|
Et videtur quod non.
1. Illud enim quod aggravat peccatum, non excusat ipsum nec in toto
nec in parte. Sed ignorantia aggravat peccatum; dicit enim Ambrosius
super illud ad Rom. II, 4: an ignoras quod benignitas Dei,
etc.: gravissime peccas, si ignoras. Ergo ignorantia non excusat
peccatum neque a toto neque a tanto.
2. Praeterea, in decretis dicitur, quod ille qui communicavit cum
haereticis, ex hoc ipso magis peccavit quod nescivit eos errare. Sic
ergo ignorantia aggravat peccatum et non excusat.
3. Praeterea, ignorantia consequitur ebrietatem. Sed ebrius qui
propter ebrietatem committit homicidium aut aliquod peccatum, meretur
duplices maledictiones, ut dicitur in III Ethicor. Ergo
ignorantia non diminuit, sed auget peccatum.
4. Praeterea, peccatum peccato additum fit maius. Sed ignorantia
ipsa est quoddam peccatum, ut dictum est. Ergo non diminuit, sed
auget peccatum.
5. Praeterea, id quod communiter invenitur in omni peccato, non
diminuit peccatum. Sed ignorantia communiter invenitur in omni
peccato; quia, ut dicitur in III Ethic., omnis malus ignorans;
cui consonat quod dicitur Prov. XIV, 22: errant qui operantur
malum. Ergo ignorantia non diminuit vel excusat peccatum.
Sed contra, peccatum maxime consistit in contemptu Dei. Sed
ignorantia diminuit contemptum, vel totaliter tollit. Ergo excusat
peccatum vel in toto vel in parte.
Respondeo. Dicendum quod cum de ratione peccati sit quod sit
voluntarium, in tantum ignorantia habet excusare peccatum in toto vel
in parte, in quantum tollit voluntarium. Est autem considerandum,
quod ignorantia voluntarium sequens tollere potest, non autem
voluntarium praecedens. Cum autem ignorantia sit in intellectu, ordo
ignorantiae ad voluntarium considerari potest ex ordine intellectus ad
voluntatem; praecedit enim ex necessitate actus intellectus actum
voluntatis, quia bonum intellectum est voluntatis obiectum; et ideo
sublata cognitione intellectus per ignorantiam, aufertur voluntatis
actus; et sic tollitur voluntarium quantum ad id quod est ignoratum.
Unde si in eodem actu aliquid sit ignoratum et aliquid scitum, potest
esse voluntarium quantum ad id quod est scitum: semper tamen est
involuntarium quantum ad id quod est ignoratum; sive ignoretur
deformitas actus (puta cum aliquis nescit fornicationem esse peccatum,
voluntarie quidem facit fornicationem, sed non voluntarie facit
peccatum), sive ignoretur circumstantia actus, sicut cum aliquis
accedit ad mulierem quam credit esse suam, voluntarie quidem accedit ad
mulierem, sed non voluntarie ad non suam. Et quamvis semper
ignorantia causet non voluntarium, non tamen semper causat
involuntarium. Non voluntarium enim dicitur per solam remotionem actus
voluntatis; sed involuntarium dicitur per hoc quod voluntas
contrariatur ei quod fit; unde ad involuntarium sequitur tristitia,
quae tamen non consequitur semper ad non voluntarium. Contingit enim
quandoque quod aliquis accedens ad non suam quam credit suam esse,
quamvis non velit actu ad non suam accedere, quia nescit eam esse non
suam, tamen vult habitu, et vellet actu, si sciret; unde cum postea
percipit eam non fuisse suam, non tristatur, sed gaudet, nisi
mutaverit voluntatem. Sed rursus voluntatis actus potest praecedere
actum intellectus, sicut cum aliquis vult se intelligere; et eadem
ratione ignorantia sub voluntate cadit, et fit voluntaria. Hoc autem
contingit tripliciter. Primo quidem quando aliquis directe vult
ignorare scientiam salutis, ne retrahatur a peccato, quod amat. Unde
dicitur Iob XXI, 14, de quibusdam, quod dixerunt Deo: recede
a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. Secundo ignorantia dicitur
voluntaria indirecte quia non adhibet studium ad cognoscendum; et haec
est ignorantia negligentiae. Sed quia non dicitur aliquis negligere
nisi cum debitum praetermittit, non videtur ad negligentiam pertinere
quod aliquis non applicat animum ad quodlibet cognoscendum, sed solum
si non applicet animum ad cognoscendum ea quae cognoscere debet vel
simpliciter et secundum omne tempus (unde ignorantia iuris ad
negligentiam reputatur), vel in aliquo casu, ut cum quis emittit
sagittam in aliquo loco ubi homines solent transire, ad negligentiam
sibi imputatur si scire non studeat, an tunc aliquis transeat; et
talis ignorantia per negligentiam contingens voluntaria iudicatur.
Tertio dicitur aliqua ignorantia voluntaria per accidens, ex eo
scilicet quod aliquis directe vel indirecte vult aliquid ad quod
sequitur ipsum ignorare. Directe quidem, sicut apparet in ebrio, qui
vult superflue vinum potare, per quod privatur rationis usu; indirecte
autem cum aliquis negligit repellere insurgentes passionis motus, qui
percrescentes ligant rationis usum in particulari eligibili, secundum
quod dicitur omnis malus ignorans. Quia ergo quod ex voluntario
causatur, voluntarium in moralibus reputatur; in quantum ignorantia
ipsa est voluntaria, in tantum deficit ab hoc quod causet non
voluntarium, et per consequens ab hoc quod excuset peccatum. Cum ergo
aliquis directe vult ignorare ut a peccato per scientiam non
retrahatur, talis ignorantia non excusat peccatum nec in toto nec in
parte, sed magis auget; ex magno enim amore peccandi videtur
contingere quod aliquis detrimentum scientiae pati velit ad hoc quod
libere peccato inhaereat. Quando autem aliquis indirecte vult ignorare
quia negligit addiscere, vel etiam quando per accidens ignorantiam
vult, dum vult directe vel indirecte aliquid ad quod ignorantia
sequitur, talis ignorantia non totaliter causat involuntarium in actu
sequenti; quia actus sequens ex hoc ipso quod procedit ex ignorantia,
quae est voluntaria, est quodammodo voluntarius; sed tamen ignorantia
praecedens diminuit rationem voluntarii; minus enim est voluntarius
actus qui ex tali ignorantia procedit, quam si scienter talem actum
aliquis eligeret absque omni ignorantia; et ideo talis ignorantia non
excusat actum sequentem a toto, sed a tanto. Sed tamen hoc est
advertendum, quod quandoque et ipse actus sequens et ignorantia
praecedens sunt unum peccatum, sicut voluptas et actus exterior
dicuntur unum peccatum. Unde potest contingere quod non minus
aggravatur peccatum ex voluntario ignorantiae quam excusetur ex
voluntario actus diminuto. Si autem ignorantia nullo praedictorum
modorum sit voluntaria, puta cum est invincibilis, et tamen est absque
omni inordinatione voluntatis, tunc totaliter facit actum sequentem
involuntarium.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum illud Ambrosii sic solet
exponi: gravissime peccas, si ignoras, id est periculosissime; quia
dum nescis te peccare, remedium non quaeris. Vel loquitur de
ignorantia affectata, qua aliquis ignorare vult ne a peccato
retrahatur. Vel loquitur de ignorantia receptorum beneficiorum; quia
quod aliquis non cognoscere studeat percepta beneficia, est summus
ingratitudinis gradus. Vel loquitur de ignorantia infidelitatis, quae
in se quidem est gravissimum peccatum; licet etiam peccatum ex tali
ignorantia commissum diminuatur, secundum illud apostoli I Tim. I,
13: misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in
incredulitate mea.
Ad secundum dicendum, quod auctoritas illa loquitur de ignorantia
infidelitatis.
Ad tertium dicendum, quod ebrius qui facit homicidium, meretur
duplices maledictiones, quia duo peccata facit; et minus tamen peccat
in homicidio quam si sobrius occideret.
Ad quartum dicendum, quod etiam ignorantia quae est peccatum, in
quantum est voluntaria, diminuit voluntarium sequentis actus, et ex
hoc peccatum sequens diminuit; et potest esse quod plus diminuat de
sequenti peccato quam sit quantitas sui peccati.
Ad quintum dicendum, quod in eo qui peccat per habitum et ex
electione, talis ignorantia est simpliciter affectata; unde non
diminuit peccatum. Ignorantia autem eius qui peccat per passionem,
est voluntaria per accidens ut dictum est, et diminuit peccatum; hoc
enim est ex infirmitate peccare per quod peccatum diminuitur.
|
|