|
Et videtur quod aggravet.
1. Sicut enim se habet bona passio ad meritum, ita se habet mala
passio ad peccatum. Sed bona passio auget meritum; magis enim est
laudabile et meritorium quod aliquis eleemosynam faciat ex compassione
misericordiae, quam sine compassione misericordiae faciat, ut patet
per Augustinum IX de civitate Dei. Ergo etiam facere peccatum cum
passione, est magis vituperabile et magis peccatum. Sed peccare ex
passione est peccare ex infirmitate, ut dictum est. Ergo infirmitas
aggravat peccatum.
2. Praeterea, cum omne peccatum sit ex libidine, ut Augustinus
dicit, quanto ex maiori libidine aliquis peccat, tanto magis videtur
peccare. Sed libido est quaedam passio animae et infirmitas. Ergo
infirmitas aggravat peccatum.
3. Praeterea, augmentata causa augetur effectus, sicut ex maiori
calore sequitur maior calefactio. Si ergo infirmitas est causa
peccati, sequitur quod maior infirmitas sit causa maioris peccati; et
sic infirmitas aggravat peccatum.
Sed contra, illud propter quod peccatum fit remissibile, non
aggravat, sed diminuit peccatum. Sed propter infirmitatem dicitur
aliquod peccatum magis remissibile. Ergo infirmitas non aggravat, sed
diminuit peccatum.
Respondeo. Dicendum quod peccare ex infirmitate est peccare ex
passione, ut dictum est. Passio autem appetitus sensitivi dupliciter
se habet ad motum voluntatis: uno modo ut praecedens; alio modo ut
consequens. Ut praecedens quidem, sicut cum propter passionem
inclinatur voluntas ad aliquid volendum; et sic passio diminuit
rationem meriti et rationem demeriti; quia meritum et demeritum in
electione consistit ex ratione praecedente. Passio autem obnubilat vel
etiam ligat iudicium rationis. Quanto autem iudicium rationis fuerit
purius, tanto electio est perspicacior ad merendum vel demerendum.
Unde qui inducitur ad benefaciendum ex iudicio rationis, laudabilius
operatur quam qui inducitur ad hoc idem ex sola animi passione; hic
enim interdum errare potest indebite miserendo; et similiter ille qui
inducitur ad peccandum ex deliberatione rationis, magis peccat quam
ille qui inducitur ad peccandum ex sola animi passione. Ut consequens
autem consideratur passio, quando ex forti motu voluntatis commovetur
appetitus inferior ad passionem; et sic passio addit ad meritum vel
demeritum, quia est signum passio quod motus voluntatis sit fortior;
et hoc modo verum est quod ille qui cum maiori compassione facit
eleemosynam, magis meretur, et qui cum maiori libidine facit
peccatum, magis peccat; quia hoc est signum quod motus voluntatis sit
fortior. Sed hoc non est ex passione benefacere vel peccare, sed
potius pati ex electione boni vel mali.
Unde patet responsio ad primum et secundum.
Ad tertium dicendum, quod de ratione peccati est quod sit
voluntarium. Voluntarium autem dicitur cuius principium est in ipso
agente; et ideo quanto principium interius magis augetur, tanto etiam
peccatum fit gravius; quanto autem principium exterius magis augetur,
tanto peccatum fit levius. Passio autem est principium extrinsecum
voluntatis; motus autem voluntatis est principium intrinsecum; et ideo
quanto motus voluntatis fuerit fortior ad peccandum, tanto peccatum est
maius; sed quanto passio fuerit fortior impellens ad peccandum, tanto
fit minus.
|
|