|
Et videtur quod non.
1. Homo enim non dicitur esse causa peccati nisi quia est causa
actionis peccati; nihil enim ad malum intendens operatur, ut
Dionysius dicit IV cap. de Divin. Nomin. Sed Deus non est
auctor peccati, ut supra dictum est. Ergo non est causa actionis
peccati.
2. Praeterea, quidquid est causa alicuius, est causa eius quod
convenit ei secundum rationem suae speciei: sicut si aliquis est causa
Socratis, sequitur quod sit causa hominis. Sed quidam actus sunt qui
ex sua specie habent quod sint peccata. Si ergo actio peccati sit a
Deo, sequitur quod peccatum sit a Deo.
3. Praeterea, omne quod est a Deo, est res aliqua. Actus autem
peccati non est res aliqua, ut Augustinus dicit in Lib. de
perfectione iustitiae. Ergo actus peccati non est a Deo.
4. Praeterea, actus peccati est actus liberi arbitrii, quod ideo
dicitur liberum, quia se ipsum movet ad agendum. Sed omne id cuius
actio causatur ab alio, movetur ab illo; et sic non movetur a se
ipso, nec est liberum. Actus ergo peccati non est a Deo.
Sed contra, est quod Augustinus dicit in III de Trinitate, quod
voluntas Dei est causa omnium specierum et motionum. Sed actus
peccati est quidam motus liberi arbitrii. Ergo est a Deo.
Respondeo. Dicendum quod apud antiquos circa hoc erat duplex opinio.
Quidam enim dixerunt, antiquitus, actionem peccati non esse a Deo,
attendentes ad ipsam peccati deformitatem, quae a Deo non est.
Quidam vero dixerunt actionem peccati esse a Deo, attendentes ad
ipsam essentiam actus quam oportet ponere a Deo esse, duplici
ratione: primo quidem ratione communi, quia cum ipse Deus sit ens per
suam essentiam, quia sua essentia est suum esse, oportet quod
quocumque modo est, derivetur ab ipso, nihil enim aliud est quod sit
suum esse; sed omnia dicuntur entia per quamdam participationem. Omne
autem quod per participationem dicitur tale, derivatur ab eo quod est
per essentiam; sicut omnia ignita derivantur ab eo quod est per
essentiam ignis. Manifestum est autem, quod actio peccati est quoddam
ens, et in praedicamento entis positum; unde necesse est dicere, quod
sit a Deo. Secundo autem idem patet ratione speciali. Necesse est
enim omnes motus secundarum causarum causari a primo movente, sicut
omnes motus inferiorum corporum causantur a motu caeli. Deus autem est
primum movens respectu omnium motuum et spiritualium et corporalium,
sicut corpus caeleste est principium omnium motuum inferiorum corporum.
Unde cum actus peccati sit quidam motus liberi arbitrii, necesse est
dicere quod actus peccati, in quantum est actus, sit a Deo. Sed
tamen attendendum est, quod motus primi moventis non recipitur
uniformiter in omnibus mobilibus, sed in unoquoque secundum proprium
modum. Alio enim modo causatur a motu caeli motus corporum
inanimatorum, quae non movent se ipsa, et alio modo motus animalium
quae movent se ipsa. Rursumque alio modo consequitur ex motu caeli
pullulatio plantae in qua virtus generativa non deficit, sed producit
perfectum germen; alio modo pullulatio plantae, cuius virtus
generativa est debilis, et producit germen inutile. Cum enim aliquid
est in debita dispositione ad recipiendum motionem primi moventis,
consequitur actio perfecta secundum intentionem primi moventis; sed si
non sit in debita dispositione et aptitudine ad recipiendum motionem
primi moventis, sequitur actio imperfecta; et tunc id quod est ibi
actionis, reducitur ad primum movens sicut in causam; quod autem est
ibi de defectu, non reducitur in primum movens sicut in causam quia
talis defectus consequitur in actione ex hoc quod agens deficit ab
ordine primi moventis, ut dictum est, sicut quidquid est de motu in
claudicatione, est ex virtute motiva animalis; sed quidquid est ibi de
defectu, non est a virtute motiva, sed a tibia, secundum quod deficit
ab opportunitate mobilitatis a virtute motiva. Sic ergo dicendum,
quod cum Deus sit primum principium motionis omnium, quaedam sic
moventur ab ipso quod etiam ipsa seipsa movent, sicut quae habent
liberum arbitrium: quae si fuerint in debita dispositione et ordine
debito ad recipiendum motionem qua moventur a Deo, sequentur bonae
actiones, quae totaliter reducuntur in Deum sicut in causam; si autem
deficiant a debito ordine, sequetur actio inordinata, quae est actio
peccati; et sic id quod est ibi de actione, reducetur in Deum sicut
in causam; quod autem est ibi de inordinatione vel deformitate, non
habet Deum causam, sed solum liberum arbitrium. Et propter hoc
dicitur, quod actio peccati est a Deo, sed peccatum non est a Deo.
Ad primum ergo dicendum, quod homo qui peccat, licet per se non velit
deformitatem peccati, tamen deformitas peccati, aliquo modo cadit sub
voluntate peccantis, dum, scilicet, magis eligit deformitatem peccati
incurrere quam ab actu cessare. Sed deformitas peccati nullo modo
cadit sub voluntate divina, sed consequitur ex hoc quod liberum
arbitrium recedit ab ordine voluntatis divinae.
Ad secundum dicendum, quod deformitas peccati non consequitur speciem
actus secundum quod est in genere naturae; sic autem a Deo causatur;
sed consequitur speciem actus secundum quod est moralis, prout causatur
ex libero arbitrio, sicut in alia quaestione, dictum est.
Ad tertium dicendum, quod ens et res simpliciter dicitur de
substantia, de accidentibus autem secundum quid; et secundum hoc
Augustinus dicit actus non esse res.
Ad quartum dicendum, quod cum dicitur aliquid movere se ipsum,
ponitur idem esse movens et motum; cum autem dicitur quod aliquid
movetur ab altero, ponitur aliud esse movens et aliud motum.
Manifestum est autem quod cum aliquid movet alterum, non ex hoc ipso
quod est movens, ponitur quod est primum movens; unde non excluditur
quin ab altero moveatur, et ab altero habeat similiter hoc ipsum quod
movet: similiter cum aliquid movet se ipsum, non excluditur quin ab
alio moveatur, a quo habet hoc ipsum quod se ipsum movet; et sic non
repugnat libertati quod Deus est causa actus liberi arbitrii.
|
|