|
Et videtur quod non.
1. Dicitur enim Apoc. III, 15-16: utinam calidus esses,
aut frigidus: sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo.
Calidus enim videtur esse qui bonum operatur; tepidus autem qui ex
infirmitate peccat, sicut incontinens; omnino autem frigidus qui ex
malitia peccat sicut intemperatus. Ergo periculosius est ex
infirmitate quam ex malitia peccare.
2. Praeterea, Eccli. XLII, 14, dicitur: melior est
iniquitas viri quam mulier benefaciens; quod a quibusdam sic
intelligitur ut per virum intelligatur aliquis strenuus ad aliquid
fortiter operandum, per mulierem autem aliquis remissus et tepidus in
operando. Primum autem videtur competere intemperato, qui ex malitia
operatur, ut dictum est; secundum autem incontinenti, qui peccat ex
infirmitate. Ergo peius est ex infirmitate quam ex malitia peccare.
3. Praeterea, in collationibus patrum dicitur, quod facilius ad
fervorem perfectionis pervenit peccator quam monachus remissus et
tepidus. Sed peccator maxime est qui ex malitia operatur, remissus
autem est aliquis qui infirmatur in operando. Ergo peius est ex
infirmitate peccare quam ex malitia.
4. Praeterea, ille periculosissime infirmatur cui nec cibus nec
medicina quae alios iuvat, potest prodesse. Sed incontinenti qui ex
infirmitate peccat non prosunt neque scientia neque bonum propositum,
quia avertitur per passionem. Ergo periculosissime peccat.
5. Praeterea, quanto aliquis maiori passione impellitur ad
peccandum, tanto levius peccat. Sed maior est impulsio quae est per
habitum, quam quae est per passionem. Ergo minus peccat ille qui ex
habitu inclinatur ad peccandum, qui dicitur ex malitia peccare, ut
dictum est, quam qui inclinatur ex passione, qui dicitur ex
infirmitate peccare.
6. Praeterea, ille qui peccat ex malitia movetur ad malum ex forma
sibi inhaerente, quae movet per modum naturae. Quod autem naturaliter
movetur ad aliquid, ex necessitate movetur ad illud, et non
voluntarie. Ergo ille qui peccat ex malitia certa, non peccat
voluntarie; ergo vel nihil vel minimum peccat.
Sed contra, illud quod inclinat ad misericordiam, alleviat peccatum.
Sed infirmitas inclinat ad misericordiam, secundum illud Psal.
CII, 13-14: misertus est dominus timentibus se, quoniam ipse
cognovit figmentum nostrum. Ergo peccatum ex infirmitate est levius
quam peccatum quod committitur ex malitia.
Respondeo. Dicendum quod peccatum ex malitia commissum, ceteris
paribus, est gravius peccato quod committitur ex infirmitate. Cuius
ratio ex tribus apparet: primo quidem, quia cum voluntarium dicatur
cuius principium est in ipso, quanto magis principium actus est in ipso
agente, tanto magis est voluntarium, et per consequens tanto magis est
peccatum, si actus sit malus. Manifestum est autem ex praemissis,
quod cum aliquis ex passione peccat, principium peccati est passio quae
est in appetitu sensitivo, et sic huiusmodi principium est extrinsecum
a voluntate; sed quando peccat ex habitu (quod est ex malitia
peccare) tunc voluntas per se ipsam tendit in actum peccati, quasi iam
totaliter inclinata ex habitu per modum naturalis inclinationis in actum
peccati; unde peccatum est magis voluntarium, et per consequens
gravius. Secundo, quia in eo qui peccat ex infirmitate seu ex
passione, voluntas inclinatur ad actum peccati quamdiu passio durat;
sed statim abeunte passione, quae cito transit, voluntas recedit ab
illa inclinatione, et redit ad propositum bonum, poenitens de peccato
commisso; sed in eo qui peccat ex malitia, voluntas inclinatur in
actum peccati manente habitu, qui non transit, sed perseverat, ut
forma quaedam iam immanens et connaturalis facta. Unde qui sic
peccant, perseverant in voluntate peccandi, et non de facili
poenitent; et ideo philosophus in VII Ethic., intemperatum
comparat ei qui continue ab infirmitate gravatur, puta phthysico vel
hydropico; incontinentem autem ei qui certis temporibus affligitur et
non continue; sicut epileptico. Et sic manifestum est quod gravius et
periculosius peccat qui peccat ex malitia, quam qui peccat ex
infirmitate. Tertio, quia ille qui peccat ex infirmitate, habet
voluntatem ordinatam in bonum finem; bonum enim proponit et quaerit,
sed interdum recedit a proposito propter passionem; sed ille qui peccat
ex malitia, habet voluntatem ordinatam in malum finem; habet enim
firmatum propositum ad peccandum. Manifestum est autem quod finis in
appetibilibus et operabilibus se habet sicut principium in speculativis
ut philosophus dicit in II Physic. Ille autem gravissime ignorat et
periculosissime, qui errat circa principia, quia talis non potest
reduci per aliqua principia priora. Ille autem qui errat tantum circa
conclusiones, potest reduci per principia, in quibus non errat. Sic
ergo gravissime et periculose peccat qui peccat ex malitia, et non
potest de facili revocari, sicut revocatur ille qui peccat ex
infirmitate, in quo ad minus manet bonum propositum.
Ad primum ergo dicendum, quod frigidus ibi vocatur infidelis, qui
aliquam excusationem habet ex hoc quod per ignorantiam peccat, secundum
illud apostoli, I Tim. I, 13: misericordiam consecutus sum,
quia ignorans feci in incredulitate mea. Tepidus autem vocatur
Christianus peccator, qui in eodem genere peccati gravius peccat;
secundum illud apostoli ad Hebr. X, 29: quanto putatis deteriora
mereri supplicia qui (...) sanguinem testamenti pollutum duxerit?
et cetera. Unde auctoritas illa non est ad propositum.
Ad secundum dicendum, quod, secundum Glossam, vir ibi dicitur
aliquis discretus et strenuus, qui etsi aliquando peccet, tamen ex
ipso peccato sumit occasionem boni, puta humilitatis et maioris
cautelae; mulier autem ibi dicitur aliquis indiscretus, qui ex bono
quod facit, sumit occasionem sui periculi, dum ex eo per superbiam
deiicitur. Vel potest dici secundum litteralem sensum, quod melior
est iniquitas viri, id est vir iniquus, ad commorandum, quam mulier
benefaciens. Facilius enim homo praecipitaretur in peccatum ex
familiari conversatione cum bona muliere quam cum malo viro. Et hoc
patet per hoc quod praemittitur: in medio mulierum noli commorari et
per illud quod sequitur: et mulier confundens in opprobrium. Unde hoc
non est ad propositum.
Ad tertium dicendum, quod ille qui est remissus in benefaciendo,
incomparabiliter melior est quam ille qui malum facit; et ex hoc ipso
contingit quod peccator considerans malum suum, quandoque vehementer
ita contra illud movetur quod ad fervorem perfectionis proficit: sed
ille qui operatur bonum licet remisse, non habet aliquid quod multum
horrere debeat; unde magis quiescit in statu suo, et non ita de facili
transfertur ad meliora.
Ad quartum dicendum, quod ille qui peccat ex infirmitate, licet dum
peccat non iuvetur ex scientia et bono proposito, tamen de facili
potest postmodum iuvari paulatim consuescendo, et resistere potest
passioni: sed ille qui peccat ex malitia difficile reducitur, sicut
ille etiam qui errat circa principia, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod impulsio quae est ex passione, diminuit
peccatum quia est quasi ex exteriori; impulsio autem quae est ex
voluntate, auget peccatum. Quanto enim motus voluntatis est
vehementior ad peccandum, tanto gravius peccat. Habitus autem facit
motum voluntatis vehementiorem; et ideo ille qui peccat ex habitu,
gravius peccat.
Ad sextum dicendum, quod habitus virtutis vel vitii est forma animae
rationalis. Omnis autem forma est in aliquo secundum modum
recipientis. De natura autem rationalis creaturae est quod sit
arbitrio libera; nam habitus virtutis vel vitii non inclinat voluntatem
ex necessitate, sic quod aliquis non possit contra rationem habitus
operari, sed difficile est operari contra id ad quod habitus inclinat.
|
|