|
Et videtur quod non.
1. Ad illud enim homo intendit quod ex certa scientia operatur. Sed
secundum quod Dionysius dicit IV cap. de Divin. Nomin., nullus
intendens ad malum operatur. Ergo nullus ex certa scientia malum
operatur.
2. Praeterea, nulla potentia potest moveri nisi in suum obiectum.
Sed obiectum voluntatis est bonum apprehensum. Ergo nullus potest
velle id quod scit esse malum; et ita nullus potest ex certa scientia
peccare.
3. Sed dicendum, quod voluntas tendit in aliquod bonum, cui
coniungitur malum, et pro tanto dicitur tendere in malum.- Sed
contra, quae non sunt separata secundum rem, possunt separari secundum
actum animae, tam secundum intellectum quam secundum affectum;
possumus enim intelligere rotundum sine materia sensibili; et aliquis
vult esse abbas sine hoc quod sit monachus. Etsi ergo malum
coniungatur alicui bono, non tamen oportet (ut videtur) quod feratur
in malum ex hoc quod fertur in bonum cui coniungitur malum.
4. Praeterea, denominatio non fit ab eo quod est secundum accidens,
sed ab eo quod per se competit rei, quia secundum hoc de re iudicatur.
Sed aliquis ex hoc quod vult aliquid secundum se, non dicitur velle
illud quod est ei adiunctum, nisi per accidens; sicut qui amat vinum
propter dulce, non amat vinum nisi per accidens; et sic qui vult
aliquod bonum cui coniungitur malum, non vult illud malum nisi per
accidens. Non ergo debet dici quod ex malitia peccet, quasi volens
malum.
5. Praeterea, quicumque peccat ex infirmitate, habet voluntatem
mali quod coniungitur alicui bono. Si ergo ob hoc dicatur aliquis ex
malitia peccare, sequitur etiam quod ille qui ex infirmitate peccat,
ex malitia peccet: quod patet esse falsum.
6. Sed dicendum, quod voluntas eius qui ex malitia peccat ex se
nititur in malum modo praedicto; non autem voluntas eius qui peccat ex
infirmitate, sed quasi mota ex passione.- Sed contra, ex se moveri
ad aliquid, est secundum suam formam et naturam inclinari in illud,
sicut grave ex se movetur deorsum. Sed voluntas ex sua forma et natura
non tendit in malum; sed magis in bonum. Ergo voluntas non potest ex
se tendere in malum; et sic nullus ex malitia peccabit.
7. Praeterea, quia voluntas ex se tendit in bonum secundum communem
rationem boni, oportet quod in differentias boni tendat ex aliquo alio
determinante inclinata. Sunt autem differentiae boni, bonum verum,
et bonum apparens. In verum autem bonum tendit voluntas ex iudicio
rationis. Ergo in apparens bonum, cui coniungitur malum, non tendit
ex se, sed ex aliquo alio inclinata. Nullus ergo ex malitia peccat.
8. Praeterea, malitia quandoque sumitur pro culpa, secundum quod
opponitur virtuti; quandoque vero sumitur pro poena, secundum quod
Beda dicit quatuor esse contracta ex peccato, ignorantiam,
infirmitatem, malitiam et concupiscentiam. Sed non potest dici
aliquis ex malitia peccare si accipiatur malitia pro culpa, quia sic
idem esset causa sui ipsius, scilicet malitia malitiae; neque iterum
secundum quod sumitur pro poena, quia omnis poena pertinet ad rationem
infirmitatis, et sic ex malitia peccare esset ex infirmitate peccare,
quod est inconveniens. Nullus ergo ex malitia peccat.
9. Praeterea, contingit interdum quod aliquis aliquod levissimum
peccatum ex certa scientia committit, puta dicendo verbum otiosum, aut
mendacium iocosum. Sed peccatum quod est ex malitia dicitur esse
gravissimum. Non ergo peccare ex certa scientia, est peccare ex
malitia.
10. Praeterea, Dionysius dicit IV cap. de Divin. Nomin.,
quod bonum est principium et finis cuiuslibet actionis. Sed illud ex
quo aliquis peccat, vel est principium interius inclinans ad
peccandum, sicut habitus vel passio, aut aliquid huiusmodi; vel est
finis intentus. Nullus ergo ex malitia peccat.
11. Praeterea, si aliquis ex malitia peccat, maxime hoc videtur de
eo qui eligit peccare. Sed secundum Damascenum, omne peccatum est ex
electione. Ergo omne peccatum esset ex malitia.
12. Praeterea, malitia opponitur virtuti; et ita cum virtus sit
habitus, malitia etiam est habitus; quia contraria sunt in eodem
genere. Aliqui autem habitus virtutum sunt in irascibili et
concupiscibili, sicut de temperantia et fortitudine philosophus dicit
in III Ethic., quod sunt irrationabilium partium. Harum autem
potentiarum animae non est eligere, sed liberi arbitrii. Peccatum
ergo quod ex electione committitur, non debet dici ex malitia
procedere.
13. Praeterea, ille qui ex malitia peccat, videtur hoc ipsum velle
quod est peccare et malum operari. Sed hoc non potest contingere,
quia synderesis nunquam extinguitur, quae semper remurmurat malo.
Nullus ergo ex malitia peccat.
1. Sed contra. Est quod dicitur Iob XXXIV, v. 27: quasi
de industria recesserunt a Deo, et vias eius intelligere noluerunt.
Sed recedere a Deo est peccare. Ergo aliqui de industria peccant,
quod est ex malitia peccare.
2. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. II Confess., quod cum
furaretur poma, non ipsa poma, sed defectum suum amabat, scilicet
ipsum furtum. Sed amare ipsum malum, est ex malitia peccare. Ergo
aliquis ex malitia peccat.
3. Praeterea, invidia est malitia quaedam. Sed aliqui ex invidia
peccant. Ergo aliqui peccant ex malitia.
Respondeo. Dicendum quod, sicut philosophus dicit in III
Ethic., aliqui posuerunt, quod nullus voluntarie est malus; contra
quos philosophus ibidem dicit, quod irrationabile est dicere, quod
aliquis velit adulterium committere, et non velit esse iniustus.
Cuius ratio est, quia voluntarium dicitur aliquid, non solum si
voluntas feratur in illud primo et per se sicut in finem, sed etiam si
feratur in illud ut ad finem: sicut etiam infirmus non solum vult
consequi sanitatem, sed etiam vult bibere medicinam amaram, quam alias
nollet, ad hoc ut sanitatem consequatur; et similiter mercator
proiicit merces in mare voluntarie, ne depereat navis. Si ergo
contingat quod aliquis in tantum velit aliqua delectatione frui, puta
adulterio vel quocumque huiusmodi appetibili, ut non refugiat incurrere
deformitatem peccati, quam percipit esse coniunctam ei quod vult, non
solum dicetur velle illud bonum quod principaliter vult, sed etiam
ipsam deformitatem, quam pati eligit, ne bono cupito privetur; unde
adulter et delectationem vult quidem principaliter, et secundario vult
deformitatem, sicut ponit Augustinus exemplum, in Lib. II de
sermone domini in monte, quod aliquis propter amorem alicuius ancillae
voluntarie sustinet duram servitutem domini eius. Sed ad hoc quod
aliquis in tantum velit aliquod bonum commutabile, quod non refugiat
averti a bono incommutabili, potest contingere dupliciter: uno modo ex
eo quod nescit illi bono commutabili talem aversionem esse coniunctam;
et tunc dicitur ex ignorantia peccare; alio modo ex aliquo interius
inclinante voluntatem in bonum illud. Invenitur autem aliquid in
alterum inclinari dupliciter: uno modo quasi ab alio passum, sicut cum
lapis proiicitur sursum; alio modo per formam propriam; et tunc ex se
ipso inclinatur in illud, sicut cum lapis cadit deorsum. Et similiter
voluntas inclinatur in bonum commutabile, cui adiungitur deformitas
peccati: quandoque quidem ex aliqua passione, et tunc dicitur ex
infirmitate peccari, sicut supra dictum est; aliquando autem ex aliquo
habitu, quando per consuetudinem inclinari in tale bonum, est ei iam
versum quasi in habitum et naturam; et tunc ex proprio motu absque
aliqua passione inclinatur ad illud; et hoc est peccare ex electione,
sive ex industria, aut certa scientia, aut etiam ex malitia.
Ad primum ergo dicendum, quod nullus operans intendit ad malum quasi
principaliter volitum sed tamen ex consequenti fit alicui ipsum malum
voluntarium, dum non refugit incurrere in malum ad hoc quod perfruatur
bono concupito.
Ad secundum dicendum, quod voluntas semper fertur principaliter in
bonum aliquod; et ex vehementi motu in aliquod bonum contingit quod
sustineatur malum quod est illi bono coniunctum.
Ad tertium dicendum, quod aliquando contingit voluntatem ferri in
aliquod bonum cui coniungitur malum, et tamen non fertur in malum
illud, sicut si aliquis appeteret delectationem quae est in adulterio,
et tamen refugeret adulterii deformitatem et ex hoc etiam delectationem
abiiceret; sed aliquando contingit quod aliquis propter delectationem
etiam voluntarie incurrit deformitatem culpae.
Ad quartum dicendum, quod illud quod coniungitur bono principaliter
desiderato, si sit improvisum et ignoratum, non est volitum nisi per
accidens; sicut cum aliquis ex ignorantia peccans vult aliquid quod
nescit esse peccatum, quod tamen in rei veritate peccatum est; talis
enim non vult malum nisi per accidens. Sed si sciat illud esse malum,
iam ex consequenti illud malum vult, ut dictum est, et non solum per
accidens.
Ad quintum dicendum, quod cum dicitur aliquis peccare ex aliquo,
datur intelligi quod illud sit primum principium peccati. In eo autem
qui peccat ex infirmitate, voluntas mali non est primum principium
peccati, sed causatur ex passione: sed in eo qui peccat ex malitia,
voluntas mali est primum principium peccati, quia ex se ipso et per
habitum proprium inclinatur in voluntatem mali, non ex aliquo exteriori
principio.
Ad sextum dicendum, quod forma per quam peccans operatur, non solum
est ipsa potentia voluntatis, sed habitus qui interius inclinat per
modum cuiusdam naturae.
Et per hoc patet solutio ad septimum.
Ad octavum dicendum, quod cum dicitur aliquis ex malitia peccare,
malitia potest ibi sumi vel pro habitu qui opponitur virtuti, vel pro
culpa, secundum quod interior voluntatis actus seu electio dicitur
culpa, et est causa interioris actus; unde non sequitur quod idem sit
causa sui ipsius.
Ad nonum dicendum, quod malitia opponitur virtuti, quae est bona
qualitas mentis; peccatum autem veniale non est contrarium virtuti;
unde si aliquis de industria peccatum veniale committat, non est ex
malitia.
Ad decimum dicendum, quod bonum est principium et finis actionis primo
et principaliter, sed secundario et consequenter etiam malum potest
esse volitum, ut dictum est.
Ad undecimum dicendum, quod etiam in peccato infirmitatis potest esse
electio; quae tamen non est primum principium peccandi, cum causetur
ex passione; et ideo non dicitur talis ex electione peccare, quamvis
eligens peccet.
Ad duodecimum dicendum, quod sicut passio in irascibili vel
concupiscibili existens, causat electionem in quantum ligat rationem ad
momentum, ita habitus in his potentiis existens causat electionem, in
quantum ligat rationem, non iam per modum passionis pertranseuntis,
sed per modum formae immanentis.
Ad decimumtertium dicendum, quod ad synderesim pertinent universalia
principia iuris naturalis circa quae nullus errat; sed ratio ligatur
per passionem vel habitum in eo qui peccat quantum ad particularia
eligibilia.
Ea vero quae in contrarium obiiciuntur, licet verum concludant, tamen
ad secundum considerandum est, quod cum Augustinus dicit, quod ipsum
defectum amavit, non poma quae furabatur, non est sic intelligendum,
quasi defectus ipse vel deformitas culpae possit esse primo et per se
volita; sed primo et per se volitum erat vel gerere morem aliis, vel
experientiam habere alicuius, vel facere aliquid improhibite, aut
aliquid huiusmodi.
Ad tertium notandum est, quod non omne peccatum quod ex alio peccato
causatur, potest dici ex malitia esse commissum; quia potest esse quod
illud primum peccatum, quod est causa alterius, sit commissum ex
infirmitate vel passione. Ad hoc autem quod aliquis ex malitia
peccet, oportet quod malitia sit primum peccandi principium, ut dictum
est.
|
|