|
Et videtur quod sic.
1. Dicit enim Gregorius in XVIII Moral.: corda nostra
quamdiu in hac vita sumus, ab altero in alterum videri non possunt;
quia non intra vitrea, sed intra lutea vascula concluduntur. Sed
grossities luteorum vasculorum non potest impedire intellectualem
visum, qualis est Daemonum. Ergo Daemones cordium nostrorum
cogitationes cognoscunt.
2. Praeterea, sicut se habet visus corporalis ad formam corporalem,
ita se habet visus spiritualis ad formam spiritualem. Sed visus
sensibilis corporalis potest videre formam corporalem in re sensibili
existentem. Ergo visus spiritualis Daemonis potest videre formam
spiritualem in nostra anima existentem. Sed secundum illam formantur
cogitationes cordis. Ergo Daemon potest cognoscere cordis humani
cogitationes.
3. Sed dicebatur, quod illas cogitationes Daemon cognoscere potest
in quibus phantasmatibus utimur, non autem illas quae in pura
speculatione consistunt.- Sed contra est quod philosophus dicit in
III de anima, quod nequaquam sine phantasmate intelligit anima:
cuius signum est, quod corrupto organo phantasiae, omnis
intellectualis operatio impeditur. Si ergo illas cogitationes nostras
cognoscunt Daemones in quibus phantasmatibus utimur, consequens est ut
omnes nostras cogitationes cognoscant.
4. Sed dicendum, quod verbum philosophi intelligitur de his quae
naturaliter cognoscimus, non autem de his quae divinitus revelantur.-
Sed contra est quod Dionysius dicit IV cap. caelestis hierarchiae
quod impossibile est nobis aliter lucere divinum radium, nisi varietate
sacrorum velaminum circumvelatum. Sacra autem velamina dicit
similitudines sensibiles. Ergo etiam in his quae nobis divinitus
revelantur, indigemus phantasticis similitudinibus sensibilium rerum;
et sic omnes cogitationes nostras Daemon potest videre.
5. Praeterea, intellectus noster magis cognoscit ea quae sunt minus
intelligibilia secundum naturam, propter hoc quod recipit cognitionem a
sensu; quod in Daemonibus locum non habet, et sic magis cognoscunt ea
quae sunt secundum se magis cognoscibilia. Sed species in intellectu
existentes sunt intelligibiles actu, et per consequens magis secundum
se cognoscibiles, quam formae in rebus materialibus existentes, quae
sunt intelligibiles in potentia. Cum ergo Daemon suo intellectu
cognoscat formas in rebus materialibus existentes, multo fortius
cognoscere potest species intelligibiles intellectus nostri, secundum
quas formantur cogitationes. Ergo potest videre cogitationes nostras.
6. Praeterea, propter quod unumquodque, illud magis. Sed ipse
intellectus noster est intelligibilis per speciem intelligibilem in eo
existentem, ut patet per philosophum in III de anima. Ergo cum
Daemon cognoscat ipsam substantiam intellectus nostri, multo magis
cognoscit species intelligibiles ipsius.
7. Praeterea, Daemon melius cognoscit animas nostras quam nos
cognoscamus. Cogitationes autem in anima sunt. Ergo etiam
cogitationes nostras melius novit quam nos.
8. Praeterea, Daemon in causis cognoscit effectus, ut supra dictum
est. Sed ipse cognoscit animam nostram, et potentias et habitus
eius, quae sunt causae cogitationum. Ergo cognoscit cogitationes
nostras.
9. Praeterea, nullus potest vere enuntiare quod ignorat. Sed,
sicut Augustinus dicit, XII super Genes. ad litteram,
certissimis indiciis constat enuntiatas a Daemonibus hominum
cogitationes. Ergo Daemones cognoscunt cogitationes.
10. Praeterea, omnis cognitio fit per assimilationem cognoscentis
ad cognitum. Sed per peccata cogitationum homines assimilantur
Daemonibus. Ergo Daemones cogitationes tales cognoscere possunt.
11. Praeterea, verbum cordis interius magis est simile Daemoni,
qui est spiritualis substantia, quam verbum exterius, quod est
corporale. Sed Daemon cognoscit verbum exterius hominis quod ore
profertur. Ergo multo magis cognoscit verbum interius, quod pertinet
ad cogitationem, ut patet per Augustinum, XIV de Trinit.
12. Praeterea, actus est magis cognoscibilis quam habitus. Sed
Daemon cognoscit id quod est in habituali memoria hominis: quod patet
per hoc quod Augustinus dicit, XVIII de Civit. Dei, quod
quidam philosophus in somnis apparens cuidam dormienti, dissolvit ei
quaestionem de qua dubitabat; quod videtur per Daemones procuratum.
Ergo videtur quod Daemon multo magis cognoscere potest actuales
hominum cogitationes.
13. Praeterea, quanto virtus cognoscitiva est magis elevata, tanto
potest in aliquod maius. Sed virtus cognoscitiva Daemonis est magis
elevata quam virtus cognoscitiva hominis. Cum ergo homo cogitationes
cognoscere possit alterius hominis per aliqua corporalia signa,
secundum illud Eccli. XIX, 26: ex visu cognoscitur vir, et ab
occursu faciei cognoscitur sensatus; consequens videtur quod Daemones
ulterius cogitationes hominum in seipsis videant.
14. Praeterea, si non viderent eas in seipsis, sed solum per signa
corporalia, nullo modo possent eas cognoscere: quia idem signum
corporale ad multa se habet; sicut rubor faciei potest provenire ex
exteriori passione irae, et etiam verecundiae. Sed certum est
Daemones aliqualiter cogitationes hominum scire, ut patet per
Augustinum, XII super Genes. ad litteram et in Lib. de
divinatione Daemonum et in Lib. Retractat. Ergo cognoscunt
cogitationes per seipsas.
15. Praeterea, signa corporalia sunt quaedam sensibilia. Sed
secundum Dionysium VII cap. de Divin. Nomin., Daemones non
cognoscunt infallibilem veritatem ex sensibus. Ergo Daemones non
cognoscunt cogitationes ex corporalibus signis, sed per seipsas.
16. Sed dicebatur, quod Daemon non potest cognoscere cogitationes
intrinsecas per seipsas, quia in potestate voluntatis est eas
occultare.- Sed contra, non occultat eas totaliter removendo, quia
sic nihil cogitaret, nec iterum faciendo eas distare, quia distantia
corporalis non impedit cognitionem Angeli; nec etiam aliquid
interponendo, quod nihil est in anima quod lateat Daemonem. Ergo
nullo modo voluntas potest suas cogitationes Daemoni occultare.
17. Praeterea, sicut Augustinus dicit, II super Genes. ad
litteram, Angeli per species quas in sui creatione receperunt, omnia
quae sunt infra eos, cognoscunt. Sed cogitationes nostrae sunt infra
eos, quia ordine naturae anima est inferior Angelo. Ergo Daemones
per species illas innatas possunt cognoscere cogitationes hominum.
1. Sed contra. Est quod dicitur Ierem. cap. XVII,
9-10: pravum est cor hominis et inscrutabile: quis cognoscet
illud? Ego dominus scrutans corda et probans renes. Ergo solius Dei
est cogitationes hominum cognoscere: non ergo Daemones eas
cognoscunt.
2. Praeterea, I ad Cor. II, 11, dicit apostolus: quae sunt
hominis, (nemo novit) nisi spiritus hominis qui in ipso est.
Cogitationes autem maxime sunt intimae homini. Ergo Daemones non
possunt hominis cogitationes cognoscere, sed ipse solus.
3. Praeterea, in Lib. de Eccles. dogmatibus dicitur: internas
animae cogitationes Diabolum non videre certi sumus.
Respondeo. Dicendum quod, sicut Augustinus dicit, XII super
Genes. ad litteram et in Lib. de divinatione Daemonum, compertum
est certis indiciis quod Daemones cogitationes hominum aliqualiter
cognoscunt. Quas quidem contingit dupliciter cognoscere. Uno modo
secundum quod videntur in seipsis, sicut aliquis homo proprias
cogitationes cognoscit; alio modo per aliqua corporalia signa: quod
maxime manifestum est, cum ex interioribus cogitationibus homo ducitur
in aliquam passionem; quae si fuerit vehemens, etiam in exteriori
apparentia habet aliquod indicium, per quod potest etiam a grossioribus
deprehendi; sicut timentes pallescunt, verecundati autem erubescunt,
ut philosophus dicit in IV Ethic. Sed etiam si sit levior passio,
deprehendi potest a subtilibus medicis per cordis immutationem, quae ex
pulsu percipitur. Huiusmodi autem exteriora et interiora signa
corporalia, multo magis Daemon cognoscere potest quam quicumque homo.
Et ideo certum est quod Daemones aliquas cogitationes hominum
cognoscere possunt, secundum modum praedictum: unde Augustinus dicit
in Lib. de divinatione Daemonum, quod aliquando Daemones hominum
dispositiones non solum voce prolatas, verum etiam cogitatione
conceptas, cum signa quaedam ex animo exprimuntur in corpore, tota
facilitate perdiscunt. Utrum autem per hunc modum possint eas videre
in seipsis, Augustinus sub dubio dereliquit in Lib. Retract.,
dicens: pervenire ista ad notitiam Daemonum, per nonnulla experimenta
compertum est: sed utrum signa quaedam dentur ex corpore cogitantium,
illis sensibilia, nos autem latentia, an alia vi spirituali eas
cognoscant; aut difficillime potest ab hominibus, aut omnino non
potest inveniri. Ad huius ergo difficultatis inquisitionem considerare
oportet, quod in cogitatione duo sunt attendenda: ipsa scilicet
species et usus speciei, qui est intelligere, vel cogitare. Nam
sicut in solo Deo non differt forma et ipsum esse, ita in solo Deo
non differt species intellecta et ipsum intelligere, quod est esse
intelligentem. Circa species autem intelligibiles considerandum est,
quod unusquisque intellectus aliter se habet ad species intelligibiles
superioris intellectus, et aliter ad species intelligibiles intellectus
inferioris. Nam species intelligibiles superioris intellectus sunt
universaliores; et ideo non possunt comprehendi per species
intelligibiles inferioris intellectus. Et ideo inferior intellectus
non potest eas perfecte cognoscere, potest autem perfecte cognoscere ea
quae sunt in inferiori intellectu tanquam magis particulares, et
secundum suas universaliores species potest de eis iudicare. Et
secundum hoc, cum intellectus angelicus sit superior ordine naturae
nostro intellectu possunt Angeli boni vel mali species in anima nostra
existentes cognoscere. Sed quantum ad usum, considerandum est, quod
usus specierum intelligibilium, qui est actualis cogitatio dependet ex
voluntate; utimur enim speciebus habitualiter in nobis existentibus cum
volumus; unde et in III de anima, Commentator dicit, quod habitus
est quo quis utitur cum voluerit. Motus autem voluntatis humanae
dependet ex summo ordine rerum, qui est summum bonum, quod etiam
secundum Platonem et Aristotelem ponitur altissima causa; voluntas
enim non est alicuius boni particularis, ut proprii obiecti, sed boni
universalis, cuius radix est summum bonum. Id autem quod cadit sub
ordine superioris causae, non potest cognoscere inferior causa, sed
solum superior causa movens, et ille qui movetur. Sicut si aliquis
civis est sub praeposito tanquam sub inferiori causa, et sub rege
tanquam sub suprema, non poterit praepositus cognoscere circa civem,
si quid immediate rex circa ipsum ordinaverit, sed hoc sciet solum
rex, et civis qui movetur secundum ordinem regis. Unde cum voluntas
interius non possit ab alio nisi a Deo moveri, cuius ordini immediate
subest motus voluntatis, et per consequens voluntariae cogitationis non
potest cognosci neque a Daemonibus, neque a quocumque alio, nisi ab
ipso Deo, et ab homine volente et cogitante.
Ad primum ergo dicendum, quod homo impeditur a cognitione cogitationum
non solum ex ipsa natura cogitationum, sicut Daemones, sed etiam ex
ipsa grossitie luteorum corporum, quae sensus corporeus, ex quo
dependet nostra cogitatio, penetrare non potest; et secundum hoc
loquitur Gregorius.
Ad secundum dicendum, quod sicut visus corporalis non potest omnem
formam corporalem cognoscere, sed solum sibi proportionatam (non enim
noctua potest videre lumen solis), ita etiam visus spiritualis non
potest videre omnem speciem spiritualem, sed sibi proportionatam.
Potest autem visus spiritualis Angeli boni vel mali videre formas
spirituales intellectus nostri; non tamen propter hoc vident qualiter
eis utamur cogitando.
Ad tertium dicendum, quod in usu cognoscendi quamdiu in hac vita
sumus, semper est nobis phantasma necessarium, quantumcumque sit
spiritualis cognitio, quia etiam Deus cognoscitur a nobis per
phantasma sui effectus in quantum cognoscimus Deum per negationem, vel
per causalitatem, vel per excellentiam, ut Dionysius dicit in libro
de divinis nominibus. Non tamen oportet quod omnis cognitio in nobis
causetur ex phantasmatibus; quaedam enim cognitio in nobis causatur ex
revelatione.
Et per hoc etiam patet responsio ad quartum, quod procedit de usu
cogitationis.
Ad quintum dicendum, quod ratio illa concludit quod Daemon cognoscat
formam intelligibilem nostri intellectus; non tamen ex hoc sequitur
quod cognoscat cogitationem, ratione iam dicta.
Et similiter dicendum ad sextum. Quamvis etiam ad hoc dici possit
quod intellectus nobis ipsis est intelligibilis per speciem
intelligibilem, in quantum scilicet per obiectum, cuius similitudo est
forma intelligibilis, cognoscimus actum, et per actum potentiam. Non
autem oportet ita esse quantum ad intellectum Angeli boni vel mali.
Ad septimum dicendum, quod, duplex est cognitio animae. Una quidem
qua cognoscitur de anima quid est, discernendo ipsam ab omnibus aliis;
et quantum ad hoc melius cognoscit animam Daemon, qui intuetur eam in
seipsa, quam homo, qui investigat naturam ipsius per actus ipsius.
Alia autem cognitio est animae, qua cognoscitur de ea quod est; et
hoc modo homo cognoscit animam percipiendo ipsam esse ex actibus suis
quos experitur; et ad hunc modum cognoscendi pertinet illa cognitio qua
cognoscimus nos aliquid cogitare. Quae autem sit natura cognitionis
humanae, melius cognoscit Daemon quam homo.
Ad octavum dicendum, quod quamvis Daemon cognoscat aliquas causas
cogitationum, non tamen cognoscit omnes: quia non cognoscit motum
voluntatis, ut dictum est.
Ad nonum dicendum, quod Daemones enuntiant cogitationes hominum, in
quantum eas cognoscunt per aliqua corporalia indicia, ut dictum est.
Ad decimum dicendum, quod cognitio fit per assimilationem, non quidem
naturae, sed intentionis. Non enim lapis est in anima, ut per eum
lapidem exteriorem cognoscamus, ut Empedocles posuit, sed species
lapidis.
Et similiter etiam ad undecimum.
Ad duodecimum dicendum, quod habitus animae est quaedam qualitas
informans ipsam; et ideo magis potest Daemon cognoscere habitum animae
quam cogitationes ipsius, quae subiacent voluntati. Nec tamen ex illo
facto potest haberi quod Daemon sciat aliqua esse in memoria hominis.
Potuit enim esse quod Daemon satisfecit dubitanti secundum illa quae
ipse sciebat, non ex eo quod sciret philosophum illa cognoscere; vel
poterat hoc scire per aliqua exteriora signa; vel potuit hoc fieri per
aliquem Angelum bonum.
Ad decimumtertium dicendum, quod Daemon melius cognoscit cogitationes
quam anima alterius hominis, non quia videat eas in se, sed quia videt
eas per exteriora signa magis occulta.
Ad decimumquartum dicendum, quod idem signum corporale in generali
potest respondere multis effectibus; sed tamen in speciali sunt aliquae
differentiae, quas Daemon melius potest percipere quam homo.
Ad decimumquintum dicendum, quod per virtutem intelligibilem, qua
Angelus naturaliter cognoscit, non accipit ex sensibus; potest tamen
aliquid supernaturale cognoscere ex aliquo sensibili effectu, sicut
hominem esse Deum ex mortui suscitatione; non quia ex sensibilibus
species intelligibiles accipiat, sed quia percipiendo effectus
sensibiles, per species innatas quas habet, coniicit aliqua excedentia
cognitionem suae naturae.
Ad decimumsextum dicendum, quod nullo illorum modorum voluntas
occultat cogitationes hominis, sed dicitur eas occultare, quia ex hoc
ipso occultae sunt quod ex voluntate procedunt.
Ad decimumseptimum dicendum, quod Augustinus intendit loqui de
naturis inferioribus, quas naturaliter Angeli cognoscunt per formas
innatas, non autem de cogitationibus voluntariis.
|
|