|
Et videtur quod sic.
1. Quia, secundum Anselmum, ut supra dictum est, peccatum
originale est carentia originalis iustitiae. Sed originalis iustitia
est in voluntate, ut ipse dicit. Ergo peccatum originale est per
prius in voluntate, quae est potentia quaedam.
2. Praeterea, secundum Augustinum, sicut supra dictum est,
peccatum originale est concupiscentia. Sed concupiscentia pertinet ad
potentias animae. Ergo peccatum originale per prius est in potentiis.
3. Praeterea, peccatum originale dicitur esse fomes peccati, in
quantum inclinat ad actus peccatorum. Sed inclinatio ad actum pertinet
ad potentiam. Ergo peccatum originale est in potentiis animae.
4. Praeterea, peccatum originale est inordinatio quaedam, opposita
ordinationis originalis iustitiae. Sed inordinatio non potest esse in
essentia animae in qua non est distinctio, quam praesupponit ordo et
inordinatio: potentiae vero animae distinctae sunt. Ergo peccatum
originale per prius non est in essentia animae, sed in potentiis.
5. Praeterea, peccatum originale huius qui nascitur, derivatur a
peccato Adae, quod per prius corrumpit potentias animae quam
essentiam. Sed effectus similatur causae. Ergo et peccatum originale
per prius inficit potentias animae quam essentiam.
6. Praeterea, anima secundum suam essentiam est forma corporis,
dans ei esse et vitam. Defectus ergo pertinens ad essentiam animae est
defectus vitae, qui est mors, vel necessitas moriendi. Sed huius
defectus non habet rationem culpae, sed poenae. Ergo culpa originalis
non est in essentia animae.
7. Praeterea, anima non est susceptiva peccati nisi in quantum est
rationalis. Sed dicitur rationalis secundum aliquas potentias
rationales. Ergo peccatum per prius est in potentiis animae quam in
essentia.
1. Sed contra. Peccatum originale contrahit anima ex unione ad
carnem. Sed anima unitur carni per suam essentiam, ut forma eius.
Ergo peccatum originale est per prius in essentia animae.
2. Praeterea, peccatum originale non est per prius peccatum personae
quam naturae, ut supra, dictum est. Anima autem per essentiam suam
constituit humanam naturam, in quantum est corporis forma; per
potentias autem suas est principium activum quod ad potentias pertinet:
actus enim sunt individuorum, secundum philosophum. Ergo peccatum
originale per prius est in essentia animae quam in potentiis.
3. Praeterea, peccatum originale in uno homine est unum; potentiae
autem sunt multae, quae tamen uniuntur in una essentia animae. Sed
unum accidens non est in pluribus subiectis, nisi in quantum uniuntur.
Ergo peccatum originale per prius est in essentia animae quam in
potentiis.
4. Praeterea, peccatum originale per originem contrahitur. Sed
origo terminatur ad essentiam animae: quia finis generationis est forma
generati. Ergo peccatum originale directe respicit essentiam animae.
5. Praeterea, peccatum originale, secundum Anselmum, est carentia
originalis iustitiae. Sed originalis iustitia fuit quoddam donum datum
humanae naturae, non personae, alioquin non fuisset traducta in
posteros; et sic pertinebat ad essentiam animae, quae est natura et
forma corporis. Pari ergo ratione et peccatum originale per prius est
in essentia animae quam in potentiis.
6. Praeterea, omne illud quod per prius est in potentiis animae quam
in essentia, est in anima secundum quod comparatur ad obiectum; quod
autem est in anima per comparationem ad subiectum, per prius est in
essentia animae quam in potentiis. Peccatum autem originale non est in
anima per comparationem ad obiecta, sed per comparationem ad
subiectum, quod est caro, a qua infectionem trahit. Ergo peccatum
originale per prius est in essentia animae quam in potentiis.
Respondeo. Dicendum quod peccatum originale aliquo modo est et in
essentia animae, et in potentiis; quia defectus ex culpa primi
parentis ad totam animam pervenit. Sed considerari oportet, utrum per
prius sit in essentia animae quam in potentiis. Et primo quidem
aspectu potest alicui videri quod sit per prius in essentia, ea ratione
quia peccatum originale est unum, potentiae autem animae uniuntur in
essentia eius tamquam in communi radice. Sed ista ratio non cogit:
quia potentiae animae etiam uniuntur alio modo, scilicet unitate
ordinis, et etiam unitate alicuius primae potentiae moventis et
dirigentis: sed oportet aliunde huius veritatis inquisitionem
accipere. Et quidem, cum peccatum originale ex carne derivetur ad
animam, nulli dubium esse potest quin aliquo modo, saltem in via
generationis et temporis, per prius sit peccatum originale in essentia
animae quam in potentiis; cum anima per suam essentiam immediate
corpori uniatur ut forma, non autem per suas potentias, ut alibi
ostensum est. Sed si quis dicat, quod peccatum originale est per
prius in essentia animae ordine generationis et temporis quam in
potentiis animae, sed in potentiis est prius ordine naturae, sicut
prius dictum est de anima et carne; hoc stare non potest. Non enim
eodem modo comparatur essentia animae ad potentias sicut comparatur
corpus ad animam: nam corpus comparatur ad animam ut materia ad
formam; materia autem praecedit formam in via generationis et
temporis, sed forma praecedit materiam in via perfectionis et naturae.
Essentia autem animae comparatur ad potentias sicut forma substantialis
ad proprietates naturales consequentes; substantia autem est prior
accidente, tempore, natura, et secundum rationem, ut probatur in
VII Metaph. Unde omnibus modis peccatum originale per prius est in
essentia animae quam in potentiis, et ab essentia animae derivatur ad
potentias; sicut et naturae processus est ab essentia animae ad
potentias. Peccatum autem originale respicit naturam, ut dictum est.
Ad primum ergo dicendum, quod iustitia originalis non sic erat in
voluntate quin per prius esset in essentia animae; erat enim donum
collatum naturae.
Ad secundum dicendum, quod concupiscentia est peccatum originale
materialiter, et quasi per derivationem a superiori, ut supra dictum
est.
Ad tertium dicendum, quod essentia animae comparatur ad potentias
sicut forma substantialis ad proprietates consequentes, puta forma
ignis ad calidum. Calor autem non agit nisi in virtute formae
essentialis ignis: alioquin non ageret ad formam substantialem. Unde
forma substantialis est primum principium actionis. Et sic etiam
essentia animae est per prius, principium actionis quam potentia.
Ad quartum dicendum, quod inordinatio potentiarum animae est ex
defectu naturae, qui primo et principaliter respicit essentiam animae.
Ad quintum dicendum, quod in Adam persona corrupit naturam; et ideo
in eo primo fuit corruptio in potentiis animae quam in essentia; sed si
in homine qui nascitur ex Adam, natura corrumpit personam; et ideo in
isto per prius corruptio pertinet ad essentiam quam ad potentias.
Ad sextum dicendum, quod essentia animae non solum est forma corporis
dans ei vitam, sed etiam est principium potentiarum; et sic per prius
est peccatum originale in essentia animae.
Ad septimum dicendum, quod ipsae potentiae rationales derivantur ab
essentia animae in quantum est agens naturae; et ideo esse susceptivum
peccati derivatur ad potentias ab essentia animae.
|
|