|
Et videtur quod non.
1. Dicitur enim Eccli. XV, 18: ante hominem vita et mors,
bonum et malum: quodcumque voluerit, dabitur ei. Ex quo potest
accipi, quod peccatum, quod est spiritualis mors animae, in voluntate
consistit. Sed nihil quod homo contrahit ex origine sua, consistit in
eius voluntate. Ergo nullum peccatum contrahit homo ex sua origine.
2. Praeterea, accidens non traducitur nisi per traductionem sui
subiecti. Subiectum autem peccati est anima rationalis. Cum ergo
anima rationalis non traducatur per originem, ut habetur in Lib. de
Eccl. dogmatibus, videtur quod neque aliquod peccatum per originem
contrahatur.
3. Sed dicendum, quod licet subiectum peccati non traducatur,
traducitur tamen caro, quae est causa peccati.- Sed contra, ad
traductionem accidentis non sufficit traductio eius quod non est
sufficiens causa; quia ea posita, non ponitur effectus. Sed caro non
est sufficiens causa peccati; quia quantumcumque caro alliciat ad
peccandum, in potestate tamen voluntatis est assentire vel non
assentire; et sic ipsa voluntas est sufficiens causa peccati. Sed
voluntas non traducitur. Ergo traductio carnis non sufficit ad
traductionem alicuius peccati.
4. Praeterea, peccatum, secundum quod nunc accipitur, est cui
debetur poena et increpatio. Sed nulli defectui ex origine contracto
debetur increpatio et poena: sicut enim dicit philosophus in III
Ethic., si quis est caecus ex infirmitate, non increpatur;
increpatur autem si sit caecus ex ebrietate. Ergo nullus defectus qui
ex origine contrahitur, habet rationem peccati.
5. Praeterea, Augustinus in I de libero arbitrio distinguit duplex
malum: unum quod agimus, quod est malum culpae, et aliud quod
patimur, quod pertinet ad malum poenae. Sed omnis defectus qui est ex
alio, habet rationem passionis; nam passio est effectus illatioque
actionis. Ergo nihil quod contrahitur per originem ex alio habet
rationem peccati, sed solum rationem poenae.
6. Praeterea, in Lib. de ecclesiasticis dogmatibus dicitur: bona
est caro nostra, utpote a bono Deo creata. Sed bonum non est causa
mali, secundum illud Matth. VII, 18: non potest arbor bona
fructus malos facere. Ergo peccatum originale non contrahitur per
carnis originem.
7. Praeterea, plus dependet anima a carne postquam ei est unita,
quam in ipsa eius unitione. Sed postquam anima iam est carni unita,
non potest infici a carne nisi per suum consensum. Ergo neque in ipsa
unitione. Peccatum ergo originale non potest contrahi per carnis
originem.
8. Praeterea, si origo carnis vitiata peccatum causat in anima,
quanto origo fuerit magis vitiata, tanto maius peccatum causabit. Sed
in illis qui nascuntur ex fornicatione, magis est vitiata origo quam in
illis qui nascuntur ex legitimo matrimonio. Sequeretur ergo quod illi
qui ex fornicatione nascuntur, maius peccatum contrahant nascendo;
quod patet esse falsum: quia non debetur eis maior poena.
9. Praeterea, si peccatum originale contrahitur per carnis
originem, hoc non est nisi in quantum caro est corrupta. Aut ergo
illa corruptio est moralis, aut naturalis. Sed moralis esse non
potest: quia corruptionis moralis subiectum non est caro, sed anima.
Similiter autem nec naturalis: quia sequeretur quod inficeret animam
naturali actione, id est per qualitates activas et passivas; quod
patet esse falsum. Nullo ergo modo peccatum contrahitur per carnis
originem.
10. Praeterea, defectus qui consecutus est ex peccato primi
parentis, est carentia originalis iustitiae, ut Anselmus dicit; et
sic cum originalis iustitia sit quiddam spirituale, sequitur quod
defectus praedictus sit etiam spiritualis. Corruptio autem carnis est
quiddam corporale. Spiritualia autem et corporalia sunt diversorum
generum; et sic spirituale non potest causare effectum corporalem.
Non ergo ex peccato primi parentis potuit causari corruptio in carne
nostra, ex qua in nobis peccatum per originem transfunderetur.
11. Praeterea, secundum Augustinum, peccatum originale est
carentia originalis iustitiae. Aut ergo originalis iustitia
conveniebat animae primi hominis naturaliter ex sua creatione, aut fuit
donum superadditum ex divina liberalitate. Si autem fuit animae
naturalis, nunquam eam amisisset peccando: quia, ut Dionysius dicit
IV cap. de Div. Nom., data naturalia etiam in Daemonibus
permanserunt; et sic etiam omnes homines originalem iustitiam
haberent: quia quod est naturale uni animae, est omnibus animabus
naturale; et ita nullus nasceretur cum peccato originali, idest cum
carentia originalis iustitiae. Si autem fuit iustitia illa donum
superadditum ex liberalitate divina: aut ergo Deus animae hominis
nascentis illud donum dat, aut non. Si dat, non nascitur homo cum
carentia originalis iustitiae, neque potest anima eius per carnem
infici. Si autem non datur a Deo, hoc non videtur ei esse
imputandum, sed Deo, qui non dedit. Nullo ergo modo homo per
originem peccatum contrahere potest.
12. Praeterea, anima rationalis non supervenit alicui formae
praeexistenti: quia non adveniret materiae tamquam forma
substantialis, sed tamquam materia accidentalis, quae advenit subiecto
iam existenti in actu. Oportet ergo quod adveniente anima rationali,
deficiant omnes formae praeexistentes, et per consequens omnia
accidentia. Cessat ergo et ipsa corruptio seminis, si qua inerat a
generante. Non ergo anima adveniens per carnem inquinari potest.
13. Praeterea, motus sequitur naturam elementi praedominantis in
corporibus mixtis, et per consequens omnes proprietates consequuntur
illud quod praedominatur in composito. Sed anima praedominatur corpori
in homine, qui ex utroque componitur; anima autem ex sua origine habet
puritatem. Licet ergo caro ex sua origine aliquam impuritatem
contrahat, videtur tamen quod homo nascens non debeat dici infectus
peccato, sed purus.
14. Praeterea, peccatum est cui aliqua poena debetur: sed peccato
quod per originem contrahitur, non debetur aliqua poena; nam carentia
visionis divinae, quae communiter assignatur ei pro poena, non videtur
esse aliqua poena; quia si homo moreretur absque omni peccato, et
gratiam non haberet, non posset pervenire ad visionem divinam, in qua
consistit vita aeterna, secundum illud Ioan. XVII, v. 3: haec
est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum; et apostolus
dicit, Rom. VI, 23: gratia Dei vita aeterna. Non ergo est
aliquod peccatum quod per originem contrahatur.
15. Praeterea, sicut causa prima est nobilior quam secunda, ita
causa secunda est nobilior quam effectus. Sed si peccatum traducitur a
primo parente, corruptio consecuta est in carne per animam primi
hominis peccantis, et ex carne perducitur ad animam hominis qui
nascitur ex Adam; et sic anima primi hominis est sicut causa prima,
caro autem sicut causa secunda, et anima hominis generati sicut
effectus ultimus. Sic ergo anima primi hominis erit nobilior, et caro
nobilior quam anima hominis generati; quod est inconveniens. Non ergo
peccatum potest traduci per originem.
16. Praeterea, nihil agit nisi in quantum est actu. Sed in semine
non est actu peccatum. Non ergo per semen decisum anima infici potest
aliquo peccato.
17. Praeterea, non potest esse idem causa infectionis peccati, et
meriti. Sed actus generationis aliquando potest esse meritorius; puta
cum aliquis in gratia existens, ad uxorem accedit causa generandae
prolis, vel debiti reddendi. Non ergo ex hoc poterit causari infectio
peccati in prole.
18. Praeterea, causa particularis non inducit effectum
universalem. Sed peccatum Adae fuit quoddam particulare. Non ergo
potuit inficere totam humanam naturam aliquo peccato.
19. Praeterea, dominus dicit Ezech. XVIII, v. 4: omnes
animae meae sunt; et vers. 30: filius non portabit iniquitatem
patris. Portaret autem, si pro peccato primi hominis hi qui ab eo
nascuntur, damnarentur. Non ergo peccatum in posteros Adae
traducitur propter eius peccatum.
1. Sed contra. Est quod dicitur, Rom. V, v. 12: per unum
hominem peccatum in hunc mundum intravit. Sed non per imitationem;
quia sic per Diabolum peccatum in mundum intravit, secundum illud
Sap. II, 24-25: invidia Diaboli mors introivit in orbem
terrarum. Imitantur autem illum qui sunt ex parte eius. Ergo per
originem vitiatam peccatum a primo homine in posteros derivatur.
2. Praeterea, Augustinus dicit XIV de civitate Dei quod primus
homo sponte depravatus genuit filios depravatos. Sed depravatio non
fit nisi per peccatum. Ergo filii Adam ex sua origine peccatum
contrahunt.
Respondeo. Dicendum quod Pelagiani negaverunt aliquod peccatum per
originem posse traduci. Sed hoc ex magna parte excludit necessitatem
redemptionis factae per Christum, quae maxime videtur necessaria
fuisse ad abolendam infectionem peccati, quae a primo parente in totam
eius posteritatem derivata est, dicente apostolo, Rom. V, 18,
quod sicut per unius delictum processum est in omnes homines in
condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in
iustificationem vitae. Excluditur etiam necessitas pueros baptizandi,
quod tamen communis Ecclesiae consuetudo habet ab apostolis derivata,
ut Dionysius dicit in ecclesiastica Hierar. Et ideo simpliciter
dicendum est, quod peccatum traducitur per originem a primo parente in
posteros. Ad cuius evidentiam considerandum est, quod aliquis homo
singularis dupliciter potest considerari: uno modo secundum quod est
quaedam persona singularis; alio modo secundum quod est pars alicuius
collegii, et utroque modo ad eum potest aliquis actus pertinere.
Pertinet enim ad eum in quantum est singularis persona, ille actus
quem proprio arbitrio et per se ipsum facit; sed in quantum est pars
collegii, potest ad eum pertinere actus aliquis quem per se ipsum non
facit nec proprio arbitrio, sed qui fit a toto collegio vel a pluribus
de collegio vel a principe collegii; sicut illud quod princeps
civitatis facit, dicitur civitas facere, ut philosophus dicit.
Huiusmodi enim collegium hominum reputatur quasi unus homo, ita quod
diversi homines in diversis officiis constituti sunt quasi diversa
membra unius corporis naturalis, ut apostolus inducit de membris
Ecclesiae, I Cor. XII, 12. Sic ergo tota multitudo hominum
a primo parente humanam naturam accipientium, quasi unum collegium,
vel potius sicut unum corpus unius hominis consideranda est; in qua
quidem multitudo unusquisque homo, etiam ipse Adam, potest
considerari vel quasi singularis persona, vel quasi aliquod membrum
huius multitudinis, quae per naturalem originem derivatur ab uno. Est
autem considerandum quod primo homini in sua institutione datum fuerat
divinitus quoddam supernaturale donum, scilicet originalis iustitia,
per quam ratio subdebatur Deo, et inferiores vires rationi, et corpus
animae. Hoc autem donum non fuerat datum primo homini ut singulari
personae tantum, sed ut cuidam principio totius humanae naturae, ut
scilicet ab eo per originem derivaretur in posteros. Hoc autem donum
acceptum primus homo per liberum arbitrium peccans amisit eo tenore quo
sibi datum fuerat, scilicet pro se et pro tota sua posteritate.
Defectus ergo huius doni totam eius posteritatem consequitur; et sic
iste defectus eo modo traducitur in posteros quo modo traducitur humana
natura; quae quidem traducitur non quidem secundum se totam, sed
secundum aliquam sui partem, scilicet secundum carnem, cui Deus
animam infundit; et sic sicut anima divinitus infusa pertinet ad
naturam humanam ab Adam derivatam, propter carnem cui coniungitur;
ita et defectus praedictus pertinet ad animam propter carnem, quae ab
Adam propagatur non solum secundum corpulentam substantiam, sed etiam
secundum seminalem rationem, id est non solum materialiter, sed sicut
ab activo principio: sic enim filius accipit a patre naturam humanam.
Si ergo consideretur iste defectus hoc modo per originem in istum
hominem derivatus, secundum illud quod iste homo est quaedam persona
singularis, sic huiusmodi defectus, non potest habere rationem
culpae, ad cuius rationem requiritur quod sit voluntaria. Sed si
consideretur iste homo generatus sicut quoddam membrum totius humanae
naturae a primo parente propagatae, ac si omnes homines essent unus
homo, sic habet rationem culpae propter voluntarium eius principium,
quod est actuale peccatum primi parentis; sicut si dicamus, quod motus
manus ad homicidium perpetrandum, secundum quod manus per se
consideratur, non habet rationem culpae, quia manus de necessitate
movetur ab alio. Si autem consideretur ut est pars totius hominis,
qui voluntate agit, sic habet rationem culpae, quia sic est
voluntarius. Sicut ergo homicidium non dicitur culpa manus, sed culpa
totius hominis; ita huiusmodi defectus non dicitur esse peccatum
personale, sed peccatum totius naturae; nec ad personam pertinet,
nisi in quantum natura inficit personam. Et sicut ad unum peccatum
faciendum diversae partes hominis adhibentur, scilicet voluntas,
ratio, manus et huiusmodi, et tamen est unum solum peccatum propter
unitatem principii, scilicet voluntatis, a quo peccati ratio ad omnes
actus partium derivatur; ita et ratione principii in tota natura humana
consideratur quasi unum peccatum originale; propter quod apostolus
dicit, Rom. V, 12: in quo omnes peccaverunt; quod secundum
Augustinum, potest intelligi in quo scilicet primo homine, vel in quo
peccato primi hominis, ut peccatum primi hominis sit quasi commune
peccatum omnium.
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum quod per originem contrahitur,
dicitur voluntarium ratione sui principii, scilicet voluntatis primi
parentis, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod istud peccatum consequitur totam naturam
humanam; unde subiectum huius peccati est anima, secundum quod est
pars humanae naturae: et ideo sicut humana natura traducitur, licet
anima non traducatur; ita etiam peccatum originale traducitur, licet
anima non traducatur.
Ad tertium dicendum, quod caro non est sufficiens causa peccati
actualis, sed peccati originalis est sufficiens causa; sicut et
traductio carnis est sufficiens causa, materialiter tamen, humanae
naturae.
Ad quartum dicendum, quod ei quod est per originem contractum, non
debetur poena et increpatio si referatur ad personam, quia sic non
habet rationem voluntarii, sed si referatur ad naturam, sic habet
rationem voluntarii, ut dictum est et hoc modo debetur ei increpatio et
poena.
Ad quintum dicendum, quod defectus per originem contractus habet
quidem rationem existentis ab alio, si referatur ad personam, non
autem si referatur ad naturam; sic enim est quasi a principio
intrinseco.
Ad sextum dicendum, quod caro nostra in sui natura bona est, sed
secundum quod est privata originali iustitia propter peccatum primi
parentis, sic causat originale peccatum.
Ad septimum dicendum, quod sicut dictum est, peccatum originale per
se loquendo est peccatum naturae, non personae, nisi ratione naturae
infectae. Actus autem generationis proprie deservit naturae, quia
ordinatur ad conservationem speciei; sed carnem iam esse animae unitam
pertinet ad constitutionem personae; et ideo caro magis causat
originale peccatum prout consideratur in via generationis quam prout est
iam unita.
Ad octavum dicendum, quod in illis qui nascuntur ex fornicatione, est
quidem origo dupliciter vitiata, vitio scilicet naturae, quod
traducitur ex Adam, et vitio personae, id est patris generantis, ex
quo vitio nulla infectio in prole relinquitur. Quilibet enim generans
traducit peccatum originale in quantum generat ut Adam, non in quantum
generat ut Petrus vel Martinus; id est per id quod habet ab Adam,
non per id quod est proprium sibi.
Ad nonum dicendum, quod corruptio quae est in carne, est quidem actus
naturalis, sed intentione et virtute moralis. Ex peccato enim primi
parentis destituta est caro eius illa virtute ut ex ea possit decidi
semen per quod originalis iustitia in alios propagetur; et sic in
semine defectus huius virtutis est defectus moralis corruptionis, et
quaedam intentio eius; sicut dicimus intentionem coloris esse in aere,
et intentionem animae esse in semine. Et ex hoc etiam est ibi virtus
ad similem imperfectionem, sicut est ibi virtus ad productionem humanae
naturae in prole generata.
Ad decimum dicendum, quod nihil prohibet a causa spirituali causari
effectum corporalem. Nam et Boetius dicit in libro de Trinitate quod
formae quae sunt in materia, venerunt a formis quae sunt sine materia:
et in nobis ipsis a voluntate movetur inferior appetitus, ad cuius
motum sequitur transmutatio corporalis.
Ad undecimum dicendum, quod originalis iustitia fuit superaddita primo
homini ex liberalitate divina; sed quod huic animae non detur a Deo,
non est ex parte eius, sed ex parte humanae naturae, in qua invenitur
contrarium prohibens.
Ad duodecimum dicendum, quod in semine est corruptio originalis
peccati non actu sed virtute, eo modo quo est ibi virtute humana
natura: quae quidem virtus activa in semine est in spiritu spumoso, ut
Aristoteles dicit in Lib. de Gener. animalium, non autem in
materia quae amittit unam formam et recipit aliam.
Ad decimumtertium dicendum, quod sicut Dionysius dicit IV cap. de
Div. Nom., bonum contingit ex tota integra causa, sed malum
provenit etiam ex singularibus defectibus; et ideo defectus qui est ex
parte corporis sufficit ad integritatem humanae naturae tollendam.
Ad decimumquartum dicendum, quod carentia divinae visionis dupliciter
competit alicui. Uno modo sic quod non habeat in se unde possit ad
divinam visionem pervenire, et sic carentia divinae visionis competeret
ei qui in solis naturalibus esset etiam absque peccato; sic enim
carentia divinae visionis non est poena, sed defectus consequens omnem
naturam creatam: quia nulla creatura ex suis naturalibus potest
pervenire ad visionem divinam. Alio modo potest alicui competere
carentia divinae visionis hoc modo ut habeat in se aliquid ex quo
debeatur ei quod careat visione divina; et sic carentia visionis
divinae est poena et originalis et actualis peccati.
Ad decimumquintum dicendum, quod duplex est causa. Una principalis
quae agit per propriam formam, et haec est nobilior quam effectus in
quantum est causa. Alia est causa instrumentalis quae non agit per
formam propriam, sed in quantum est mota ab alio, et hanc non oportet
nobiliorem esse effectu, sicut serra non est nobilior quam domus. Hoc
autem modo semen carnale est causa naturae humanae in prole, et etiam
culpae originalis in anima eius.
Ad decimumsextum dicendum, quod aliquod agens est in actu
multipliciter. Uno modo secundum propriam formam, quae vel continet
formam effectus secundum similitudinem speciei, sicut ignis generat
ignem; vel secundum virtutem tantum, sicut sol generat ignem. Alio
modo, secundum motum ab alio; et hoc modo instrumentum agit ut ens
actu: et sic etiam semen est actu, in quantum est in eo motus et
intentio animae generantis, secundum philosophum in Lib. de Gener.
animalium; et ex hoc habet virtutem causandi et humanam naturam et
originale peccatum.
Ad decimumseptimum dicendum, quod aliquis vir iustus accedendo ad
uxorem meretur secundum id quod est proprium sibi; et sic non
transmittit peccatum originale, sed secundum id quod habet ab Adam,
ut supra dictum est.
Ad decimumoctavum dicendum, quod Adam in quantum fuit principium
humanae naturae, habuit rationem causae universalis, et ita per eius
actum corrupta est tota humana natura, quae ab eo propagatur.
Ad decimumnonum dicendum, quod peccatum primi hominis est quodammodo
peccatum commune totius humanae naturae, ut dictum est; et ideo cum
aliquis punitur pro peccato primi parentis, non punitur pro peccato
alterius, sed pro peccato suo.
|
|