|
Et videtur quod non.
1. Peccatum enim originale est infectio quaedam. Sed inter
potentias animae, generativa dicitur esse magis infecta. Ergo
peccatum originale per prius est in generativa potentia, non in
voluntate.
2. Praeterea, carentia originalis iustitiae, quam Anselmus dicit
esse originale peccatum, attenditur secundum hoc quod inferiores vires
rebellant rationi. Sed huiusmodi rebellio est in inferioribus
viribus. Ergo peccatum originale per prius est in inferioribus
viribus.
3. Praeterea, in peccato actuali aversio ab incommutabili bono
sequitur conversionem ad commutabile bonum. Sed in peccato originali
concupiscentia se habet sicut conversio in peccato actuali, sicut
supra, dictum est. Ergo cum concupiscentia sit in viribus
inferioribus, peccatum originale per prius est in viribus
inferioribus.
4. Praeterea, peccatum originale, ut dictum est, est carentia
originalis iustitiae. Iustitia autem est virtus moralis, omnes autem
virtutes morales sunt in irrationabilibus partibus animae, ut
Commentator dicit in III Ethic. Ergo peccatum originale etiam est
per prius in irrationabilibus partibus animae.
5. Praeterea, peccatum originale est quaedam perversio regiminis
animae. Sed regimen animae pertinet ad rationem. Ergo peccatum
originale per prius est in ratione quam in voluntate.
6. Praeterea, poena peccati originalis est carentia visionis
divinae, quae pertinet ad intellectum. Sed poena respondet culpae.
Ergo peccatum originale per prius est in intellectu quam in voluntate.
Sed contra, est quod Anselmus dicit in Lib. de conceptu virginali,
quod iustitia est rectitudo voluntatis. Sed peccatum originale est
privatio originalis iustitiae. Ergo est per prius in voluntate.
Respondeo. Dicendum quod subiectum virtutis aut vitii, invenitur
esse aliqua pars animae, secundum quod participat aliquid ab aliqua
superiori potentia; sicut irascibilis et concupiscibilis sunt subiectum
aliquarum virtutum in quantum participant rationem. Unde oportet
dicere, quod rationale sit primo et per se subiectum virtutis. Ad hoc
ergo quod inveniatur primum subiectum peccati originalis in potentiis
animae, oportet considerare quae sit illa potentia a qua omnes aliae
habent quod sint susceptivae peccati; oportet enim ex necessitate quod
ad illam potentiam peccatum originale per prius derivetur ab essentia
animae. Manifestum est autem quod peccatum, secundum quod nunc de
peccato loquimur, est cui debetur poena. Ex hoc autem actibus nostris
poena debetur et increpatio, quia sunt voluntarii. Unde a voluntate
derivatur ad alias potentias animae, quod sint susceptivae peccati.
Unde patet quod peccatum originale per prius est in voluntate inter
omnes potentias animae.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut supra, dictum est, infectio
peccati dicitur esse in aliquo, vel in actu sicut in proprio subiecto,
vel virtute sicut in causa. Causa autem originalis peccati est actus
generationis, qui quidem ad virtutem generativam pertinet sicut ad
exequentem, et ad concupiscibilem sicut ad appetentem et imperantem,
ad sensum autem tactus sicut ad sentientem delectationem et nuntiantem.
Unde infectio originalis peccati dicitur esse per prius in istis
potentiis virtute sicut in causa, non autem sicut in proprio subiecto.
Ad secundum dicendum, quod rebellio inferiorum virium ad superiores
est per subtractionem virtutis quae inerat viribus superioribus, sicut
supra, dictum est; et ideo peccatum originale magis est in
superioribus viribus quam in inferioribus.
Ad tertium dicendum, quod aversio sequitur conversionem in via
generationis; sed ratio peccati actualis perficitur in aversione; et
similiter ratio peccati originalis in iustitiae privatione; et ideo per
prius est peccatum originale in voluntate.
Ad quartum dicendum, quod dictum Commentatoris non habet veritatem in
omnibus virtutibus moralibus, sed solum in his quae sunt circa
passiones, quae sunt irrationabilium partium. Iustitia autem non est
circa passiones, sed circa operationes, ut dicitur in V Ethic.;
unde iustitia non est in irascibili et concupiscibili, sed in
voluntate. Et sic quatuor virtutes principales sunt in quatuor
potentiis quae sunt susceptivae virtutis: prudentia quidem in ratione,
iustitia in voluntate, temperantia in concupiscibili, fortitudo in
irascibili.
Ad quintum dicendum, quod perversum regimen rationis non habet
rationem culpae, nisi in quantum est voluntarium; et ita etiam ratio
habet a voluntate quod possit esse subiectum peccati.
Ad sextum dicendum, quod carentia visionis divinae est poena in hoc
quod repugnat voluntati: hoc enim est de ratione poenae, ut supra,
dictum est; et sic in quantum est poena, pertinet ad voluntatem.
|
|