit in VIII de Trin.
Sed quia ad beatitudinem diversa possunt ordinari, in eligendo ea quae
sunt ad finem, potest voluntas tam hominis quam Angeli boni vel mali
in diversa ferri. Secunda autem diversitas in quam liberum arbitrium
potest, attenditur secundum differentiam boni et mali. Sed ista
diversitas non per se pertinet ad potestatem liberi arbitrii, sed per
accidens se habet ad eam, in quantum invenitur in natura deficere
potenti. Cum enim voluntas de se ordinetur in bonum sicut in proprium
obiectum: quod in malum tendat, non potest contingere nisi ex hoc quod
malum apprehenditur sub ratione boni; quod pertinet ad defectum
intellectus vel rationis, unde causatur libertas arbitrii. Non autem
pertinet ad rationem alicuius potentiae quod deficiat in suo actu,
sicut non pertinet ad rationem visivae potentiae quod aliquis obscure
videat. Et ideo nihil prohibet inveniri liberum arbitrium quod ita
tendit in bonum, quod nullo modo potest tendere in malum, vel ex
natura, sicut in Deo, vel ex perfectione gratiae, sicut in hominibus
et Angelis beatis. Tertia autem diversitas in quam liberum arbitrium
potest, attenditur secundum differentiam mutationis. Quae quidem non
consistit in hoc quod aliquis diversa velit: nam et ipse Deus vult ut
diversa fiant secundum quod convenit diversis temporibus et personis;
sed mutatio liberi arbitrii consistit in hoc quod aliquis illud idem et
pro eodem tempore non velit quod prius volebat, aut velit quod prius
nolebat. Et haec diversitas non per se pertinet ad rationem liberi
arbitrii, sed accidit ei secundum conditionem naturae mutabilis: sicut
non est de ratione visivae potentiae quod diversimode videat; sed hoc
contingit quandoque propter diversam dispositionem videntis, cuius
oculus quandoque est purus, quandoque autem turbatus. Et similiter
etiam mutabilitas seu diversitas liberi arbitrii non est de ratione
eius, sed accidit ei, in quantum est in natura mutabili. Mutatur
enim in nobis liberum arbitrium ex causa intrinseca, et ex causa
extrinseca. Ex causa quidem intrinseca, vel propter rationem, puta
cum quis aliquid prius nesciebat quod postea cognoscit; vel propter
appetitum qui quandoque sic est dispositus per passionem vel habitum,
ut tendat in aliquid sicut in sibi conveniens, quod cessante passione
vel habitu sibi conveniens non est. Ex causa vero extrinseca, puta
cum Deus immutat voluntatem hominis per gratiam de malo in bonum,
secundum illud Prov., XXI, 1: cor regum in manu Dei, (et)
quocumque voluerit vertet illud. Haec autem duplex causa cessat in
Angelis post primam electionem. Et primo quidem naturaliter in his
quae ad ordinem naturae pertinent, immutabiliter se habent: quia
mutatio est existentis in potentia, ut dicitur in III Phys. Hoc
autem ad naturam angelicam pertinet, ut actu habeant notitiam omnium
quae naturaliter scire possunt; sicut nos naturaliter actu habemus
notitiam primorum principiorum, ex quibus procedimus ratiocinando ad
acquirendam cognitionem conclusionum. Quod in Angelis non contingit,
quia in ipsis principiis intuentur omnes conclusiones quae ad naturalem
eorum cognitionem pertinent. Et ideo sicut immobiliter nos habemus in
cognitione primorum principiorum, ita intellectus eorum immobiliter se
habet circa omnia quae naturaliter cognoscit. Et quia voluntas
proportionatur intellectui, consequens est quod etiam voluntas eorum
naturaliter sit immutabilis circa ea quae ad ordinem naturae pertinent.
Verum est autem quod sunt in potentia respectu motus in
supernaturalia, sive per conversionem sive per aversionem, unde haec
sola mutatio in eis esse potest, ut de gradu naturae ipsorum moveantur
in id quod est supra naturam, convertendo se vel avertendo. Sed quia
omne quod advenit alicui, advenit ei secundum modum suae naturae,
consequens est ut immobiliter Angeli perseverent vel in aversione vel
in conversione respectu supernaturalis boni. Ex parte vero extrinseca
immutabiles sunt vel in bono vel in malo post primam electionem, quia
tunc finitur in eis status viatoris; unde non pertinet ad rationem
divinae sapientiae ut ulterius Daemonibus gratia infundatur, per quam
revocentur a malo primae aversionis, in qua immobiliter perseverant.
Et ideo quamvis diversa eligant per liberum arbitrium, in omnibus
tamen peccant: quia in omni eorum electione permanet vis primae
electionis ipsorum.
Ad primum ergo dicendum, quod bona naturalia in Angelis sunt integra
quantum pertinet ad naturae ordinem; sunt tamen corrupta vel
depravata, seu diminuta, per comparationem ad capacitatem gratiae vel
gloriae.
Ad secundum dicendum, quod peccatum est contra naturam non secundum id
quod peccans appetit, sed secundum inordinationem, ex qua habet
rationem mali; et ideo nihil prohibet quod peccator immobiliter
perseveret in eo quod peccando appetit.
Ad tertium dicendum, quod Deus est causa status Angelorum, in quo
sunt obstinati in malo, non quidem sicut causando vel conservando
malitiam, sed sicut non impartiendo gratiam: sic enim dicitur aliquos
indurare, secundum illud Rom., IX, 18: cuius vult miseretur,
et quem vult indurat.
Ad quartum dicendum, quod immobiliter permanere in malo, non convenit
Diabolo ex una causa, sed ex duabus. Nam esse in malo competit ei ex
propria voluntate; sed immobiliter inhaerere ei ad quod voluntas
applicatur, convenit ei ex propria natura.
Ad quintum dicendum, quod Diabolus non potest in se, proprie
loquendo, culpam sentire, ita scilicet quod apprehendat et refugiat
quasi malum culpae suum peccatum: quia hoc pertineret ad mutationem
liberi arbitrii: et per consequens non potest sperare ex divina
misericordia veniam, quasi de culpa.
Ad sextum dicendum, quod Diabolus non solum non potest per seipsum
resurgere a peccato, sicut nec homo, sed ulterius secundum modum
naturae suae competit ei ut immobiliter inhaereat ei quod per propriam
voluntatem elegit; et ideo peccatum eius est magis irremediabile quam
peccatum hominis.
Ad septimum dicendum, quod cum dico: possum currere, si volo;
antecedens est possibile, et ideo consequens est possibile. Sed cum
dico: Diabolus potest reverti ad bonum, si vult; antecedens est
impossibile, ut ex dictis patet; unde non est similis ratio.
Ad octavum dicendum, quod sicut motus aversionis a Deo fuit in
Diabolo voluntarius, ita etiam et quies in eo quod voluit, est
voluntaria: nam voluntarie perseverat in malo; sed tamen voluntas eius
in hoc immutabiliter manet, ratione iam dicta.
Ad nonum dicendum, quod a luce increata substantia spiritualis
illuminatur dupliciter: uno modo lumine naturali, et sic Angelus
bonus vel malus magis illuminatur quam anima; alio modo lumine
gratiae, et sic malus Angelus minus est capax huius illuminationis
propter impedimentum gratiae, quod immobiliter in eis manet, ut dictum
est.
Ad decimum dicendum, quod liberum arbitrium Diaboli non est
naturaliter vertibile quantum ad naturalia sua, sed solum habet
vertibilitatem respectu supernaturalium, ad quae potest converti vel ab
eis averti; quod cum fecerit, immutabiliter in hoc perseverat, sicut
dictum est.
Ad undecimum dicendum, quod sicut ebrius tenetur non peccare, non
quidem considerato praesenti statu, sed considerata ebrietatis
voluntaria causa, secundum quam imputatur ei aliquid ad culpam, ita
etiam potest intelligi quod Diabolus tenetur converti ad Deum,
quamvis hoc ei sit impossibile secundum praesentem statum, quia in hunc
statum ex voluntaria causa devenit.
Ad duodecimum dicendum, quod illud quod est magis infimum, est magis
determinatum ad unum secundum obiecta, quia virtus superior ad plura se
extendit; sed tamen illud quod est supremum, ratione immutabilitatis
est magis determinatum ad unum; et hoc modo liberum arbitrium Diaboli
est determinatum ad malum.
Ad decimumtertium dicendum, quod movere voluntatem solus Deus
potest, qui etiam secundum absolutam potentiam posset mutare voluntatem
Daemonis in bonum; sed tamen hoc non congruit naturae ipsius, ut
dictum est. Unde non est simile de appetitu sensitivo, qui secundum
naturam mutabilis est.
Ad decimumquartum dicendum, quod Diabolus bonum divinum, secundum
quod est fons omnis naturalis boni, intelligit esse melius quam bonum
proprium, non autem secundum quod est proprium principium boni
gratuiti: quia adhuc manet in prima perversitate, qua summam
beatitudinem per naturalem virtutem voluit obtinere.
Ad decimumquintum dicendum, quod per mutationem status non amisit
liberum arbitrium Daemon, quin in bonum connaturale possit ferri;
amisit tamen quod non possit in bonum gratiae.
Ad decimumsextum dicendum, quod immobilitas Diaboli in malo causatur
proprie per adhaesionem, quae habet rationem oppositionis: et ex hoc
ipso quod adhaeret alicui secundum modum suae naturae, magis sequitur
quod immobiliter inhaereat quam quod vertibiliter.
Ad decimumseptimum dicendum, quod appetitus Diaboli potest quidem
diversa appetere, ut dictum est, sed tamen in omnibus quae appetit,
in malo immobiliter perseverat, ut ex dictis patet.
Ad decimumoctavum dicendum, quod ratio illa procedit de cognitione et
voluntate naturalis boni; nunc autem loquimur de bono gratuito, et de
malo culpae, quod ei apponitur.
Ad decimumnonum dicendum, quod Diabolus habet libertatem servandi
rectitudinem, si eam haberet. Nam, ut Anselmus dicit in eodem
libro, liberum arbitrium semper habet potestatem servandi
rectitudinem, et cum habet, et cum non habet eam; sicut cum aliquis
habet potestatem servandi pecuniam si haberet, haberet etiamsi non
habet.
Ad vicesimum dicendum, quod quamvis aliquem hominem contingat ex eadem
causa peccare ex qua Diabolus peccavit, non tamen propter hoc omnino
similiter deformatur; sed Diabolus immobiliter, homo autem
mutabiliter secundum convenientiam suae naturae.
Ad vicesimumprimum dicendum, quod sicut Diabolus immobiliter
perseverat in malo cui inhaeret, ita etiam immobiliter perseveraret in
falso cui assentiret.
|
|