|
Et videtur quod non.
1. Dicitur enim Matth. XII, 31, quod qui dixerit contra
spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in
futuro. Ergo peccatum in spiritum sanctum nunquam remittitur.
2. Sed dicendum, quod dicitur non remitti, quia de difficili
remittitur.- Sed contra est quod dicitur Marc. III, 29: qui
blasphemaverit in spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum,
sed reus erit aeterni delicti. Non autem est reus aeterni delicti,
cuius peccatum dimittitur. Ergo peccatum in spiritum sanctum nullo
modo remittitur.
3. Praeterea, pro omni peccato quod dimittitur, est orandum. Sed
pro peccatum in spiritum sanctum non est orandum; dicitur enim I
Ioan. V, 16: est peccatum ad mortem; non pro eo dico ut oret
quis. Ergo peccatum in spiritum sanctum nullo modo remitti potest.
4. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de Serm. domini in
monte, quod tanta est labes huius peccati, quod humilitatem deprecandi
subire non potest. Sed cum initium peccati sit superbia, ut dicitur
Eccli. X, 15, nullum peccatum potest sanari nisi per
humilitatem; quia contraria contrariis curantur. Ergo peccatum in
spiritum sanctum non potest remitti.
5. Praeterea, Augustinus dicit in libro LXXXIII
quaestionum, quod peccata imbecillitatis et ignorantiae sunt venialia,
non autem peccatum malitiae. Sed dicuntur venialia, quia sunt
remissibilia. Ergo peccatum ex malitia, quod est in spiritum
sanctum, non est remissibile.
1. Sed contra. Est quod dicitur Matth. cap. XII, 31, quod
omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus.
2. Praeterea, nullus peccat ex eo quod non sperat se posse
prosequi, quod est impossibile. Si ergo impossibile esset aliquod
peccatum remitti, desperans de remissione illius peccati non peccaret;
quod patet esse falsum.
3. Praeterea, Augustinus dicit, quod de nemine desperandum est
quamdiu est in via. Sed nullum peccatum trahit hominem extra statum
viae. Ergo de nullo homine est desperandum, et sic omne peccatum est
remissibile.
Respondeo. Dicendum, quod veritas huius quaestionis ex praemissis
potest esse manifesta. Si enim accipiatur peccatum in spiritum sanctum
secundum acceptionem Augustini, sic planum est quod peccatum in
spiritum sanctum nullo modo remitti potest. Ex quo enim homo in
peccato perseverat usque ad mortem etiam absque poenitentia, nullo modo
peccatum ei remittitur, loquendo de peccatis mortalibus, secundum quae
attenditur impoenitentia, quam Augustinus ponit, esse peccatum in
spiritum sanctum. Sunt tamen aliqua peccata levia et venialia, quae
remittuntur in futuro saeculo, ut Gregorius dicit. Secundum autem
alias acceptiones peccatum in spiritum sanctum non dicitur irremissibile
quia videlicet nullo modo remittatur, sed quia remittitur difficulter;
et hoc dicitur duplici ratione. Primo quidem ex parte poenae, ut
peccatum dicatur remissibile quod habet aliquam excusationem, ut minus
debeat puniri, sicut calor dicitur remitti quando diminuitur; et hoc
modo peccatum quod ex ignorantia vel infirmitate committitur, dicitur
esse remissibile; quia ignorantia et infirmitas alleviant peccatum,
non autem malitia. Similiter etiam aliquam excusationem habere
videbatur qui contra Christi humanitatem blasphemabant, dicentes eum
potatorem vini esse, quia ex infirmitate carnis eius movebantur ad
blasphemandum; sed illi qui blasphemant divinitatem Christi vel
virtutem spiritus sancti, nihil excusationis habent, quod eorum
peccatum alleviet. Alio modo potest dici irremissibile quantum ad
culpam. Ad cuius evidentiam considerandum est quod in rebus
inferioribus dicitur aliquid impossibile per privationem potentiae
activae inferioris, licet non excludatur potentia divina. Sicut si
dicamus quod Lazarum resurgere est impossibile, sublato vitae
principio creato; non tamen per hoc excludimus quod Deus eum
resuscitare non possit. In eo autem qui peccat in spiritum sanctum,
abiiciuntur adminicula remissionis peccati, in quantum aliquis
contemnit spiritum sanctum et dona eius, quibus fit remissio peccatorum
in Ecclesia; et similiter ille qui peccat ex malitia per inclinationem
habitus, habet ignorantiam debiti finis, per quem posset reduci ad
bonum, ut supra, dictum est. Et ideo secundum huiusmodi acceptiones
peccatum in spiritum sanctum dicitur irremissibile, quia sunt ablata
illa remedia quibus homo iuvatur ad remissionem peccati; non tamen est
irremissibile si consideretur virtus divinae gratiae tamquam activum
principium, et status liberi arbitrii nondum confirmati in malo, sicut
principium materiale.
Ad primum ergo dicendum, quod intellectus est: non remittitur in hoc
saeculo neque in futuro, diversimode secundum sententiam Augustini et
aliorum, sicut dictum est. Chrysostomus tamen, facilius se expedit
referens ad hoc quod Iudaei pro blasphemiis in Christum illatis
passuri erant poenam et in hoc saeculo per Romanos, et in futuro
saeculo in damnatione Inferni.
Ad secundum dicendum, quod peccatum in spiritum sanctum dicitur
aeternum delictum, quia quantum est de se, aeternitatem habet: sed ex
misericordia Dei finiri potest; sicut et caritas dicitur nunquam
excidere, quantum est de se, licet quandoque excidat ex vitio
peccantis.
Ad tertium dicendum, quod peccatum ad mortem potest intelligi quo
aliquis usque ad mortem perseverat, et sic pro tali non est orandum,
quia suffragia non prosunt damnatis, qui sine poenitentia decedunt.
Si autem intelligatur peccatum ad mortem, id est quod ex malitia
committitur, sic non prohibetur quin aliquis pro eo oret; sed non
quicumque, quia non quicumque est tanti meriti ut orando ei gratiam
impetrare possit; quia sanatio talium est quasi miraculosa; sicut si
diceretur pro suscitatione mortui, non dico ut oret quis pro eo, id
est quicumque, sed aliquis magni meriti apud Deum.
Ad quartum dicendum, quod verbum illud est intelligendum, quia tales
de facili humiliari non possunt, non quod omnino non possint.
Ad quintum dicendum, quod veniale tripliciter dicitur. Uno modo ex
genere, sicut verbum otiosum dicitur peccatum veniale. Alio modo ex
eventu, sicut dicitur peccatum veniale motus concupiscentiae sine
consensu. Tertio modo dicitur veniale ex causa, quia scilicet habet
causam veniae, quae alleviat peccatum; et hoc modo intelligendum est
quod peccatum imbecillitatis et nescientiae sunt venialia, non autem
peccatum industriae sive malitiae.
|
|