|
Et videtur quod non.
1. Peccatum enim in spiritum sanctum est peccatum oris, ut patet per
id quod dicitur Matth. XII, 32: qui dixerit contra spiritum
sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro.
Peccatum autem ex malitia potest esse cordis et operis. Ergo non omne
peccatum ex malitia, est peccatum in spiritum sanctum.
2. Praeterea, peccatum in spiritum sanctum est speciale genus
peccati; habet enim determinatas species, ut patet per Magistrum 43
distinctione II libri sententiarum, scilicet obstinationem,
desperationem et huiusmodi. Sed peccatum ex malitia non est speciale
genus peccati; contingit enim secundum quodlibet genus peccati peccare
ex malitia sicut ex infirmitate et ex ignorantia. Ergo non omne
peccatum ex malitia est peccatum in spiritum sanctum.
3. Praeterea, peccatum in spiritum sanctum est peccatum
blasphemiae, ut patet per id quod habetur Lucae XI, 10: ei autem
qui in spiritum sanctum blasphemaverit, non remittetur. Sed
blasphemia est quoddam speciale peccatum. Cum ergo peccatum ex certa
malitia non sit speciale peccatum, quia invenitur in quolibet genere
peccati, videtur quod non omne peccatum ex malitia, sit peccatum in
spiritum sanctum.
4. Praeterea, peccatum ex malitia dicitur cui complacet malitia
propter se, sicut piis placet bonitas propter se; ut Magister dicit
XLIII dist. II libri Sentent. Sed ex hoc quod alicui placet
virtus propter se, non constituitur aliqua determinata species
virtutis. Ergo nec ex hoc quod alicui placet malitia propter se,
constituitur aliqua determinata species peccati; et sic cum peccatum in
spiritum sanctum sit determinata species peccati, videtur quod non omne
peccatum quod est ex malitia, sit peccatum in spiritum sanctum.
5. Praeterea, Augustinus dicit ad Bonifacium comitem, quod omne
peccatum, quocumque modo homo se alienaverit a Deo usque ad finem
vitae suae, est peccatum in spiritum sanctum. Sed hoc contingit de
peccato etiam quod est ex infirmitate et ignorantia. Ergo non est idem
peccare in spiritum sanctum, et peccare ex malitia.
6. Praeterea, Magister dicit in II Sentent., quod illi peccant
in spiritum sanctum qui putant suam malitiam exsuperare bonitatem
divinam. Sed quia sic putant, errant, et omnes errantes ignorant.
Ergo videtur quod peccatum in spiritum sanctum magis sit peccatum
ignorantiae quam infirmitatis.
7. Praeterea, aliquis dicitur peccare ex aliquo dupliciter: uno
modo sicut ex potentia vel habitu, aut dispositione eliciente actum;
alio modo sicut ex fine movente. Sed non potest dici quod peccans in
spiritum sanctum peccet ex malitia sicut ex habitu vel dispositione
eliciente actum, quia sic omne peccatum esset in spiritum sanctum, nec
iterum sicut ex fine movente, quia malitia, in quantum est malitia,
non potest esse finis movens; nullum enim intendens ad malum operatur,
ut Dionysius dicit IV cap. de Div. Nomin. Si autem malitia
dicatur movens propter bonum apparens cui coniungitur, sic omne
peccatum esset ex malitia, quia in omni peccato est movens aliquod
bonum apparens, quod est coniunctum malo. Non ergo peccatum in
spiritum sanctum est idem quod peccatum ex malitia.
8. Praeterea, duplex est malitia: scilicet malitia contracta,
prout Beda ponit eam unum de quatuor quae consequuntur ex peccato primi
parentis; est etiam malitia acta, quae est peccatum actuale. Sed
peccatum in spiritum sanctum non potest dici peccatum ex malitia
contracta, quia malitia contracta ad defectum et infirmitatem naturae
pertinet; et sic peccatum in spiritum sanctum esset peccatum ex
infirmitate; neque etiam ex malitia acta, quia sic oportet quod ante
peccatum in spiritum sanctum semper praecederet peccatum aliquod
actuale, quod non est verum in omni specie peccati in spiritum
sanctum. Non ergo peccatum in spiritum sanctum est peccatum ex
malitia.
9. Praeterea, peccatum in spiritum sanctum dicitur a magistris quod
non facile remittitur. Sed hoc convenit cuilibet peccato quod procedit
ex habitu. Dicit enim Augustinus in libro Confess., quod ex
perversa voluntate sequitur libido, ex libidine consuetudo peccandi,
ex consuetudine necessitas. Ergo omne peccatum quod est ex habitu,
etiam si non sit ex malitia, sed ex infirmitate vel ignorantia, est
peccatum in spiritum sanctum; nam habitus vitiosus ex consuetudine
causatur. Non ergo idem est peccare in spiritum sanctum, et peccare
ex malitia.
1. Sed contra. Est quod Magister dicit 43 dist. II Lib.
Sentent., quod ille in spiritum sanctum peccat cui malitia propter se
ipsam placet. Sed talis dicitur peccare ex malitia. Ergo idem est
peccare ex malitia, et peccare in spiritum sanctum.
2. Praeterea, sicut patri appropriatur potentia et filio sapientia,
ita spiritui sancto appropriatur bonitas. Sed ille qui peccat ex
infirmitate, quae opponitur potentiae, dicitur peccare in patrem; et
ille qui peccat ex ignorantia, quae opponitur sapientiae, dicitur
peccare in filium. Ergo ille qui peccat ex malitia, quae opponitur
bonitati, dicitur peccare in spiritum sanctum.
Respondeo. Dicendum quod de peccato in spiritum sanctum multipliciter
aliqui sunt locuti. Nam sancti doctores qui fuerunt ante Augustinum,
scilicet Hilarius, Ambrosius, Hieronymus et Chrysostomus,
dixerunt, quod peccatum in spiritum sanctum dicitur, cum aliquis
spiritum sanctum blasphemat; sive spiritus sanctus accipiatur
essentialiter, prout tota Trinitas potest dici etiam spiritus
sanctus; sive accipiatur personaliter, secundum quod est tertia in
Trinitate persona. Et hoc satis consonare videtur litterae
Evangelii, unde haec quaestio sumit originem. Nam cum Pharisaei
dicerent Christum in Beelzebub eiicere Daemonia, et divinitatem
Christi et spiritum sanctum per quem Christus operabatur,
blasphemabant, attribuentes principi Daemoniorum quod Christus
virtute suae divinitatis aut per spiritum sanctum operabatur. Unde et
peccato in spiritum sanctum in Evangelio contraponitur peccatum quod
est in filium, id est quod est in humanitatem Christi. Sed quia
dicitur quod peccatum in spiritum sanctum non remittitur neque in hoc
saeculo neque in futuro, sequi videtur quod quicumque blasphemat
spiritum sanctum vel divinitatem Christi, nunquam sui peccati
remissionem habere posset, ut Augustinus obiicit in Lib. de Verb.
Dom., cum tamen Iudaeis et haereticis blasphemantibus divinitatem
Christi et spiritum sanctum, non denegetur Baptismus, in quo datur
remissio peccatorum. Et ideo Augustinus in Lib. de sermone domini
in monte, peccatum in spiritum sanctum videtur restringere ad eos qui
post agnitam veritatem et sacramentorum susceptionem, blasphemant
spiritum sanctum non solum verbo, ut infideles, blasphemando ipsam
personam spiritus sancti, sed etiam vel corde invidentes veritati et
gratiae quae est a spiritu sancto, vel etiam opere impugnantes. Nec
obstat quod Pharisaei, quibus dominus talia loquebatur, infideles
erant, nondum fidei sacramentis imbuti; quia dominus non intendebat
dicere quod ipsi adhuc peccarent in spiritum sanctum irremissibiliter,
cum ipse subdat: aut facite arborem bonam et fructum eius bonum,
etc., sed intendebat eos monere ne blasphemando sicut faciebant, ad
gradum irremissibilis peccati quandoque pervenirent. Sed contra hoc
iterum obiicit Augustinus in Lib. de Verb. domini, quia dominus
non dicit quod ei qui peccaverit in spiritum sanctum, non fiat remissio
in Baptismate; sed quod non fiat remissio in hoc saeculo vel futuro,
quocumque modo. Unde hoc peccatum non videtur magis pertinere ad
baptizatos quam ad alios; cum tamen nulli peccanti, si poenituerit in
Ecclesia poenitentia denegetur. Et ideo hanc sententiam retractat in
Lib. Retractationum, addens quod tunc solum impugnator agnitae
veritatis et invidens fraternae gratiae dicitur peccare in spiritum
sanctum, quando in hoc perseverat usque ad mortem. Et ad huius
evidentiam considerandum, quod ipse circa hoc dicit in Lib. de
Verb. domini; dicit enim ibi, attendendum esse quod non omne quod
indefinite in sacra Scriptura proponitur, est universaliter
accipiendum; sicut quod dicitur Ioan. XV, 22: si non venissem
et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent, non est sic
intelligendum quasi nullum peccatum haberent, sed quia non haberent
aliquod unum peccatum, quod commiserunt contemnendo praedicationem et
miracula Christi. Sic ergo cum dicitur: qui dixerit contra spiritum
sanctum, determinate; et similiter quod dicitur in Marco et Luca:
qui blasphemaverit in spiritum sanctum etc., intelligendum est qui
aliquo determinato modo blasphemaverit. Est autem attendendum, quod
verbum contra spiritum sanctum dicitur non solum ore, sed etiam corde
et opere; et quod multa verba ad idem pertinentia unum verbum
dicuntur, sicut frequenter legitur in prophetis: verbum quod locutus
est dominus ad Isaiam et Ieremiam. Manifestum est autem quod
spiritus sanctus caritas est; per caritatem autem fit remissio
peccatorum in Ecclesia; et ideo remissio peccatorum est effectus
appropriatus spiritui sancto, secundum illud Ioann. cap. XX,
22: accipite spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata,
remittuntur eis. Ille ergo dicitur loqui verbum irremissibile in
spiritum sanctum qui corde et ore et opere sic remissioni peccatorum
repugnat, ut in peccato perseveret usque ad mortem. Et ideo,
secundum Augustinum, impoenitentia perseverans usque ad mortem, est
peccatum in spiritum sanctum. Sicut autem remissio peccatorum
appropriatur spiritui sancto, ita et bonitas. Unde magistri sequentes
aliquo modo Augustinum, dixerunt, quod ille dicit verbum et
blasphemiam in spiritum sanctum qui peccat ex malitia, quae
contrariatur bonitati et spiritui sancto. Sic ergo, si loquamur de
peccato in spiritum sanctum secundum sententiam antiquorum sanctorum,
vel etiam secundum sententiam Augustini, non omne peccatum ex malitia
est peccatum in spiritum sanctum, sicut ex dictis potest esse
manifestum. Si autem loquamur secundum dicta magistralia, quae non
sunt contemnenda, sic dici potest, quod proprie loquendo de peccato in
spiritum sanctum, non omne peccatum ex malitia est peccatum in spiritum
sanctum. Ille enim ex malitia peccare dicitur, ut supra dictum est,
cuius voluntas per se inclinatur in bonum aliquod quod habet malitiam
annexam; quod quidem contingit dupliciter: nam et in rebus naturalibus
dupliciter aliquid movetur: vel propter inclinationem, sicut grave
deorsum; vel propter remotionem prohibentis, sicut aqua effunditur
fracto vase. Sic ergo voluntas quandoque fertur per se in huiusmodi
bonum ex propria inclinatione habitus acquisiti; quandoque vero ex
remotione eius quod prohibebat a peccato, sicut spes et timor Dei, et
alia dona spiritus sancti, quibus homo retrahitur a peccato. Unde
proprie ille peccat in spiritum sanctum cuius voluntas in spiritum
sanctum ex hoc tendit in peccatum, quia abiicit huiusmodi spiritus
sancti retinacula; propter quod et desperatio, et praesumptio, et
obstinatio et huiusmodi ponuntur species peccati in spiritum sanctum,
ut patet per Magistrum 43 dist. II sententiarum. Large tamen
loquendo etiam ille qui ex inclinatione habitus peccat, potest dici
peccare in spiritum sanctum, quia etiam ipse ex consequenti renititur
bonitati spiritus sancti.
Ad primum ergo dicendum, quod secundum sententiam antiquorum sanctorum
patrum, peccatum in spiritum sanctum est peccatum verbi, quo quis
contra spiritum sanctum blasphemat; secundum vero alias opiniones
oportet dicere quod etiam est quoddam verbum et cordis et operis, quia
et corde et opere aliquid dicimus, secundum illud I Cor. XII,
3: nemo potest dicere, dominus Iesus, nisi in spiritu sancto, id
est corde, ore et opere, ut Glossa ibidem exponit.
Ad secundum dicendum, quod secundum expositionem antiquorum
sanctorum, et etiam secundum expositionem magistralem, peccatum in
spiritum sanctum potest dici speciale genus peccati; dum tamen peccatum
ex malitia accipiatur proprie secundum quod aliquis peccat ex hoc quod
abiicit beneficia spiritus sancti, quibus retrahitur a peccato. Sed
si accipiatur peccatum ex malitia secundum quod est ex inclinatione
habitus, sic non est speciale genus peccati, sed quaedam peccati
circumstantia, quae potest in quolibet genere peccati inveniri. Et
similiter etiam est dicendum si peccatum in spiritum sanctum sit finalis
impoenitentia, secundum expositionem Augustini.
Ad tertium dicendum, quod blasphemia in spiritum sanctum, secundum
antiquos sanctos, accipitur prout est speciale peccatum oris; sed
secundum Augustinus et magistros continetur sub blasphemia omnis
repugnatio ad dona spiritus sancti, sive fiat corde, sive ore, sive
opere.
Ad quartum dicendum, quod si alicui virtus complaceret propter se
propter considerationem alicuius superioris moventis, ex hoc sequeretur
ratio specialis virtutis; sicut si aliquis delectaretur in castitate
propter amorem Dei, hoc pertineret ad virtutem castitatis; et
similiter etiam si alicui complaceat malitia propter contemptum spei vel
timoris, hoc pertinet ad rationem specialium peccatorum, scilicet
desperationis et praesumptionis, quae sunt species peccati in spiritum
sanctum.
Ad quintum dicendum, quod ratio illa procedit secundum intentionem
Augustini; sic autem peccatum in spiritum sanctum non est speciale
genus peccati.
Ad sextum dicendum, quod desperatus, qui dicitur peccare in spiritum
sanctum, putat suam malitiam exsuperare bonitatem divinam, non quantum
ad opinionem, sic enim peccaret peccato infidelitatis, sed quia se
habet ad modum ita putantis, in quantum ex consideratione suorum
scelerum de divina bonitate diffidit.
Ad septimum dicendum, quod, sicut supra, dictum est, aliquis potest
dici ex malitia peccare uno quidem modo sicut ex habitu inclinante,
secundum quod malitia dicitur habitus virtuti oppositus. Nec verum est
quod quicumque peccat hoc modo, ex malitia peccet; non enim quicumque
iniusta agit, iam habet habitum iniustitiae; cum homo ex iniustis
operationibus ad habitum iniustitiae perveniat, ut dicitur in II
Ethicorum. Alio modo potest intelligi quod aliquis ex malitia
peccet, quia vult bonum cui coniungitur malum, nec inclinatur ad illud
ex aliqua passione vel ignorantia: et sic etiam manifestum est quod non
omnis peccans, ex malitia peccat.
Ad octavum dicendum, quod malitia contracta dicitur quaedam pronitas
quae ex corruptione fomitis nobis inest ad mala agenda; et sic non
accipitur malitia cum dicitur aliquis ex malitia peccare; sed accipitur
malitia pro malitia acta, secundum quod ipsa interior electio dicitur
malitia; et sic intelligendum est quod semper cum aliquis peccat ex
malitia, est interior actus peccati qui dicitur malitia, ex qua
procedit exterior actus peccati.
Ad nonum dicendum, quod peccatum quod fit ex inclinatione habitus,
habet quidem aliquam rationem ut possit dici peccatum in spiritum
sanctum; sed et aliis modis peccatum in spiritum sanctum accipi
potest, ut dictum est.
|
|