|
Et videtur quod in carne, et non in anima.
1. Anima enim est creata a Deo. Sed a Deo non habet immunditiam
peccati, nec etiam ex se ipsa, quia sic esset actuale peccatum. Ergo
nullo modo originale peccatum est in anima.
2. Praeterea, in quocumque est peccatum originale, ille peccavit in
Adam, secundum illud apostoli, Rom. V, 12: in quo omnes
peccaverunt. Sed anima huius hominis non peccavit in Adam, quia non
erat ibi. Ergo in anima non est peccatum originale.
3. Praeterea, Augustinus dicit in libro contra quinque haereses,
quod radii solis sparguntur per faeces, nec inquinantur. Sed anima
est quaedam lux spiritualis, et sic est virtuosior quam lux
corporalis. Ergo anima non inquinatur per immunditias carnis.
4. Praeterea, poena respondet culpae. Sed poena peccati originalis
est mors, quae non est solius animae, sed coniuncti. Ergo peccatum
originale non est in anima, sed in coniuncto.
5. Praeterea, verius est aliquid in causa quam in effectu. Si ergo
causa infectionis animae est ex carne, videtur quod originale peccatum
magis sit in carne quam in anima.
Sed contra, est quod Ambrosius dicit, quod idem est susceptivum
virtutis et vitii. Sed caro non est susceptiva virtutis. Ergo nec
vitii.
Respondeo. Dicendum, quod ad huius quaestionis intelligentiam duas
distinctiones considerare oportet. Primo quidem, quod aliquid
dupliciter dicitur esse in aliquo: uno modo sicut in proprio subiecto,
alio modo sicut in causa. Proprium autem subiectum alicuius accidentis
coaequatur ipsi accidenti; puta, si volumus considerare proprium
subiectum felicitatis et virtutis, cum felicitas et virtus sint propria
hominis, proprium subiectum utriusque erit id quod est proprium
hominis, scilicet pars animae rationalis, ut philosophus probat in I
Ethic. Causa autem est duplex, scilicet instrumentalis et
principalis. In principali quidem causa est aliquid secundum
similitudinem formae, vel eiusdem speciei, si sit causa univoca;
puta, cum homo generat hominem, vel ignis ignem; vel secundum aliquam
excellentiorem formam, si sit agens non univocum; sicut sol generat
hominem. In causa autem instrumentali est aliquis effectus secundum
virtutem quam recipit instrumentum a causa principali, in quantum
movetur ab ea: aliter enim est forma domus in lapidibus et lignis,
tamquam in proprio subiecto; et aliter in anima artificis, tamquam in
causa principali; et aliter in serra et securi tamquam in causa
instrumentali. Manifestum est autem quod esse susceptivum peccati est
proprium hominis. Unde oportet quod proprium subiectum peccati
cuiuscumque sit id quod est proprium hominis, scilicet anima
rationalis, secundum quam homo est homo: et sic peccatum originale est
in anima rationali tamquam in proprio subiecto. Semen autem carnale
sicut est instrumentalis causa traductionis humanae naturae in prolem,
ita est instrumentalis causa traductionis peccati originalis; et ita
peccatum originale est in carne, id est in carnali semine, virtute,
sicut in causa instrumentali. Secundo considerandum est, quod duplex
est ordo, scilicet naturae, et temporis. Ordine quidem naturae
perfectum est prius imperfecto, et actus potentia; ordine vero
generationis et temporis, e converso imperfectum est prius perfecto,
et potentia actu. Sic ergo in ordine naturae per prius est peccatum
originale in anima, in qua est sicut in proprio subiecto, quam in
carne, in qua est sicut in causa instrumentali; sed in carne est per
prius ordine generationis et temporis.
Ad primum ergo dicendum, quod anima rationalis non habet immunditiam
peccati originalis, nec a se, nec a Deo, sed ex unione ad carnem,
sic enim fit pars humanae naturae derivatae ab Adam.
Ad secundum dicendum, quod cum peccatum originale sit peccatum
naturae, non pertinet ad animam nisi in quantum est pars humanae
naturae, humana autem natura fuit originaliter in Adam secundum
aliquam partem sui, scilicet secundum carnem, et secundum
dispositionem ad animam; et secundum hoc dicitur homo in Adam peccasse
peccato originali.
Ad tertium dicendum, quod Augustinus inducit illud exemplum ad
ostendendum quod verbum Dei non maculatur ex unione seu adiunctione ad
carnem. Nam verbum Dei non unitur carni ut forma, et ita se habet
sicut lux non immixta corpori, sicut radii non permiscentur faecibus.
Sed anima unitur corpori ut forma, et ideo comparatur luci
incorporatae, quae inquinatur ex admixtione; sicut patet de radio
transeunte per aerem nubilosum, qui obscuratur.
Ad quartum dicendum, quod mors, in quantum est poena originalis
peccati, causatur ex hoc quod anima amisit virtutem qua posset suum
corpus continere immune a corruptione: et sic etiam ista poena
principaliter pertinet ad animam.
Ad quintum dicendum, quod nobilius est aliquid in causa principali
quam in effectu, non autem in causa instrumentali: sic autem est et
humana natura per peccatum originale in carnali semine. Unde sicut
humana natura non est verius in semine quam in corpore illo organizato,
ita neque peccatum originale est verius in carne quam in anima.
|
|