|
Et videtur quod non.
1. Nihil enim imputatur ad culpam mortalem quod homo non facit
voluntarie. Sed huiusmodi peccata quae ex infirmitate committuntur,
non facit homo voluntarie; de his enim apostolus dicit Galat. V,
17: caro concupiscit adversus spiritum (...) ut non quaecumque
vultis, illa faciatis. Ergo huiusmodi peccata non imputantur homini
ad culpam mortalem.
2. Praeterea, nulla virtus passiva potest operari nisi secundum quod
movetur a suo activo. Sed ratio proprie nata est movere voluntatem.
Si ergo iudicium rationis fuerit impeditum per passionem, videtur quod
non sit in potestate voluntatis vitare peccatum. Non ergo imputatur ei
ad culpam mortalem.
3. Praeterea, passio animae magis de propinquo impedit rationem et
voluntatem, quam passio corporis. Sed passio corporis totaliter
excusat a culpa ea quae inordinate committuntur, sicut patet de his
quae fiunt a dormientibus et a phreneticis. Ergo passio animae multo
magis excusat a culpa.
4. Sed diceretur, quod passio animae est voluntaria, passio autem
corporis non est voluntaria.- Sed contra, causa non est prior quam
effectus. Sed passio ex hoc quod est voluntaria, non habet rationem
culpae mortalis, sed venialis tantum. Ergo neque ex ea potest causari
peccatum mortale.
5. Praeterea, peccatum non aggravatur ex eventu in infinitum, ut
scilicet quod erat in se veniale, propter eventum fiat mortale. Sed
ipsa passio, si non sequeretur mala electio, non esset peccatum
mortale. Ergo propter hoc quod sequitur electio mala, non incurrit
homo culpam peccati mortalis; et sic peccata quae ex infirmitate
committuntur, non sunt mortalia.
Sed contra, est quod dicit apostolus Rom. VII, 5: passiones
peccatorum operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.
Sed nihil fructificat morti nisi peccatum mortale. Ergo peccata quae
committuntur per passionem sive per infirmitatem, possunt esse
mortalia.
Respondeo. Dicendum quod cum ex infirmitate sive ex passione aliquis
interdum committat adulterium, et multa flagitia seu facinora, sicut
fecit Petrus cum Christum negavit ex timore, nulli dubium esse debet
quin peccata ex infirmitate perpetrata, quandoque sint mortalia. Ad
cuius evidentiam considerandum est, quod necessitas quae est ex
suppositione alicuius quod subiacet voluntati, non tollit rationem
peccati mortalis. Sicut si gladius infigatur alicui in membris
vitalibus, necesse est quod moriatur; sed infixio cultelli est
voluntaria. Unde mors illius qui cultello percutitur, imputatur
percutienti ad culpam mortalem. Similiter dicendum est in proposito;
posito enim quod ratio sit ligata per passionem, necesse est quod
sequatur perversa electio; sed in potestate voluntatis est hoc ligamen
rationis repellere. Dictum est enim, quod ratio ligatur ex hoc quod
intentio animae applicatur vehementer ad actum appetitus sensitivi;
unde avertitur a considerando in particulari id quod habitualiter in
universali cognoscit. Applicare autem intentionem ad aliquid vel non
applicare, in potestate voluntatis existit. Unde in potestate
voluntatis est quod ligamen rationis excludat. Actus ergo commissus,
qui ex tali ligamine procedit est voluntarius, unde non excusatur a
culpa etiam mortali. Sed si ligatio rationis per passionem in tantum
procederet, quod non esset in potestate voluntatis huiusmodi ligamen
removere, puta si per aliquam animae passionem aliquis in insaniam
verteretur, quidquid committeret, non imputaretur ei ad culpam, sicut
nec alii insano. Nisi forte quantum ad principium talis passionis quod
fuit voluntarium; poterat enim voluntas a principio impedire ne passio
in tantum procederet; sicut homicidium per ebrietatem commissum
imputatur homini ad culpam, quia principium ebrietatis fuit
voluntarium.
Ad primum ergo dicendum, quod illud quod homo facit ex passione
ligatus, non vult homo facere extra passionem existens; sed per
passionem ad hoc deducitur ut velit, passione rationem ligante.
Ad secundum dicendum, quod voluntas non solum movetur ab apprehensione
rationis ligatae ex passione, sed etiam habet in potestate ligamen
rationis excludere, ut dictum est; et pro tanto imputatur ei ad culpam
quod facit.
Ad tertium dicendum, quod removere passionem corporalem, non est in
potestate voluntatis, sicut removere passionem animae; quia natura
corporalis non obedit voluntati rationali, sicut appetitus sensitivus;
et ideo non est simile.
Ad quartum dicendum, quod nihil prohibet aliquid non esse peccatum
mortale simpliciter quod tamen in casu est peccatum mortale; sicut non
dare eleemosynam pauperi fame morienti, est peccatum mortale, quod
tamen alias peccatum mortale non esset; et similiter in proposito non
velle repellere passionem aliquam, etsi simpliciter non sit peccatum
mortale, tamen in hoc casu quando inclinat usque ad consensum peccati
mortalis, est peccatum mortale.
Ad quintum dicendum, quod eventus in posterum procedens et
improvisus, non aggravat in infinitum; sed eventus coniunctus et
praevisus potest aggravare in infinitum, ut sit peccatum mortale quod
alias non esset; sicut proiicere sagittam non est peccatum mortale,
sed proiicere sagittam cum occisione hominis, est peccatum mortale; et
similiter non repellere passionem inclinantem ad peccatum mortale, non
est absque peccato mortali.
|
|