|
Et videtur quod non.
1. Ignorantia enim causat involuntarium, ut Damascenus dicit. Sed
involuntarium opponitur peccato; peccatum enim adeo est voluntarium,
quod si non sit voluntarium, non est peccatum, ut Augustinus dicit.
Ergo ignorantia non potest esse causa peccati.
2. Praeterea, causa et effectus coniunguntur. Sed ignorantia et
peccatum non coniunguntur; quia ignorantia est in intellectu, peccatum
autem in voluntate, ut Augustinus dicit. Ergo ignorantia non potest
esse causa peccati.
3. Praeterea, augmentata causa, augmentatur effectus, sicut
augmentato igne augmentatur calefactio. Augmentata autem ignorantia,
non augetur peccatum; quinimmo tanta potest esse ignorantia, quod
omnino peccatum excludatur. Ergo ignorantia non est causa peccati.
4. Praeterea, cum in peccato sint duo, scilicet aversio et
conversio, causam peccati ex parte conversionis oportet accipere; quia
ex parte aversionis peccatum habet rationem mali; malum autem non habet
causam, ut dicit Dionysius IV cap. de Divin. Nomin. Sed
ignorantia non videtur respicere peccatum ex parte conversionis, sed
magis ex parte aversionis. Ergo ignorantia non est causa peccati.
5. Praeterea, si aliqua ignorantia est causa peccati, maxime hoc
videtur de ignorantia vitiosa, quae dicitur ignorantia affectata. Sed
cum aliquis voluntarie ignorans in aliquod peccatum ex hoc incidit,
illius peccati magis videtur esse causa voluntas ignorandi quam
ignorantia ipsa. Non est ergo dicendum, quod ignorantia sit causa
peccati.
6. Praeterea, ignorantia videtur esse causa innocentiae vel
misericordiae; dicit enim apostolus, I ad Tim. I, 13:
misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci. Sed misericordia
opponitur peccato; quia quanto aliquis magis peccat, tanto minus est
misericordia dignus. Ergo ignorantia non est causa peccati.
7. Praeterea, quatuor sunt genera causarum, et secundum nullum
horum ignorantia potest esse causa peccati. Neque enim est causa
finalis, cum non intendatur ex peccato; nec causa materialis, cum
materia peccati sit id circa quod versatur peccati actus, ut
intemperantiae concupiscentia; neque etiam causa formalis aut movens,
quia ignorantia est privatio quaedam, privatio autem non habet rationem
formae neque moventis. Ergo ignorantia nullo modo potest esse causa
peccati.
8. Praeterea, sicut Beda dicit, ignorantia quoddam vulnus est ex
peccato consequens. Magis ergo videtur peccatum esse causa ignorantiae
quam quod ignorantia sit causa peccati.
1. Sed contra. Est quod Isidorus dicit in Lib. II de summo
bono: tribus modis peccatum geritur, hoc est, ignorantia,
infirmitate et industria. Sunt ergo aliqua peccata quae ex ignorantia
committuntur. Est ergo ignorantia alicuius peccati causa.
2. Praeterea, Augustinus dicit in III de libero arbitrio, quod
multa per ignorantiam facta recte improbantur. Quae autem
improbantur, proprie sunt peccata. Ergo aliqua peccata per
ignorantiam committuntur; et sic ignorantia est quorumdam peccatorum
causa.
Respondeo. Dicendum quod ignorantia potest esse causa peccati et
reducitur ad genus causae efficientis vel moventis. Sed sciendum,
quod est duplex movens, ut in VIII Physic. dicitur, scilicet
movens per se et movens per accidens, quod est removens prohibens;
sicut in motu gravium et levium movens per se est generans, quod dat
gravi vel levi formam, quam consequitur talis motus; per accidens
autem movet qui removet id quod prohibebat motum; sicut qui removet
columnam, dicitur movere lapidem superpositum columnae. Sciendum est
autem, quod cum scientia practica sit directiva in humanis operibus,
non solum per huiusmodi scientiam ducimur ad bonum, sed etiam revocamur
a malis; et sic ipsa scientia est prohibitiva malorum. Ignorantia
ergo, quae huiusmodi scientiam tollit, recte dicitur esse causa
peccati sicut removens prohibens, ut manifeste patet in operibus
artis. Scientia enim grammaticae dirigit ad congrue loquendum, et
prohibet incongruitatem locutionis, unde ignorantia grammaticae potest
dici causa incongruae locutionis sicut removens prohibens, vel magis
sicut ipsa remotio prohibentis; et similiter in actibus moralibus
scientia practica dirigit, et ideo ignorantia huiusmodi scientiae
secundum modum praedictum peccati moralis est causa. Sed sciendum,
quod duplex scientia dirigit in actibus moralibus, quae prohibere
potest peccatum. Una scilicet universalis per quam iudicamus aliquem
actum esse rectum vel deformem; et tali scientia interdum aliquis a
peccato prohibetur, sicut aliquis considerans fornicationem esse
peccatum, abstinet a fornicatione; et si per ignorantiam removeretur
talis scientia, ignorantia esset fornicationis causa; et si esset
talis ignorantia quae non omnino excusaret a peccato, sicut quandoque
contingit, ut infra, dicetur, talis ignorantia esset causa peccati.
Alia vero scientia quae dirigit in moralibus actibus, et prohibere
potest peccatum, est scientia particularis, scilicet circumstantiarum
ipsius actus; universalis enim scientia non movet sine particulari, ut
dicitur in III de anima. Contingit autem per scientiam alicuius
circumstantiae, uno modo aliquem revocari a peccato simpliciter; alio
modo per scientiam circumstantiae non prohibetur aliquis a peccato
simpliciter, sed a tali genere peccati, sicut si aliquis sagittator
cognosceret transeuntem esse hominem, nullo modo sagittaret; sed quia
nescit hominem esse, sed aestimat esse cervum, emittendo sagittam
interficit hominem; et sic ignorantia circumstantiae causat
homicidium, quod est peccatum; nisi sit talis ignorantia, quae omnino
excuset, ut infra, dicetur. Si autem aliquis sagittator velit quidem
occidere hominem, sed non patrem, si sciret eum qui transit esse
patrem, nullo modo sagittaret; sed quia ignorat eum esse patrem,
sagittando interficit; unde ignorantia ista causat manifeste peccatum
homicidii; quia in omnem eventum iste sagittator est reus homicidii,
licet non sit reus patricidii in omni casu. Sic ergo patet quod
contingit diversimode ignorantiam esse causam peccati.
Ad primum ergo dicendum, quod dupliciter contingit ignorantiam non
excludere sic totaliter voluntarium quod tollatur omnino ratio peccati.
Uno quidem modo quando ipsa ignorantia est voluntaria: quia tunc per
consequens id quod ex ignorantia sequitur, voluntarium iudicatur.
Alio modo quando etsi ignoretur aliquid, aliud tamen scitur quod
sufficit ad rationem peccati, sicut dictum est de eo qui sagittando
interficit eum quem ignorat esse patrem, sed tamen scit esse hominem;
et sic quamvis involuntarie committat patricidium, voluntarie tamen
committit homicidium.
Ad secundum dicendum, quod quamvis intellectus et voluntas sint
diversae potentiae, tamen coniunguntur in quantum intellectus
quodammodo movet voluntatem, secundum quod bonum intellectum est
obiectum voluntatis; et per consequens ignorantia peccato coniungi
potest.
Ad tertium dicendum, quod dictum, augmentata causa, augetur
effectus, habet locum in causis per se, non autem in causis per
accidens, cuiusmodi est removens prohibens.
Ad quartum dicendum, quod ignorantia etiam ex parte conversionis est
causa peccati, in quantum removet prohibens conversionem peccati.
Ad quintum dicendum, quod sicut removens columnam dicitur causa casus
lapidis, et ipsa columnae remotio; ita etiam causa peccati potest dici
et ipsa voluntas carendi scientia, et ipsa scientiae remotio. Tamen
non est dicendum, quod solum illa ignorantia sit causa peccati quae est
peccatum; ignorantia enim circumstantiae non est peccatum, sed tamen
potest esse causa peccati, ut dictum est.
Ad sextum dicendum, quod ignorantia secundum diversa potest esse causa
oppositorum. Nam in quantum tollit scientiam, quae prohibebat
peccatum, dicitur esse causa peccati; in quantum autem tollit vel
diminuit voluntarium, habet excusare a peccato, et esse misericordiae
vel innocentiae causa.
Ad septimum dicendum, quod ignorantia reducitur ad genus causae
moventis, non per se, sed per accidens, ut dictum est.
Ad octavum dicendum, quod nihil prohibet ignorantiam esse effectum
alicuius peccati, et causam alterius; sicut et concupiscentia fomitis
est in nobis causata ex peccato primi parentis, et tamen est causa
multorum actualium peccatorum.
|
|