|
Et videtur quod sic.
1. Dicit enim Damascenus, quod omnis malitia et omnis immunditia a
Diabolo excogitatae sunt.
2. Praeterea, Dionysius dicit in IV cap. de Div. Nom., quod
multitudo Daemonum causa est omnium malorum et sibi et etiam aliis.
3. Praeterea, de quolibet peccatore dici posset quod dominus
Iudaeis dixit, Ioan. cap. VIII, 44: vos ex patre Diabolo
estis. Hoc autem non esset, nisi peccatum omne a Diabolo aliqualiter
causaretur. Omne ergo peccatum est ex instinctu Diaboli.
4. Praeterea, Isidorus dicit in Lib. de summo bono: eodem
blandimento decipiuntur nunc homines quo primi parentes in Paradiso
decepti sunt. Sed illi decepti sunt ex suggestione Diaboli. Ergo
etiam nunc omne peccatum ex suggestione Diaboli committitur.
Sed contra, hoc est quod dicitur in Lib. de Eccles. dogmatibus:
non omnes cogitationes nostrae malae a Diabolo excitantur, sed
aliquoties ex nostri arbitrii motu emergunt.
Respondeo. Dicendum quod causa alicuius potest aliquid dici
dupliciter: uno modo directe, alio modo indirecte. Indirecte
quidem, sicut cum aliquod agens causat aliquam dispositionem ad aliquem
effectum, dicitur esse occasionaliter et indirecte causa illius
effectus; sicut si dicatur quod ille qui siccat ligna est occasio
combustionis ipsorum; et hoc modo dicendum est, quod Diabolus est
causa omnium peccatorum nostrorum; quia ipse instigavit primum hominem
ad peccandum, ex cuius peccato consecuta est in toto humano genere
quaedam pronitas ad omnia peccata; et per hunc modum intelligenda sunt
verba Damasceni et Dionysii. Directe autem dicitur aliquis esse
causa alicuius, quod operatur directe ad illud; et hoc modo Diabolus
non est causa omnis peccati; non enim omnia peccata committuntur
Diabolo instigante, sed quaedam ex libertate arbitrii et carnis
corruptione; quia, ut Origenes dicit, etiam si Diabolus non esset,
homines haberent appetitum cibi et venereorum, et huiusmodi, circa
quae inordinatio multa contingit, nisi per rationem talis appetitus
refrenetur et maxime supposita corruptione naturae. Refrenare autem et
ordinare huiusmodi appetitum, subiacet libero arbitrio. Sic ergo non
est necessarium omnia peccata ex instinctu Diaboli provenire. Si qua
tamen ex instinctu eius proveniunt, ad ea complenda eo blandimento
decipiuntur homines nunc quo primi parentes, ut Isidorus dicit; et si
qua etiam peccata absque instinctu Diaboli perpetrantur, per ea tamen
fiunt homines filii Diaboli, in quantum ipsum prius peccantem
imitantur. Non est tamen aliquod genus peccati quod interdum ex
instinctu Diaboli non proveniat.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
|
|