|
Et videtur quod non.
1. Opposita enim sunt unius generis. Unde Augustinus dicit in V
de Trinit., quod homo et non homo, utrumque secundum substantiam
dicitur. Sed ignorantia opponitur scientiae; scientia autem est in
genere habitus. Ergo et ignorantia. Sed peccatum non est in genere
habitus, sed magis in genere actus; quia peccatum est factum vel
dictum vel concupitum contra legem Dei. Ergo ignorantia non est
peccatum.
2. Praeterea, gratia magis opponitur peccato quam scientia; quia
scientia potest esse cum peccato, non autem gratia. Sed privatio
gratiae non est peccatum, sed poena. Ergo neque ignorantia, quae est
privatio scientiae, est peccatum, sed magis poena.
3. Praeterea, in Lib. de regulis theologiae dicitur, quod nulla
privatio est meritum praemii vel poenae. Sed omne peccatum est meritum
poenae. Ergo nulla privatio est peccatum. Ignorantia autem est
privatio. Ergo ignorantia non est peccatum.
4. Praeterea, per rationem a brutis differimus. Remoto ergo eo
quod est rationis, remanet solum id quod est nobis et brutis commune.
Sed in brutis non est peccatum. Ergo ignorantia in nobis, per quam
tollitur id quod ad rationem pertinet, non est peccatum.
5. Praeterea, si aliqua ignorantia sit peccatum, oportet quod illa
ignorantia sit voluntaria, et sic voluntatem habet praecedentem. Sed
quando voluntas ignorantiam praecedit, in ipsa voluntate ignorandi
peccatum consistit. Non ergo ignorantia est peccatum, sed voluntas
ignorandi.
6. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. Retract.: qui nesciens
peccavit, non incongruenter volens peccasse dici potest; quamvis et
ipse quod nesciens fecit, volens tamen fecit, quia voluit actum
peccati. In sola ergo voluntate actus peccati consistit. Ipsa ergo
ignorantia non est peccatum.
7. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de libero arbitrio: non
tibi imputatur ad culpam, si invitus ignores, sed si scire
neglexeris. Ipsa ergo negligentia scientiae est peccatum, et non
ignorantia.
8. Praeterea, omne peccatum vel est actus elicitus a voluntate, vel
est actus a voluntate imperatus. Sed ignorantia non elicitur a
voluntate, quia non est in voluntate, sed in intellectu. Similiter
non imperatur a voluntate: ignorantia enim non potest esse volita,
quia omnes homines naturaliter scire desiderant.
9. Praeterea, omne peccatum est voluntarium. Voluntarium autem est
in cognoscente, ut dicitur in III Ethic. Ergo ignorantia, quae
cognitionem excludit, non potest esse peccatum.
10. Praeterea, omne peccatum per poenitentiam tollitur. Sed post
poenitentiam ignorantia manet. Ergo non est peccatum.
11. Praeterea, nullum peccatum manet actu et transit reatu, nisi
originale. Sed ignorantia manet actu etiam transeunte reatu. Cum
ergo non sit peccatum originale, quia sic sequeretur quod esset in
omnibus, videtur quod non sit peccatum.
12. Praeterea, ignorantia continue manet in ignorante. Si ergo
ignorantia esset peccatum, sequeretur quod per singula momenta ignorans
infinities peccaret.
1. Sed contra. Est quod dicitur I ad Cor., cap. XIV,
38: si quis ignorat, ignorabitur, scilicet per reprobationem. Sed
talis reprobatio debetur peccato. Ergo ignorantia est peccatum.
2. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. III de libero
arbitrio, quod stultitia est rerum appetendarum et fugiendarum vitiosa
ignorantia. Sed omne vitiosum est peccatum. Ergo aliqua ignorantia
est peccatum.
Respondeo. Dicendum quod differt nescientia, ignorantia et error.
Nescientia enim simplicem negationem scientiae importat. Ignorantia
vero quandoque quidem significat scientiae privationem; et tunc
ignorantia nihil est aliud quam carere scientia quam qui natus est
habere: hoc enim est de ratione privationis cuiuslibet. Quandoque
autem ignorantia est aliquid scientiae contrarium, quae dicitur
ignorantia perversae dispositionis; puta, cum quis habet habitum
falsorum principiorum et falsarum opinionum, ex quibus impeditur a
scientia veritatis. Error autem est approbare falsa pro veris; unde
addit actum quemdam super ignorantiam: potest enim esse ignorantia sine
hoc quod aliquis de ignotis sententiam ferat; et tunc ignorans est, et
non errans; sed quando iam falsam sententiam fert de his quae nescit,
tunc proprie dicitur errare. Et quia peccatum in actu consistit,
error manifeste habet rationem peccati. Non enim est absque
praesumptione, quod aliquis de ignoratis sententiam ferat, et maxime
in quibus periculum existit. Sed nescientia de se nec rationem culpae
nec poenae habet: quod enim aliquis nesciat ea quae ad ipsum non
pertinet scire, vel quae non est natus scire, nec culpa nec poena
est. Unde in Angelis beatis est nescientia, ut Dionysius dicit VI
capite ecclesiasticae hierarchiae. Sed ignorantia de se rationem
poenae dicit; non autem omnis ignorantia habet rationem culpae:
ignorare enim ea quae quis non tenetur scire, absque culpa est; sed
ignorantia illa qua quis ignorat ea quae tenetur scire, non est absque
peccato. Tenetur autem scire quilibet ea quibus dirigatur in propriis
actibus. Unde omnis homo tenetur scire ea quae fidei sunt, quia fides
intentionem dirigit; et tenetur scire praecepta Decalogi, per quae
potest peccata vitare, et bonum facere. Unde et coram omni populo
sunt divinitus promulgata, ut habetur Exod. XX. Secretiora autem
legis Moyses et Aaron a domino audierunt. Unusquisque autem super
haec tenetur scire quae ad suum officium pertinent, sicut episcopus ea
quae pertinent ad officium episcopale et sacerdos ea quae pertinent ad
officium sacerdotale, et sic de aliis; et horum ignorantia non est
sine culpa. Potest ergo talis ignorantia considerari tripliciter.
Uno modo secundum se; et sic non habet rationem culpae, sed poenae.
Dictum est enim supra, quod malum culpae est privatio ordinis in
actu; malum autem poenae est privatio perfectionis a subiecto agente:
unde privatio gratiae vel scientiae, habet rationem poenae, si
secundum se consideretur. Alio modo potest considerari talis
ignorantia per comparationem ad causam: sicut enim causa scientiae est
applicatio animi ad sciendum, ita causa ignorantiae est animum ad
sciendum non applicare; et hoc ipsum quod est non applicare animum ad
sciendum id quod quis debet scire, est peccatum omissionis. Unde si
talis privatio cum causa praecedenti accipiatur, erit peccatum
actuale, per modum quo omissio peccatum dicitur. Tertio modo potest
considerari talis ignorantia per comparationem ad id quod ex ea
sequitur; et sic quandoque est causa peccati, ut supra dictum est.
Potest etiam ignorantia pertinere ad peccatum originale, ut dicit
Hugo de sancto Victore: quod sic considerandum est. In peccato
originali est aliquid formale, scilicet carentia originalis iustitiae,
quae pertinet ad voluntatem. Sicut autem ex originali iustitia, per
quam voluntas Deo coniungebatur, fiebat quaedam perfectionis
redundantia in alias vires, ita scilicet quod ratione illustrata
cognitione veritatis, irascibilis et concupiscibilis sortirentur
rectitudinem a ratione; ita subtracta originali iustitia a voluntate,
deficit cognitio veritatis in intellectu, et rectitudo in irascibili et
concupiscibili; et sic ignorantia et fomes sunt materialia in peccato
originali, sicut et conversio ad bonum commutabile in peccato actuali.
Ad primum ergo dicendum, quod privatio scientiae et gratiae habet
rationem culpae, secundum quod accipiuntur simul cum sua causa quae
pertinet ad genus actus: non agere enim et agere in eodem genere
considerantur, secundum regulam Augustini inductam.
Et per hoc patet solutio ad secundum et tertium.
Ad quartum dicendum, quod ignorantia quamvis privet aliquam rationis
perfectionem, non tamen tollit ipsam rationem, per quam a brutis
differimus: unde ratio non sequitur.
Ad quintum dicendum, quod cuiuslibet peccati radix in voluntate
consistit, sicut supra, dictum est: nec tamen sequitur quod propter
hoc actus volitus non sit peccatum. Unde nec etiam dicitur quod
ignorantia non sit peccatum, licet radix peccati in voluntate ignorandi
consistat.
Ad sextum dicendum, quod Augustinus loquitur ibidem de peccato quod
per ignorantiam agitur. Hoc autem peccatum quandoque in sola voluntate
actus consistit, et non in ipsa ignorantia. Dictum est enim supra
quod non omnis ignorantia est peccatum, quae est causa peccati.
Ad septimum dicendum, quod ignorantia quae est omnino involuntaria,
non est peccatum: et hoc est quod Augustinus dicit: non tibi
imputatur ad culpam, si invitus ignores; per hoc autem quod addit,
sed si scire neglexeris, dat intelligere, quod ignorantia habet quod
sit peccatum ex negligentia praecedente, quae nihil est aliud quam non
applicare animum ad sciendum ea quae quis debet scire.
Ad octavum dicendum, quod nihil prohibet aliquid esse secundum se
naturaliter volitum, quod tamen non volumus propter aliquid adiunctum.
Sicut aliquis naturaliter vult integritatem sui corporis conservari,
et tamen interdum vult sibi abscindi manum vitiatam, si ex ea periculum
totius corporis timeat; et similiter naturaliter vult homo scientiam,
sed tamen propter laborem addiscendi, vel ne impediatur a peccato quod
diligit, scientiam recusat: et sic ignorantia est a voluntate
quodammodo imperata.
Ad nonum dicendum, quod licet ignorans non cognoscat illud quod
ignorat, cognoscit tamen vel ignorantiam ipsam, vel id propter quod
non refugit ignorantiam; et ita ignorantia potest esse peccatum
voluntarium.
Ad decimum dicendum, quod post poenitentiam licet remaneat
ignorantia, tollitur tamen ignorantiae reatus.
Ad undecimum dicendum, quod peccatum ignorantiae non consistit in sola
privatione scientiae, sed in ea simul cum causa praecedente, quae est
negligentia addiscendi. Quae quidem negligentia si maneret actu,
reatu non transiret. Est tamen ignorantia, cum qua omnes nascimur,
quodammodo ad peccatum originale pertinens, ut dictum est.
Ad duodecimum dicendum, quod sicut in aliis peccatis omissionis non
continue peccat aliquis quando non agit, sed solum in tempore pro quo
aliquis obligatur ad agendum, ita est etiam et de ignorantia dicendum.
|
|