|
Et videtur quod non.
1. Omne enim agens a proposito cognoscit suum effectum. Sed
Diabolus internas cogitationes non potest videre, ut dicitur in Lib.
de Eccles. dogmatibus. Ergo non potest interius persuadere,
cogitationes interiores causando.
2. Praeterea, formae nobiliori modo sunt in viribus inferioribus
quam in materia corporali. Sed Diabolus non potest imprimere formas
in materia corporali, nisi forte per aliqua semina naturalia adhibita;
quia materia corporalis non obedit ad nutum transgressoribus Angelis,
ut Augustinus dicit in III de Trin. Ergo non potest imprimere
formas in viribus interioribus.
3. Praeterea, philosophus probat, in VII Metaph., quod formae
quae sunt in materia non causantur a formis quae sunt extra materiam,
sed a formis quae sunt in materia; sicut forma carnis et ossis causatur
a formis quae sunt in his carnibus et in his ossibus. Formae autem
virium sensitivarum sunt receptae in organo corporali. Ergo non
possunt causari a Diabolo, qui est substantia immaterialis.
4. Praeterea, operari praeter ordinem naturae est eius solius,
scilicet Dei, qui ordinem naturae instituit. Sed ordo quidam
naturalis est actuum interiorum virium animae, nam phantasia est motus
factus a sensu secundum actum, ut dicitur in III de anima, et sic
ulterius procedendo una potentia movetur ab alia. Ergo Diabolus non
potest interiores motus vel actus virium animae causare, nisi hoc
procedat a sensu.
5. Praeterea, operationes vitae producuntur ab interiori principio.
Sed omnes actus interiorum virium sunt quaedam operationes vitae.
Ergo non possunt causari a Diabolo, sed solum ab interiori
principio.
6. Praeterea, eiusdem effectus non est nisi eadem causa secundum
speciem. Sed actus interiorum virium causantur a sensu. Non ergo
eadem actione secundum speciem possunt causari a Diabolo.
7. Praeterea, vis sensitiva est dignior quam vis nutritiva. Sed
Diabolus non potest causare actum virtutis nutritivae, ut formet
carnem aut os. Ergo Diabolus non potest causare actum alicuius
interiorum virium animae.
Sed contra, est quod Diabolus non solum visibiliter, sed etiam
invisibiliter hominem tentare dicitur; quod non esset, nisi aliquid
interius homini persuaderet. Ergo Diabolus interius incitat ad
peccandum.
Respondeo. Dicendum quod, sicut supra, dictum est, Diabolus non
potest esse causa peccati humani sicut directe movens hominis
voluntatem, sed solum per modum persuadentis. Persuadet autem aliquid
homini dupliciter: visibiliter et invisibiliter. Visibiliter quidem,
sicut cum in aliqua specie homini sensibiliter apparet, et ei
sensibiliter loquitur, et persuadet peccatum, sicut tentavit primum
hominem in Paradiso in specie serpentis, et Christum in deserto in
aliqua specie ei visibiliter apparens. Non autem est putandum quod
solum sic persuadeat homini; quia sequeretur quod nulla alia peccata
fierent ex instinctu Diaboli, nisi quae Diabolus visibiliter apparens
persuadet. Et ideo dicendum est, quod etiam invisibiliter instigat
hominem ad peccandum. Quod quidem fit et per modum persuasionis et per
modum dispositionis. Per modum quidem persuasionis, sicut cum
proponitur aliquid virtuti cognoscitivae ut bonum. Hoc autem potest
fieri tripliciter, quia proponitur vel quantum ad intellectum, vel
quantum ad sensum interiorem, vel etiam quantum ad sensum exteriorem.
Quantum ad intellectum quidem, quia intellectus humanus potest
adiuvari ab intellectu angelico ad aliquid cognoscendum per modum
illuminationis cuiusdam, ut Dionysius dicit. Quamvis enim Angelus
non possit directe causare actum voluntatis, eo quod actus voluntatis
nihil est aliud quam inclinatio quaedam ab interiori procedens; potest
tamen imprimere in intellectum, cuius actus consistit in recipiendo ab
exteriori; unde dicitur, quod intelligere est pati quoddam. Quamvis
autem Diabolus secundum ordinem suae naturae posset homini aliquid
persuadere intellectum eius illuminando, sicut facit bonus Angelus;
non tamen hoc facit, quia intellectus quanto magis illuminatur, tanto
magis potest sibi cavere a deceptione, quam Diabolus intendit. Unde
relinquitur quod persuasio interior Diaboli et quaecumque eius
revelatio non fit per illuminationem intellectus, sed solum per
impressionem quamdam in vires sensitivas interiores aut exteriores. Ad
videndum autem qualiter in vires interiores imprimere possit,
considerandum est, quod natura corporalis naturaliter nata est moveri
localiter spirituali; non autem nata est formari ab ea immediate, sed
ab aliquo corporali agente, ut probatur in VII Metaph.; et ideo
materia corporalis naturaliter obedit Angelo bono vel malo ad motum
localem; et per hunc modum Daemones semina colligere possunt, quae
adhibent aliquibus effectibus mirabiliter faciendis, ut Augustinus
dicit in IV de Trin. Sed quantum ad formationem, materia
corporalis creaturae spirituali non obedit ad nutum. Unde Daemones
non possunt materiam corporalem formare nisi virtute corporalium
seminum, ut Augustinus dicit. Quaecumque ergo ex motu locali
materiae corporali accidere possunt nihil prohibet per Daemones fieri,
nisi divinitus impediantur. Apparitio autem sive repraesentatio
specierum sensibilium in organis interioribus conservatarum, potest
fieri per aliquem motum localem materiae corporalis, sicut philosophus
in Lib. de somno et vigilia, assignans causam apparitionis
somniorum, dicit, quod cum animal dormierit, descendente plurimo
sanguine ad principium sensitivum, simul descendunt motus sive
impressiones derelictae ex sensibilium motionibus, quae in spiritibus
sensibilibus conservantur, et movent principium apprehensivum, ita
quod apparent, ac si tunc principium sensitivum a rebus ipsis
exterioribus immutaretur. Quod ergo accidit in dormientibus de
apparitionibus somniorum ex naturali motu locali spirituum et humorum,
potest accidere ex consimili motu locali per Daemones procurato,
aliquando quidem in dormientibus, aliquando autem in vigilantibus, in
quibus Daemones movere possunt interiores spiritus et humores,
aliquando quidem usque ad hoc quod totaliter usus rationis ligetur, ut
apparet in arreptitiis (manifestum est enim ex magna perturbatione
spirituum et humorum impediri rationis actum, ut patet in phreneticis
et dormientibus et ebriis); aliquando autem absque ligamine rationis,
sicut et homines vigilantes et usum rationis habentes, per voluntariam
commotionem spirituum et humorum, species interius conservatas quasi de
quibusdam thesauris educunt ad principium sensitivum, ut res aliquas
immaginentur. Cum ergo Daemones hoc in vigilantibus et usum rationis
habentibus operentur, tanto magis et facilius percipit aliquis speciem
ad principium reductam et in eius moratur cogitatione, quanto magis a
passione aliqua detinetur, quia philosophus in eodem libro, dicit,
quod aliquis in passione existens a modica similitudine movetur, sicut
amans ex modica similitudine amati. Et ideo Daemones tentatores
dicuntur, quia experiuntur per actus hominum, quibus passionibus magis
subduntur, ut secundum hoc in eorum imaginatione efficacius imprimant
quod intendunt. Similiter etiam per commotionem sensibilium spirituum
in sensus exteriores imprimere possunt, qui secundum retractionem vel
multiplicationem sensibilium spirituum, vel subtilius vel hebetius
aliquid percipiunt. Subtiliter autem aliquis videt vel audit, dum
fuerint spiritus sensibiles abundantes et puri, hebetius, cum
contrarium fuerit; et hoc modo Augustinus dicit, quod hoc malum per
Daemones illatum serpit per omnes sensus. Sic ergo patet quod
Diabolus interius persuadet peccatum imprimendo in vires sensitivas
interiores vel exteriores. Per modum autem disponentis potest esse
causa peccati, in quantum per similem commotionem spirituum et humorum
facit aliquos magis dispositos ad irascendum vel ad concupiscendum, vel
ad aliquid huiusmodi. Manifestum est enim quod corpore aliqualiter
disposito est homo magis pronus ad concupiscentiam et iram et huiusmodi
passiones, quibus insurgentibus homo disponitur ad consensum. Sic
ergo patet quod Diabolus interius instigat ad peccatum persuadendo et
disponendo, non autem perficiendo peccatum.
Ad primum ergo dicendum, quod cogitationes internas Diabolus non
potest videre in se ipsis, sed in suis effectibus.
Ad secundum dicendum, quod non imprimit in imaginationem, causando
formam de novo; unde Diabolus non posset facere quod caecus natus
imaginaretur colores; sed imprimit per motum localem, ut dictum est.
Et similiter dicendum ad tertium.
Ad quartum dicendum quod hoc Diabolus non facit praeter naturae
ordinem, sed movendo localiter principia intrinseca, ex quibus nata
sunt huiusmodi provenire.
Et per hoc patet solutio ad quintum et sextum.
Ad septimum dicendum, quod eodem modo Diabolus per aliquam
aggregationem spirituum et humorum facere posset quod aliquid citius vel
tardius digereretur, sed hoc non est ita propinquum suo proposito.
|
|