|
Et videtur quod sic.
1. Dicitur enim de Leviathan, per quem Diabolus intelligitur:
existimabit abyssum quasi senescentem: quod exponens Gregorius in
XXXIV Moral. dicit: abyssum senescere existimat qui terminari
quandoque in suppliciis supernam animadversionem putat. Hoc autem est
falsum. Ergo in Diabolo cadit falsa vel erronea opinio.
2. Praeterea, quicumque dubitat potest errare. Sed Diabolus
quandoque dubitat, ut patet per hoc quod ipse dicit Matth. IV,
3: si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Ergo
Diabolus potest errare.
3. Sed dicendum quod Diabolus errare potest quantum ad cognitionem
gratuitam, non autem quantum ad cognitionem naturalem.- Sed contra
est quod Dionysius dicit caput IV de Divin. Nomin. Data ipsis,
scilicet Daemonibus, naturalia bona, nequaquam mutata esse dicimus;
sed sunt integra et splendidissima, quamvis ipsi non videant,
claudentes suas inspectivas boni virtutes. Sed ille qui non videt ex
hoc quod suum visum claudit, potest decipi vel errare. Ergo Diabolus
potest errare, etiam circa sua naturalia.
4. Praeterea, ubicumque potest inveniri potentia sine actu, ibi
potest esse malum, ut patet per philosophum in IX Metaph. Sed in
intellectu angelico, etiam quantum ad naturalem cognitionem, potest
esse potentia sine actu: non enim simul actu considerant omnia ad quae
eorum naturalis cognitio se extendit; alioquin non mutarentur per
tempora, ut Augustinus dicit in VIII super Genes. ad litteram.
Ergo in intellectu Angeli potest esse malum. Sed malum intellectus
est falsum, ut dicitur in VI Ethic. Ergo quamvis Diabolus sit
naturae integrae, nihil prohibet in intellectu eius inveniri falsam
opinionem.
5. Praeterea, voluntas Diaboli potest deficere per peccatum, quia
est ex nihilo, ut patet per Augustinus, VII de Civit. Dei.
Sed similiter intellectus eius est ex nihilo. Ergo pari ratione
potest deficere per errorem.
6. Praeterea, peccatum excludit a beatitudine. Sed beatitudo magis
pertinet ad intellectum quam ad voluntatem, secundum illud Ioan.
XVII, 3: haec est vita aeterna, ut cognoscat te Deum verum, et
quem misisti Iesum Christum. Cum ergo per peccatum sit depravata
voluntas Diaboli, in tantum ut semper permaneat in peccato; multo
magis sic est depravatus intellectus eius, ut semper permaneat in
errore.
7. Praeterea, Anselmus probat in Lib. de Verit., quod est una
sola veritas, scilicet increata, ut Augustinus etiam dicit, quod
omnia videntur in lumine divino. Sed Daemones sunt elongati a
participatione Dei, secundum illud II ad Cor. cap. VI, 14:
quae conventio lucis ad tenebras? Ergo Daemones nullam veritatem
cognoscere possunt.
8. Praeterea, super illud Iob XLI, 24, factus est ut nullum
timeret, dicit Gregorius in XXXIV Moral. de Diabolo, quod
appetitum celsitudinis vertit in rigorem mentis, ut iam per duritiam se
male esse non sentiat qui per gloriam praeesse quaerebat. Sed constat
quod male est ei. Ergo habet de seipso falsam opinionem.
9. Praeterea, quicumque opinatur falsum quod prius opinabatur
verum, quandoque errat. Sed hoc convenit Diabolo, quia super
illud, sedente eo pro tribunali, misit ad eum uxor eius, etc.,
dicit Glossa: nunc demum Diabolus intelligens, per Christum se
spolia sua amissurum, sicut primum per mulierem mortem intulerat, ita
modo per mulierem vult Christum de manibus Iudaeorum liberare, ne per
eius mortem, mortis amittat imperium. Ex quo videtur quod aliquando
ei videbatur sibi expediens quod Christus moreretur, dum mortem eius
procurabat: postmodum autem fuit ei visum quod hoc non expediret suo
dominio. Ergo videtur quod aliquando habuerit falsam opinionem.
10. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de vera religione:
cavendi sunt inferiores Inferi, id est post hanc vitam poenae
graviores, ubi nulla potest esse commemoratio veritatis, quia nulla
ratiocinatio; et hoc ideo quia non perfundit lumen verum, quod
illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Sed in statu illorum
Inferorum sunt Daemones. Ergo ipsi nullam veritatem cognoscunt, nec
est in eis aliqua ratiocinatio.
11. Praeterea, sicut se habet vera cognitio ad rectum appetitum,
ita se habet falsa cognitio ad perversum appetitum. Sed non potest
esse rectus appetitus nisi praecedat vera cognitio. Ergo perversum
appetitum semper praecedit falsa cognitio. Sed in Daemonibus semper
est perversus appetitus. Ergo in eis est falsa cognitio.
12. Praeterea, super illud Luc. X, 30: plagis impositis
abierunt semivivo relicto, dicit quaedam Glossa quod homo vulneratur
per peccatum in naturalibus. Sed illud reformat in homine gratia quod
per peccatum vulneratur. Cum ergo gratia reformet totam imaginem, sub
qua comprehenditur non solum voluntas, sed etiam intellectus, videtur
quod per peccatum Daemonis fuerit vulneratus eius intellectus, etiam
quantum ad naturae cognitionem; et ita videtur quod etiam in naturali
cognitione eius possit esse error et deceptio.
13. Praeterea, Dionysius dicit cap. IV de Divin. Nomin.,
quod nullus ad malum aspiciens operatur. Sed id quod operatur
Diabolus est malum. Ergo decipitur in sua existimatione.
14. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de vera religione: ille
Angelus magis seipsum quam Deum diligendo, subditus ei esse noluit,
et intumuit per superbiam, et a summa decentia defecit per peccatum,
scilicet lapsus; et ob hoc minus est, quia eo quod minus erat, frui
voluit, quia magis voluit sua potentia frui quam Dei. Sed in hoc
ipso quod suae naturae et virtuti perverse inhaesit, et per hoc quod
incepit minus esse, videtur ab ordine suorum naturalium defecisse.
Ergo et circa cognitionem naturalem potest in ipsum cadere falsitas
sive deceptio.
15. Praeterea, Gregorius dicit in pastorali, quod menti furore
ebriae perversum videtur esse quod rectum est. Sed mens Diaboli est
furore ebria: dicit enim Dionysius cap. IV de Divin. Nomin.,
quod malum Daemonis est furor irascibilis. Ergo perversum putat omne
quod rectum est; et ita in sua opinione decipitur.
16. Praeterea, universalis cognitio in nobis est deceptionis
principium, sicut cum considerantes lilii albedinem, quae sibi et
multis aliis est communis, decipimur existimantes, quod est album esse
lilium. Sed Angeli cognoscunt per formas universales; et tanto
magis, quanto sunt superiores. Cum ergo Lucifer fuerit supremus
inter Angelos, et per consequens habeat formas maxime universales;
videtur quod maxime possit decipi.
17. Praeterea, simplex, ad quod se convertit, totum se
convertit. Ergo pari ratione a quo se avertit, totum se avertit.
Sed Diabolus est simplex secundum suam essentiam. Ergo cum sit
aversus a Deo, videtur quod totaliter sit ab eo aversus, scilicet et
quantum ad affectionem, et quantum ad cognitionem. Ergo videtur quod
eius cognitio totaliter a veritate deficiat, cum Deus veritas sit.
18. Praeterea, super illud II ad Cor. VI, 15: quae
comparatio Christi ad Belial? Dicit Glossa, quod Diabolus omnia
facit male. Sed ipsum intelligere est quoddam agere. Ergo videtur
quod Diabolus male se habeat etiam in intelligendo; et ita videtur
quod in eius intellectu cadat falsa opinio.
1. Sed contra. Est quod Dionysius dicit cap. VII de Divin.
Nomin., quod Angeli sunt simplices intellectus. Sed in simplici
intelligentia, etiam humana, non potest esse falsum. Ergo multo
minus in cognitione angelica. Sed Diabolus est angelicae naturae.
Ergo in eius cognitione non cadit falsitas.
2. Praeterea, in Daemonibus, cum sint substantiae incorporeae,
non est cognitio nisi intellectiva. Sed intellectus semper est
rectus, ut philosophus dicit in III de anima, et Augustinus etiam
probat in Lib. LXXXIII quaestionum, quod nullus falsum
intelligit. Ergo videtur quod in cognitione Daemonum non possit esse
deceptio quantum ad cognitionem.
3. Sed dicendum, quod in cognitione Daemonum non potest esse
deceptio quantum ad cognitionem naturalem, sed solum quantum ad
cognitionem gratuitam.- Sed contra, cognitio gratuita praecipue
refertur ad Deum, secundum quod excedit naturalem cognitionem
creaturae. Sed, sicut philosophus probat in IX Metaphys., in
cognitione substantiarum simplicium quae super nos sunt, non potest
esse falsum; sed est ibi defectus solum in non attingendo. Ergo circa
cognitionem gratuitam non potest esse aliqua falsa opinio in
Daemonibus, sed solum deficiunt in cognoscendo.
4. Praeterea, omne quod advenit alicui, advenit secundum modum suae
naturae, ut dicitur in Lib. de causis. Si ergo Daemones secundum
suam naturalem cognitionem non possunt errare, videtur quod nec etiam
circa cognitionem gratuitorum, quae eis supervenit, errare possint.
5. Item dicendum, quod Daemones possunt errare circa cognitionem
affectivam.- Sed contra, cognitio angelica excedit omnem humanam
cognitionem. Sed aliqua vis cognoscitiva est in homine quae non
errat, etiam in peccatore, scilicet synderesis. Ergo videtur quod
multo fortius cognitio Angeli peccantis sit absque errore.
6. Praeterea, Daemon ex libero arbitrio peccavit, quod est
facultas voluntatis et rationis. Sed ratio et voluntas referuntur ad
diversa obiecta: nam voluntas respicit bonum, ratio autem verum.
Ergo nihil prohibet voluntatem Diaboli esse deficientem circa bonum;
ita tamen quod intellectus eius non sit deficiens circa verum.
7. Praeterea, nihil corrumpitur vel diminuitur nisi per suum
oppositum. Sed peccatum non opponitur naturae. Ergo videtur quod
neque corrumpat neque diminuat bonum naturae. Sed naturalis cognitio
non patitur errorem. Ergo videtur quod nec etiam post peccatum possit
in eo esse error.
8. Praeterea, Gregorius dicit in IV Dialog. quod anima a
corpore elevata cognoscit verum sine errore. Sed magis elevatur a
corpore Angelus, etiam malus, quam anima. Ergo videtur quod multo
minus in malis Angelis possit cadere error.
Respondeo. Dicendum quod falsa opinio est quaedam defectiva operatio
intellectus, sicut partus monstruosus est quaedam defectiva operatio
naturae: unde philosophus dicit in VI Ethic., quod malum
intellectus est falsum. Defectiva autem operatio semper procedit ex
defectu alicuius principii, sicut ex aliquo defectu seminis procedit
monstruositas partus, ut dicitur in II Physic. Unde necesse est
quod omnis falsa aestimatio procedat ex defectu alicuius principii
cognoscendi; sicut in nobis falsa opinio accidit plerumque ex indebita
ratiocinatione. Nihil autem potest deficere quantum ad id ad quod
semper est in actu secundum suam naturam; sed in eo aliquid deficere
potest respectu cuius est in potentia: nam id quod est in potentia,
potest subiici et perfectioni et privationi. Actus autem opponitur
privationi, ad quam pertinet omnis defectus. Sicut autem supra dictum
est, Angelus secundum conditionem suae naturae actu habet perfectam
notitiam omnium eorum ad quae vis sua cognoscitiva naturaliter se
extendit: non enim discurrit a principiis ad conclusiones, sed statim
in ipsis principiis notis conclusiones videt. Alioquin si actu habens
principiorum notitiam, in potentia conclusiones cognosceret, oporteret
ipsum, sicut et nos, per rationis discursum per principia notitiam
conclusionum acquirere: cuius contrarium patet per Dionysium cap.
VII de Divin. Nomin. Sicut ergo nobis non potest inesse falsa
opinio circa prima principia naturaliter nobis nota, ita nec Angelo
potest inesse falsa opinio circa quaecumque quae naturali eius
cognitioni subsunt. Et quia peccando Diabolus proprietatem naturae
suae non amisit, sed data naturalia in eis manent integra et
splendidissima, ut Dionysius dicit cap. IV de Divin. Nomin.,
consequens est quod nec Diabolus falsam opinionem habere possit in his
quae pertinent ad eius naturalem cognitionem. Quamvis autem mens eius
sit in actu respectu eorum quae naturaliter cognoscere potest; est
tamen in potentia respectu eorum quae suam naturalem cognitionem
excedunt; et ad ea cognoscenda indiget superiori lumine illustrari.
Sicut enim virtus activa quanto est superior, tanto in plura agenda se
potest extendere, ita virtus cognoscitiva, quae est altior, ad plura
cognoscenda se extendit. Unde necesse est quod respectu eorum in
quibus superior intellectus inferiorem excedit, inferior intellectus
sit quasi in potentia, indigens perfici per superiorem. Sic ergo
respectu eorum quae sunt in divina cognitione, omnis intellectus
angelicus est in potentia, indigens illustrari, ad ea cognoscenda,
quodam supernaturali lumine, quod est lumen gratiae divinae; et sic
respectu huius cognitionis gratuitae potest in quolibet aliquis defectus
existere; aliter tamen et aliter. Nam in bono Angelo potest quidem
respectu huiusmodi cognoscibilium esse defectus, sed simplicis
negationis; secundum quod Dionysius dicit cap. VII Ecclesiast.
Hierarch., quod a nescientia purgantur. Non autem potest in eis
esse defectus falsae opinionis; quia cum voluntas eorum sit ordinata,
non applicant suum intellectum ad iudicandum de illis quae cognitionem
eorum excedunt. Sed in malis Angelis, propter inordinatam et
superbam voluntatem, potest esse respectu huiusmodi cognoscibilium
etiam defectus falsae opinionis, in quantum exhibent praesumptuose suum
intellectum ad iudicandum de his quae eos excedunt. Et haec quidem
falsitas respectu huiusmodi cognoscibilium potest in eis esse
speculative, in quantum scilicet absolute in falsum iudicium
prorumpunt; et practice, sive affective, in quantum falso existimant
aliquid esse appetendum vel agendum in ordine ad praedicta
cognoscibilia.
Ad primum ergo dicendum, quod interminabilitas divinae animadversionis
pertinet ad cognitionem gratuitam: quia ratio divinorum iudiciorum
excedit omnem naturalem cognitionem creaturae, secundum illud Psalm.
XXXV, 7: iudicia tua abyssus multa. Non tamen Diabolus ignorat
interminabilitatem sui supplicii: hoc enim diminueret eius miseriam.
Sicut enim ad augmentum felicitatis bonorum pertinet securitas de
perpetuitate gloriae, ita ad augmentum miseriae damnatorum pertinet
certitudo de interminabilitate miseriae. Unde dicendum est, quod
dicitur Diabolus existimare abyssum senescentem, sicut Gregorius,
ibidem, exponit, quia opinionem terminabilitatis poenarum mentibus
hominum ingerit in hoc mundo, ut minus peccare formident.
Ad secundum dicendum, quod dubitatio Diaboli fuit de mysterio
incarnationis, quod excedit naturalem cognitionem, etiam Angelorum.
Ad tertium dicendum, quod Daemones dicuntur non videre sua
naturalia, non quin ea absolute videant, alioquin nihil cognoscere
possent, quia, ut dicitur in Lib. de causis, intelligentia
intelligit omnia alia intelligendo essentiam suam: sed non videt ea in
ordine ad bona gratuita, a quibus considerandis avertit suam
intentionem, solis suis naturalibus finaliter inhaerens.
Ad quartum dicendum, quod habere notitiam in actu, dicitur
dupliciter. Uno modo quantum ad actualem considerationem; et sic non
intelligitur quod Angelus habeat actualem notitiam omnium, ad quae sua
naturalis cognitio se extendit. Alio modo quantum ad habitualem
notitiam, quia, ut dicitur in II de anima, et in VIII
Physic., aliter dicitur aliquis esse potentia sciens ante addiscere,
quando scilicet nondum habet habitum scientiae; et aliter ante
considerare: et hoc modo Angelus habet actualem notitiam respectu
omnium quae naturaliter cognoscere potest. Et istud sufficit ad
repellendam falsitatem contrariam. Non enim nos semper actu
consideramus principia, sed ipse habitus principiorum sufficit ad
repellendum omnem contrarium errorem cum ipsa.
Ad quintum dicendum, quod ex hoc quod aliquid est ex nihilo, sequitur
quod sit secundum aliquid vertibile; non tamen oportet quod sit
vertibile quantum ad omnia. Corpora quidem caelestia mutabilia sunt
secundum locum, sed non secundum substantiam. Et similiter
intellectus Angeli ex hoc quod est ex nihilo, potest deficere circa
supernaturalia, non autem circa naturalem cognitionem: quia etiam
voluntas Angeli circa huiusmodi potest peccare, ut supra habitum est.
Ad sextum dicendum, quod beatitudo activa consistit in intellectu, ad
quem pertinet visio Dei, magis quam in voluntate, ad quam pertinet
delectatio: quia delectatio consequitur operationem sicut causam, et
adiungitur ei sicut quaedam superveniens perfectio. Unde philosophus
dicit in X Ethic. quod delectatio perficit operationem, sicut decor
iuventutem. Sed appetere finem et movere in ipsum praecipue convenit
voluntati: et hoc impeditur per peccatum; et ideo peccatum magis
respicit voluntatem quam intellectum.
Ad septimum dicendum, quod Daemones elongati sunt a participatione
divinae veritatis et divini luminis, secundum quod participatur per
gratiam; non autem secundum quod participatur per naturam.
Ad octavum dicendum, quod Diabolus non sentit se esse male, quia
culpam suam non apprehendit ut malum; sed adhuc obstinata mente
perseverat in malo; unde pertinet ad falsitatem practicae seu
affectivae cognitionis.
Ad nonum dicendum, quod effectus passionis Christi pertinet ad
supernaturalem cognitionem, circa quam Diabolus errare potuit.
Ad decimum dicendum, quod cum dicitur quod apud Inferos non est
commemoratio veritatis, non est intelligendum quasi nullam veritatem
cognoscant; alioquin non cognoscerent se actus peccatorum perpetrasse,
et sic excluderetur vermis conscientiae: sed est intelligendum quod non
sunt in statu acquirendi cognitionem veritatis, per quam intellectus
eorum perficiatur.
Ad undecimum dicendum, quod secundum Dionysium IV cap. de Divin.
Nomin., bonum causatur ex tota et integra causa, malum autem ex
singularibus defectibus; et ideo plura requiruntur ad bonum quam ad
malum. Unde non sequitur, si ad rectitudinem appetitus requiritur
vera cognitio intellectus, quod perversitas appetitus non possit esse
sine falsitate cognitionis. Quamvis etiam dici possit quod et
appetitus possit esse rectus aliqua falsa cognitione praecedente, puta
cum aliquis exhibet honorem paternum ei quem falso putat patrem. Et
similiter appetitus perversus semper est cum aliqua falsitate practicae
cognitionis.
Ad duodecimum dicendum, quod culpa vulnerat hominem in naturalibus
quantum ad capacitatem gratuitorum, non autem ita quod adimat aliquid
de essentia naturae; et sic non sequitur quod intellectus eius erret
nisi circa gratuita.
Ad decimumtertium dicendum, quod ratio illa procedit de cognitione
practica vel affectiva, secundum quam aliquis aspiciens ad bonum eligit
malum.
Ad decimumquartum dicendum, quod in hoc quod Diabolus sibi magis
inhaesit per amorem quam Deo, peccavit circa ordinem naturalium ad
gratuita, quia non retulit amorem suae naturae in Deum; et hoc etiam
dicitur minus esse, in quantum privatus est esse gratuito.
Ad decimumquintum dicendum, quod furor de Diabolo dicitur
metaphorice; et ex talibus locutionibus non trahitur conveniens
argumentatio: tamen etiam potest dici, quod hoc etiam pertinet ad
practicam cognitionem.
Ad decimumsextum dicendum, quod universalis cognitio dicitur esse in
Angelis, non quia cognoscant solam naturam universalem rerum, per
quem modum universalis cognitio est in nobis deceptionis causa, sed
dicitur cognitio eorum esse universalis in quantum universaliter ad
multa cognoscibilia se extendit, de quibus propriam et completam
cognitionem habent.
Ad decimumseptimum dicendum, quod Angelus est simplex in essentia,
sed multiplex in virtute, in quantum scilicet virtus eius ad multa se
extendit, non quidem per diversarum naturarum potentias, sicut in
nobis est appetitus sensitivus et intellectivus: hoc enim repugnaret
simplicitati essentiae. Secundum ergo appetitum intellectualem, prout
in multa se potest extendere, potest ab aliquo averti secundum
aliquid, et non secundum aliud: et sic appetitus eius non est aversus
a Deo secundum naturalia, sed secundum gratuita.
Ad decimumoctavum dicendum, quod Diabolus omnia male agit quantum ad
ea quae agit ex libero arbitrio; sed actiones naturales in eo sunt
bonae, quia proprie loquendo, actiones illae naturales sunt Dei
instituentis naturam.
Ad primum autem quod in contrarium obiicitur, dicendum, quod Angelus
habet simplicem intellectum quantum ad hoc quod sicut non intelligit
veritatem discurrendo a principiis ad conclusiones, sed statim in
principiis videt conclusionum veritatem, ita etiam non intelligit
superaddendo praedicatum subiecto per modum compositionis et divisionis
intellectus nostri, sed statim in simplici consideratione subiecti
considerat ea quae subiecto conveniunt, vel quae ab eo removentur:
utriusque enim est eadem ratio, eo quod dispositio subiecti est
principium cognoscendi inhaerentiam praedicati ad ipsum. Unde Angelus
per simplicem apprehensionem subiecti cognoscit esse vel non esse,
sicut et nos componendo et dividendo. Nihil enim prohibet per simplex
intelligere compositum, sicut per immateriale cognoscitur materiale.
Ex hoc autem in intellectu nostro componente potest provenire
falsitas, in quantum iudicat aliquid esse vel non esse. Unde in
intellectu Daemonis potest esse falsitas, praecipue quantum ad ea quae
excedunt naturalem cognitionem.
Ad secundum dicendum, quod intellectus semper dicitur esse rectus in
intelligendo: quia, ut Augustinus dicit in Lib. LXXXIII
quaestionum, quicumque intelligit aliquid, intelligit illud esse ut
est; potest tamen potentia intellectus non intelligendo verum,
errare, ut patet in eo qui opinatur falsum.
Ad tertium dicendum, quod circa ipsam essentiam divinam non potest
Daemon deficere nisi in non attingendo, sicut ratio inducta probat;
sed in his quae supernaturaliter facit in creaturis, potest intellectus
Daemonis deficere falsum opinando.
Ad quartum dicendum, quod modus intelligendi ipsius Daemonis
conformatur substantiae suae: non tamen oportet quod eamdem vim habeat
ad iudicandum de his quae excedunt naturam suam, sicut ad iudicandum ea
quae sunt sibi connaturalia. Et ideo licet nunquam falsum iudicium
habeat de his quae pertinent ad naturalem cognitionem eius, potest
tamen habere falsum iudicium de his quae naturalem eius cognitionem
excedunt.
Ad quintum dicendum, quod synderesis est cognoscitiva universalium
principiorum operabilium, quae naturaliter homo cognoscit, sicut et
principia universalia speculabilium; unde ex hoc non potest concludi,
nisi quod Daemones in naturali cognitione non errent.
Ad sextum dicendum, quod voluntas non movetur a bono nisi in quantum
est apprehensum: unde non potest deficere ab appetitu boni, nisi etiam
subsit defectus aliquis circa apprehensionem; non quidem quantum ad
universalia principia, quorum est synderesis, sed quantum ad
particularia eligibilia.
Ad septimum dicendum, quod quia culpa non directe opponitur naturae,
inde est quod Daemones, per peccatum non incurrerunt falsitatem
quantum ad naturalem cognitionem.
Ad octavum dicendum, quod Gregorius loquitur de elevatione animae
quae fit per gratiam: lumen enim gratiae omnem falsitatem excludit.
|
|