|
Et videtur quod sit concupiscentia.
1. Dicit enim Augustinus in Lib. de Baptismo parvulorum: Adam
praeter imitationis exemplum occulta etiam tabe carnalis concupiscentiae
suae tabefecit in se omnes de sua stirpe venturos; unde apostolus recte
ait: in quo omnes peccaverunt. Sed peccatum originale est in quo
omnes peccaverunt, ut dictum est. Ergo peccatum originale est
concupiscentia.
2. Praeterea, Anselmus dicit in Lib. de conceptu virginali: sic
factus est ut inordinatam concupiscentiam sentire non deberet. Sed,
sicut in eodem libro dicit peccatum est non solum cum non habet homo
quod debet habere, sed etiam cum habet quod non debet habere. Ergo
concupiscentia contracta, est peccatum originale.
3. Praeterea, Augustinus dicit in libro Retractationum, quod
concupiscentiae reatus in Baptismate solvitur. Sed proprie solvitur
in Baptismo reatus originalis peccati. Ergo concupiscentia est
originale peccatum.
4. Damascenus dicit in libro II, quod peccatum est ex eo quod
aliquis avertitur ab eo quod est secundum naturam, in id quod est
contra naturam: ex quo habetur quod peccatum est contra naturam. Sed
concupiscentia est naturalis; hanc enim natura omnia animalia docuit.
Ergo concupiscentia non est peccatum originale.
5. Sed dicendum, quod concupiscentia est naturalis secundum naturam
corruptam, non autem secundum naturam institutam.- Sed contra,
concupiscentia est proprius actus potentiae concupiscibilis. Sed vis
concupiscibilis est naturalis, etiam secundum naturam institutam.
Ergo etiam concupiscentia.
6. Praeterea, nullum peccatum se habet ad bonum et ad malum. Sed
concupiscentia est et boni, puta sapientiae, et mali, puta rapinae.
Ergo concupiscentia de se non est peccatum originale.
7. Praeterea, concupiscentia nominat vel habitum, vel actum. Sed
secundum quod nominat actum, est peccatum actuale, non originale:
secundum autem quod nominat habitum, non potest esse peccatum
originale: quia habitus in aliquo homine acquisitus ex propriis eius
actibus malis non est peccatum, alioquin continue peccaret et continue
demereretur; et sic multo minus habitualis concupiscentia causata in
hoc homine ex actu primi parentis habet nomen peccati. Nullo ergo modo
concupiscentia est originale peccatum.
8. Praeterea, omnis habitus aut est naturalis, aut acquisitus, aut
infusus. Sed peccatum originale non est habitus naturalis: quia
secundum Dionysium IV cap. de Divin. Nomin., nihil quod inest
alicui secundum naturam est ei malum. Similiter etiam nec est habitus
acquisitus: quia habitus acquisiti causantur ex actibus, ut patet per
philosophum in II Ethicorum: peccatum autem originale non acquiritur
ex actibus, sed trahitur per originem. Similiter etiam non est
habitus infusus: quia talium habituum solus Deus est causa intus in
anima operans, qui tamen non potest esse causa peccati. Nullo ergo
modo peccatum originale est habitualis concupiscentia.
9. Praeterea, secundum communem theologorum sententiam, in bonis
habitus praecedit actum: quia habitus infusus est a Deo, actus autem
est a nobis, in malis autem actus praecedit habitum. Si ergo peccatum
originale sit habitualis concupiscentia sequeretur quod mali actus, qui
sunt peccata actualia, praecederent peccatum originale; quod est
inconveniens.
10. Praeterea, peccatum originale ponitur esse fomes omnis
peccati. Sed peccata non solum causantur ex concupiscentia, sed etiam
per malitiam vel ignorantiam, ut in superioribus, habitum est. Ergo
peccatum originale non est concupiscentia.
11. Praeterea, si concupiscentia est originale peccatum, aut hoc
habet per sui essentiam, et sic remanente concupiscentia post
Baptismum, non esset solutum peccatum originale, quod est
inconveniens; aut dicitur peccatum originale propter aliquid aliud
adiunctum; et sic illud aliud magis est peccatum originale. Non ergo
peccatum originale est concupiscentia.
12. Praeterea, accidens causatur ex principiis subiecti. Sed
peccati originalis subiectum est anima; concupiscentiae autem causa non
est anima, sed caro. Ergo concupiscentia non est originale peccatum.
13. Praeterea, concupiscentia maxime videtur esse originale
peccatum, secundum quod importat necessitatem concupiscendi. Sed haec
necessitas dupliciter intelligi potest. Uno modo ut sit necessitas
consentiendi motibus concupiscentiae; quae quidem necessitas non potest
dici peccatum originale, quia non manet post Baptismum: originale
autem manet actu et transit reatu. Alia autem est necessitas sentiendi
concupiscentiae motus; sed nec haec potest esse originale peccatum.
Aut enim esset originale peccatum propter se ipsam, aut propter
aliud. Si propter se ipsam, cum talis necessitas maneat post
Baptismum, sequeretur quod peccatum originale maneret post
Baptismum: si autem propter aliud, scilicet propter carentiam
originalis iustitiae, nec hoc videtur esse possibile, quia necessitas
sentiendi huiusmodi motus se habet ad peccatum originale sicut sentire
in actu se habet ad peccatum actuale. Sentire autem in actu motus
concupiscentiae, non est peccatum actuale propter hoc quod adiungitur
ei carentia gratiae: alioquin in istis qui sunt sine gratia, quilibet
motus concupiscentiae esset peccatum: quod patet esse falsum, cum
quandoque per rationem naturalem concupiscentiae motibus resistant.
Neque ergo necessitas sentiendi huiusmodi motus est peccatum originale
propter carentiam originalis iustitiae adiunctam; et sic nullo modo
concupiscentia est originale peccatum.
14. Praeterea, si concupiscentia est originale peccatum, aut hoc
est essentialiter, aut causaliter. Sed non essentialiter: quia
concupiscentia est causa originalis peccati, secundum Augustinum:
causa autem est extra essentiam rei. Similiter autem neque
causaliter: quia causa praecedit effectum, concupiscentia autem non
praecedit carentiam originalis iustitiae, in qua maxime consistit ratio
originalis peccati, sed magis ex ea sequitur. Nullo ergo modo
concupiscentia est originale peccatum.
15. Praeterea, sicut in statu naturae corruptae concupiscibilis
repugnat rationi, ita et irascibilis. Ergo non magis debet dici
concupiscentia originale peccatum quam ira.
16. Item ostendebatur quod peccatum originale sit ignorantia.
Dicit enim Anselmus in libro de praedestinatione, quod humanae
naturae imputatur ad peccatum originale impotentia iustitiam habendi,
et eam intelligendi. Sed impotentia intelligendi pertinet ad
ignorantiam. Ergo peccatum originale est ignorantia.
17. Praeterea, in eodem libro dicitur, quod minoratio
pulchritudinis humanae naturae imputatur ad peccatum. Sed maxima
pulchritudo humanae naturae consistit in splendore scientiae. Ergo
videtur quod peccatum originale quod imputatur humanae naturae, sit
minoratio scientiae, scilicet ignorantia.
18. Praeterea, Hugo de sancto Victore dicit, quod vitium quod
nascendo contraximus, est per ignorantiam in mente, et per
concupiscentiam in carne. Sed huiusmodi vitium est peccatum
originale. Ergo peccatum originale non magis est concupiscentia quam
ignorantia.
19. Ignorantia est aliud a concupiscentia, nec est in eodem
subiecto. Sed idem non est in diversis generibus, nec in diversis
subiectis. Ergo originale peccatum cum non sit concupiscentia, non
potest esse ignorantia.
20. Praeterea, sicut intellectus defectum patitur propter originale
peccatum, ita et inferiores vires, ut generativa, et etiam ipsum
corpus. Si ergo ignorantia, quae est defectus intellectus, ponatur
esse peccatum originale, pari ratione et omnes defectus inferiorum
virium, et etiam ipsius corporis; quod videtur inconveniens.
21. Item, ostendebatur quod peccatum originale est carentia
originalis iustitiae. Anselmus enim sic argumentatur in libro de
conceptu virginali. Omne peccatum est iniustitia, et per consequens
excludit aliquam iustitiam. Sed peccatum originale non excludit aliam
iustitiam quam originalem. Ergo originale peccatum est carentia
originalis iustitiae.
22. Culpa dicitur per privationem gratiae gratum facientis. Sed
originalis iustitia non includit gratiam gratum facientem; quia in
originali iustitia primus homo conditus fuit, non autem in gratiam
gratum facientem, ut videtur per Magistrum in II sententiarum.
Ergo carentia originalis iustitiae non constituit rationem peccati.
23. Praeterea, originalis iustitia non restituitur per Baptismum,
quia adhuc vires inferiores rationi resistunt. Si ergo peccatum
originale esset carentia originalis iustitiae, sequeretur quod peccatum
originale non solveretur per Baptismum, quod est haereticum.
24. Praeterea, subiectum debet poni in definitione accidentis.
Sed cum dicitur quod peccatum originale est carentia originalis
iustitiae, non fit ibi mentio de subiecto. Ergo assignatio est
insufficiens.
25. Praeterea, sicut originalis iustitia, tollitur per peccatum
originale, ita gratia tollitur per peccatum actuale. Sed carentia
gratiae non est ipsum peccatum actuale, sed effectus eius. Ergo neque
carentia originalis iustitiae est ipsum peccatum originale.
26. Item, ostendebatur quod peccatum originale sit poena et culpa.
Quia super illud Psalm. LXXXIV, 26: benedixisti, domine,
terram tuam, dicit Glossa, quod id quod contrahimus ab Adam, est
poena et culpa. Hoc autem est peccatum originale. Ergo peccatum
originale est poena et culpa.
27. Praeterea, Ambrosius dicit, quod vitium, sive poena,
naturam corrumpit; culpa Deum offendit. Sed originale peccatum facit
utrumque. Ergo est et culpa et poena.
28. Hugo de sancto Victore dicit, quod peccatum originale est
mortalis infirmitas, quam consequitur concupiscendi necessitas. Sed
infirmitas nominat poenam. Ergo peccatum originale est poena tantum.
29. Praeterea, Anselmus, loquens de peccato originali, comparat
ipsum servituti quam patiuntur aliqui pro peccato patris, qui peccavit
crimine laesae maiestatis. Sed talis servitus est poena tantum. Ergo
peccatum originale est poena tantum.
30. Praeterea, Augustinus dicit in XV de civitate Dei, quod
peccatum originale est languor naturae. Sed languor nominat poenam.
Ergo peccatum originale est tantum poena.
Respondeo. Dicendum quod veritas huius quaestionis accipi potest ex
his quae supra dicta sunt. Dictum est enim supra, quod peccatum
originale est huius personae vel illius, prout consideratur ut pars
quaedam multitudinis ab Adam derivatae, ac si esset quoddam membrum
unius hominis. Dictum est etiam quod unius hominis peccantis est unum
peccatum, secundum quod ad totum refertur et ad primum peccandi
principium, licet executio peccati fiat per diversa membra. Sic ergo
peccatum originale in isto homine vel in illo nihil est aliud quam id
quod ad ipsum pervenit per originem ex peccato primi parentis. Sicut
peccatum in manu aut in oculo nihil aliud est quam id quod pervenit ad
manum vel ad oculum ex motione primi principii peccantis, quod est
voluntas; licet ex una parte fiat motio per naturalem originem, ex
alia vero parte per imperium voluntatis. Id vero quod pervenit ad
manum de peccato unius hominis singularis, est quidam effectus et
impressio motus primi inordinati, qui erat in voluntate: unde oportet
quod eius similitudinem gerat. Motus autem voluntatis inordinatus est
conversio ad bonum aliquod temporale absque ordine convenienti ad
debitum finem. Quae quidem inordinatio est aversio ab incommutabili
bono; et hoc est quasi formale, illud autem quasi materiale, nam
formalis ratio moralis actus accipitur per comparationem ad finem.
Unde et id quod ad manum pertinet de peccato unius hominis, nihil
aliud est quam applicatio eius ad aliquem effectum sine aliquo ordine
iustitiae. Iam vero si motus voluntatis pervenit ad aliquod quod non
est susceptivum peccati, puta ad lanceam vel gladium, non dicimus ibi
esse peccatum nisi virtualiter et per modum effectus, in quantum
scilicet lancea vel gladius movetur per actum peccati et perficit
peccati effectum, non quod ipsa lancea vel gladius peccet quia non sunt
aliquid hominis peccantis, sicut manus vel oculus. Sic ergo in
peccato primi parentis fuit aliquid formale, scilicet aversio ab
incommutabili bono, et aliquid materiale, scilicet conversio ad bonum
commutabile. Ex hoc autem quod aversus fuit ab incommutabili bono,
donum originalis iustitiae amisit; ex hoc vero quod conversus est
inordinate ad commutabile bonum, inferiores vires quae erigi debebant
ad rationem, depressae sunt ad inferiora. Sic ergo et in his quae ex
eius stirpe oriuntur, et superior pars animae caret debito ordine ad
Deum, qui erat per originalem iustitiam, et inferiores vires non
subduntur rationi, sed ad inferiora convertuntur secundum proprium
impetum; et ipsum etiam corpus in corruptione tendit secundum
inclinationem contrariorum ex quibus componitur. Sed superior pars
animae, et etiam quaedam inferiorum virium, quae sunt sub voluntate,
et ei natae sunt obedire, recipiunt huiusmodi sequelam primi peccati
secundum rationem culpae: sunt enim culpae susceptivae huiusmodi
partes. Sed inferiores vires quae non subduntur voluntati, scilicet
potentiae animae vegetabilis, et etiam ipsum corpus, suscipit
huiusmodi sequelam secundum rationem poenae, non secundum rationem
culpae; nisi forte virtualiter, prout scilicet huiusmodi poena
peccatum consequens, peccati est productiva, secundum quod vis
generativa per decisionem corporalis seminis operatur ad traductionem
peccati originalis simul cum humana natura. Sed inter superiores vires
quae suscipiunt defectum per originem traductum secundum rationem
culpae, una est quae omnes alias movet, scilicet voluntas; omnes
autem aliae moventur ab ea ad suos actus. Semper autem quod est ex
parte agentis et moventis, est sicut formale: quod autem est ex parte
mobilis et patientis, est sicut materiale. Et ideo cum carentia
originalis iustitiae se habeat ex parte voluntatis, ex parte autem
inferiorum virium a voluntate motarum sit pronitas ad inordinate
appetendum, quae concupiscentia dici potest; sequitur quod peccatum
originale in hoc homine vel in illo nihil est aliud quam concupiscentia
cum carentia originalis iustitiae, ita tamen quod carentia originalis
iustitiae est quasi formale in peccato originali, concupiscentia autem
est quasi materiale; sicut et in peccato actuali aversio ab
incommutabili bono est quasi formale, conversio autem ad commutabile
bonum est quasi materiale; ut sic intelligatur in peccato originali
aversa anima et conversa, sicut in peccato actuali actus, ut ita
dicam, aversus et conversus.
Concedendae sunt ergo rationes quibus probatur quod originale peccatum
sit concupiscentia.
Ad quartum dicendum, quod aliquid potest esse naturale homini
dupliciter. Uno modo in quantum est animal: et sic naturale est ei
quod concupiscibilis feratur in delectabile secundum sensum communiter
loquendo. Alio modo in quantum est homo, id est animal rationale; et
sic naturale est ei quod concupiscibilis feratur in delectabile sensus
secundum ordinem rationis. Concupiscentia ergo, per quam prona est
vis concupiscibilis ut feratur in delectabile sensus praeter ordinem
rationis, est contra naturam hominis in quantum est homo, et ita
pertinet ad peccatum originale.
Ad quintum dicendum, quod sicut vis concupiscibilis naturalis est
homini secundum naturam institutam; ita et quod subdatur rationi, est
ei naturale, secundum id quod philosophus dicit in III de anima,
quod appetitus sensitivus sequitur appetitum rationis, sicut sphaera
movetur a sphaera.
Ad sextum dicendum, quod concupiscentia est quidem boni, secundum
quod sequitur ordinem rationis; est autem mali, secundum quod est
praeter ordinem rationis; quia, ut Dionysius dicit in IV cap. de
Divin. Nomin., malum hominis est praeter rationem esse; et inde
est quod furere praeter rationem est malum in homine, quamvis sit bonum
in cane.
Ad septimum dicendum, quod concupiscentia secundum quod pertinet ad
originale peccatum, non est concupiscentia actualis, sed habitualis.
Sed intelligendum est quod ex habitu efficimur habiles ad aliquid.
Dupliciter autem aliquod agens potest esse habile ad aliquid agendum.
Uno modo ex aliqua forma inclinante ad hoc, sicut corpus grave ex
forma sua quam habet a generante, inclinatur deorsum; alio modo ex
subtractione eius quod impediebat: sicut vinum effunditur fractis
circulis qui effusionem impediebant, et equus concitatus praecipitanter
vadit rupto freno quo retinebatur. Sic ergo concupiscentia habitualis
potest dici dupliciter. Uno modo aliqua dispositio vel habitus
inclinans ad concupiscendum: sicut si in aliquo ex frequenti actuali
concupiscentia causaretur concupiscentiae habitus; et sic
concupiscentia non dicitur originale peccatum. Alio modo potest
intelligi habitualis concupiscentia ipsa pronitas vel habilitas ad
concupiscendum, quae est ex hoc quod vis concupiscibilis non perfecte
subditur rationi, sublato freno originalis iustitiae; et hoc modo
peccatum originale materialiter loquendo est habitualis concupiscentia.
Nec tamen sequitur, si habitualis concupiscentia positive accepta non
habet rationem peccati actualis secundum quod causatur ex actibus
personae, quod propter hoc habitualis concupiscentia per remotionem
accepta non habeat rationem originalis peccati secundum quod ex actu
primi parentis causatur; quia peccatum originale non eadem ratione
dicitur peccatum qua et actuale: quia actuale peccatum in actu
voluntario alicuius personae consistit; et ideo quod ad talem actum non
pertinet, non habet rationem actualis peccati; sed peccatum originale
est personae secundum naturam, quam ab alio traxit per originem; et
ideo omnis defectus in natura prolis inventus derivatus a peccato primi
parentis, habet rationem peccati originalis, dummodo sit in subiecto
quod sit susceptivum culpae. Nam, sicut Augustinus dicit in I
Retract., concupiscentia dicitur peccatum, quia est a peccato
facta.
Ad octavum dicendum, quod sicut habitus vitiosus qui est proprius
huius personae, est acquisitus ex actibus huius personae; ita et
habitualis concupiscentia quae pertinet ad peccatum naturae, est
acquisita ex voluntario actu primi parentis; non autem est naturalis,
proprie loquendo, neque infusa.
Ad nonum dicendum, quod obiectio illa procedit de habitu personali
positive dicto: talis autem habitus non est peccatum originale.
Ad decimum dicendum, quod sub peccato originali comprehenditur et
malitia et ignorantia. Sicut enim concupiscentia contracta per
originem nihil est aliud quam destitutio inferiorum virium a retinaculo
iustitiae originalis; ita malitia contracta nihil aliud est quam
destitutio ipsius voluntatis ab originali iustitia; et inde incurrit
omnem pronitatem ad mala eligendum. Et sic secundum praemissa,
malitia se habet in peccato originali ut formale; concupiscentia autem
ut materiale. De ignorantia autem postea dicetur.
Ad undecimum dicendum, quod aliquid dicitur aliquale propter aliud,
non solum sicut propter accidens, sed etiam sicut propter formale
principium; sicut corpus dicitur vivum propter animam; nec tamen
sequitur quod corpus non sit pars rei viventis. Et similiter
concupiscentia dicitur originale peccatum propter carentiam originalis
iustitiae; quae sicut dictum est, se habet ad ipsam ut formale ad
materiale: unde non sequitur quod concupiscentia non sit aliquid
originalis peccati.
Ad duodecimum dicendum, quod accidens naturale causatur ex principiis
subiecti; non autem accidens innaturale, cuiusmodi est peccatum
originale; et tamen etiam peccatum originale causatur a voluntate primi
parentis.
Ad decimumtertium dicendum, quod concupiscentia secundum quod est
aliquid originalis peccati, non nominat necessitatem consentiendi
motibus concupiscentiae inordinatis, sed nominat necessitatem
sentiendi, quae quidem manet post Baptismum; sed non manet cum
carentia originalis iustitiae, ex qua est reatus poenae. Et ideo
dicitur, quod manet actu, et transit reatu. Nec tamen oportet quod
necessitas sentiendi concupiscentiae motus, non habeat rationem
originalis peccati, propter hoc quod sentire huiusmodi motus non habet
rationem peccati actualis propter carentiam gratiae: quia peccatum
actuale in actu consistit, est enim actus inordinatus. Et ideo
defectus qui constituit actuale peccatum, est ipsa inordinatio actus,
non autem carentia gratiae, quae est defectus in subiecto peccati.
Sed peccatum originale est peccatum naturae; et ideo inordinatio
naturae per subtractionem originalis iustitiae facit rationem originalis
peccati.
Ad decimumquartum dicendum, quod concupiscentia potest dupliciter
considerari. Uno modo secundum quod est in alio; et hoc modo
concupiscentia quae est in patre, ponitur causa originalis peccati quod
est in filio; et non est de essentia eius, sed praecedit ipsum. Alio
modo potest considerari secundum quod est in eodem; et sic est causa
per modum materiae, quae est de essentia rei, et praecedit quodammodo
per modum materiae, sicut et corpus praecedit animam in ordine causae
materialis. Dictum est enim supra, quod ex carne, ad quam pertinet
concupiscentia, inficitur anima, ad quam pertinet carentia originalis
iustitiae.
Ad decimumquintum dicendum, quod etiam corruptio irascibilis
materialiter se habet in peccato originali, sicut et corruptio
concupiscibilis; denominatur tamen magis a concupiscibili propter duo.
Primo quidem, quia omnes passiones irascibilis ab amore oriuntur, qui
est in concupiscibili; et ad gaudium vel tristitiam terminantur, quae
sunt etiam in concupiscibili; unde et communiter tam motus
concupiscibilis quam irascibilis, concupiscentia dici potest.
Secundo, quia peccatum originale traducitur per actum generationis,
in qua maxime est delectatio, circa quam apparet inordinatio
concupiscibilis; unde concupiscibilis dicitur non solum corrupta, sed
etiam infecta, in quantum per huiusmodi actum traducitur originale
peccatum.
Ad decimumsextum dicendum est, quod inter alias vires etiam
intellectus a voluntate movetur; et sic defectus intellectus etiam
continetur materialiter sub peccato originali. Qui quidem defectus est
carentia illius scientiae naturalis quam homo in primo statu habuisset.
Et per hunc modum ignorantia materialiter continetur sub peccato
originali.
Ad decimumnonum dicendum est, quod cum peccatum originale sit peccatum
naturae, sicut natura humana ex multis partibus componitur, ita multa
conveniunt ad originale peccatum, scilicet defectus diversarum partium
humanae naturae.
Ad vicesimum dicendum, quod ea quae non sunt nata obedire rationi,
non sunt susceptiva culpae; et ideo in eis defectus traductus non habet
rationem culpae, sed poenae tantum. Intellectus autem est susceptivus
culpae; potest enim aliquis et mereri et demereri per actum
intellectus, secundum quod est voluntarius; et ideo non est simile.
Ad vicesimumprimum quod quaerebatur de carentia originalis iustitiae
dicendum est, quod est sicut formale in originali peccato, ut dictum
est.
Ad vicesimumsecundum dicendum, quod originalis iustitia includit
gratiam gratum facientem; nec credo verum esse, quod homo sit creatus
in naturalibus puris. Si tamen non includit gratiam gratum facientem,
non tamen propter hoc excluditur quin carentia originalis iustitiae
habeat rationem culpae, quia ex hoc ipso quod aliquis peccat contra
dictamen rationis naturalis, incurrit culpam. Rectitudo enim gratiae
non est sine rectitudine naturae.
Ad vicesimumtertium dicendum, quod iustitia originalis restituitur in
Baptismo quantum ad hoc quod superior pars animae coniungitur Deo,
per cuius privationem inerat reatus culpae, sed non quantum ad hoc quod
rationi subiiciantur inferiores vires; ex huiusmodi enim defectu est
concupiscentia quae manet post Baptismum.
Ad vicesimumquartum dicendum, quod in definitione iustitiae ponitur
voluntas. Est enim iustitia rectitudo voluntatis ut Anselmus dicit:
et ideo ex quo iustitia ponitur in definitione originalis peccati, non
deest ibi subiectum; sicut si simus ponatur in definitione alicuius,
non oportet quod ponatur ibi nasus, quod ponitur in definitione simi.
Ad vicesimumquintum dicendum, quod privatio gratiae non est in ipso
actu, sed in subiecto actus, et ideo non pertinet ad peccatum
actuale; sed carentia originalis iustitiae est in natura; et ideo
potest pertinere ad originale peccatum, quod est peccatum naturae.
Ad vicesimumsextum quod quaerebatur, utrum sit poena tantum, vel
poena et culpa, dicendum sicut supra dictum est, quod si comparetur ad
istum hominem prout est persona quaedam non habito respectu ad naturam,
sic est poena; si autem comparetur ad principium in quo omnes
peccaverunt, sic habet rationem culpae. Et per hoc patet de facili
responsio ad obiecta.
|
|