|
Et videtur quod non.
1. Mors enim est poena originalis peccati. Sed quidam in fine
mundi, qui reperientur vivi domino veniente ad iudicium, non
morientur, ut dicit Hieronymus ad Marcellam. Ergo non nascentur cum
peccato originali.
2. Sed dicendum, quod in hoc opinio Hieronymi non tenebatur ab
omnibus, et sic ratio non ex necessitate concludit.- Sed contra, id
quod ex necessitate sequitur ex opinabili, non est erroneum neque
contra fidem, sicut ex contingenti, quamvis falso, non sequitur
impossibile. Sed homines aliquos ex Adam genitos non mori est
opinabile. Ergo et aliquos sine originali nasci, quod ex hoc
sequitur, non est erroneum.
3. Praeterea, sicut Augustinus dicit in Enchirid., tribus primis
petitionibus orationis dominicae poscuntur aeterna, reliquis quatuor
temporalia. Sed inter alia quatuor petitur dimissio peccatorum vel
debitorum, quorum unum est necessitas generandi cum originali peccato.
Cum ergo inconveniens sit dicere, quod oratio totius Ecclesiae non
exaudiatur, videtur quod aliqui in hac temporali vita generare
potuerunt filios sine originali peccato.
4. Praeterea, nullus potest ab aliquo accipere quod non est in eo.
Sed in baptizato non est peccatum originale: tollitur enim per
Baptismum. Ergo nullus a patre baptizato nascens contrahit originale
peccatum.
5. Praeterea, apostolus dicit, Rom. XI, 16: si radix
sancta, et rami; et dominus dicit, Matth. VII, 17, quod
arbor bona fructus bonos facit. Si ergo pater est sanctus et bonus,
non generat filium peccato originali infectum.
6. Praeterea, sicut oppositum in opposito, et propositum in
proposito. Sed peccator generat peccatorem. Ergo et iustus generat
iustum.
7. Praeterea, apostolus dicit ad Rom. V, v. 15: non sicut
delictum Adae, ita est donum Christi; sed donum Christi est multo
potentius. Sed peccatum transfusum ab Adam in aliquem, ab eo
propagatur in filium. Ergo et donum Christi per Baptismum ab aliquo
derivatum, ab eo transfertur in filium: et sic filii baptizatorum sine
peccato originali nascuntur.
8. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de Baptismo parvulorum:
non plus nocuit transgressio primi praevaricatoris quam valuit
incarnatio seu redemptio salvatoris. Sed redemptio salvatoris non
valet omnibus hominibus. Ergo nec transgressio Adae nocet omnibus
hominibus, et sic non omnes qui ex Adam seminaliter generantur,
contrahunt ab eo originale peccatum.
9. Praeterea, corrupto inferiori non corrumpitur superius: non enim
sequitur, si non sit homo, quod non sit animal sed e converso. Sed
natura humana est superius ad quamcumque personam humanae naturae. Non
ergo personalis infectio ipsius Adae potuit corrumpere totam naturam
humanam originali peccato.
10. Praeterea, per Baptismum aut tollitur corruptio naturae, aut
non. Si tollitur, non ergo per actum naturae transfunditur peccatum
originale in prolem; si autem non tollitur, aequaliter se habet illa
corruptio ad animam generantis et ad animam prolis genitae. Si ergo
animam generantis non inficit culpa originali, neque anima prolis
genitae culpa inficietur originali.
11. Praeterea, Anselmus dicit in libro de conceptu virginali,
quod peccatum non est magis in semine quam in sputo. Sed nihil potest
conferre alteri quod non habet. Ergo generatio quae sit ex semine
Adae, non causat peccatum originale in prole.
12. Praeterea, Augustinus dicit in libro de perfectione
iustitiae: quod ex necessitate naturae fit, culpa caret. Sed
quidquid causatur ex semine in prole, causatur ex necessitate naturae.
Ergo culpa caret. Non ergo qui ex Adam seminaliter generantur,
peccatum originale contrahunt.
13. Praeterea, semen est quoddam corpus. Sed actio corporis non
est in momento, sed in tempore: anima autem per culpam inficitur in
momento. Non ergo talis infectio causatur ex semine.
14. Praeterea, philosophus dicit in XV de animalibus, quod semen
est superfluum alimenti; et sic semen ex quo iste homo generatur, non
fuit in Adam. Sed peccatum originale contrahitur ab aliquibus
secundum quod in Adam peccaverunt, ut apostolus dicit, Rom. V,
12. Non ergo per seminalem generationem peccatum originale derivatur
ab Adam in omnes homines.
15. Praeterea, agens proximum plus imprimit quam remotum; cuius
signum est quod agens proximum generat sibi simile in specie, non autem
agens remotum; sicut homo generatus est similis in specie homini
generanti, non autem soli. Sed infectio naturae sicut fuit in Adam,
ita etiam est in proximo parente. Ergo non debet dici, quod illi qui
nunc generantur, contrahunt peccatum originale ab Adam, sed a
proximis parentibus.
16. Praeterea, Augustinus dicit in libro de Nupt. et
Concupisc., quod peccatum transmittit in prolem non propago, sed
libido; et sic videtur quod si generatio esset sine libidine, peccatum
non traduceretur in prolem. Sed generatio sine libidine et cum
libidine non facit diversam dispositionem in semine, nisi secundum
maiorem et minorem intensionem caloris. Cum enim semen sit quoddam
corpus elementatum, diversa dispositio eius in agendo reducitur ad
qualitates activas elementorum. Sed a causa differenti solum secundum
intensionem et remissionem non producitur effectus diversus secundum
speciem. Sicut ergo propagatio sine libidine non traduceret peccatum
originale, ita nec propagatio cum libidine.
17. Praeterea, caritas libidinem diminuit. Caritas autem potest
augeri in infinitum. Cum ergo libido non sit infinita, videtur quod
libido possit totaliter tolli per caritatem; et sic non est necessarium
quod omnes cum originali peccato nascantur.
18. Praeterea, libido vel pertinet ad inordinationem
sensualitatis, vel ad improbam voluntatem. Sed neutrum horum
invenitur in iustis generantibus. Ergo illi qui ex eis generantur,
non contrahunt originale peccatum.
19. Praeterea, sicut bonum est diffusivum, ut dicit Dionysius,
ita malum est constrictivum. Sed bonum Adae, puta poenitentia eius,
non diffunditur in omnes. Ergo multo minus malum ipsius.
20. Praeterea, peccatum ex Adam traducitur in alios, in quantum
in Adam peccaverunt. Sed Adam peccavit comedendo vetitum pomum; non
autem potest dici quod omnes comederint vetitum pomum Adam comedente.
Ergo neque quod peccaverunt eo peccante; et sic peccatum originale non
transit ab Adam in omnes homines.
1. Sed contra. Est quod apostolus dicit Rom. V, 12: per unum
hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors; et ita
mors in omnes transivit, in quo omnes peccaverunt.
2. Praeterea, Augustinus dicit in libro de fide ad Petrum, quod
sicut non potest esse in hominibus sine libidine concubitus, ita non
potest esse sine peccato conceptus.
Respondeo. Dicendum quod erroneum est dicere quod aliqui seminaliter
ab Adam deriventur absque originali peccato; sic enim aliqui homines
essent qui non indigerent redemptione facta per Christum. Unde
simpliciter concedendum est, quod omnes qui seminaliter ab Adam
propagantur, peccatum originale contrahunt mox in ipsa sua animatione,
quod ex his quae supra, dicta sunt, potest esse manifestum. Dictum
enim est supra, quod peccatum originale hoc modo comparatur ad totam
humanam naturam ex Adam propagatam, sicut peccatum actuale comparatur
ad unam personam hominis singularem; ac si omnes homines, in quantum
ab Adam derivantur, sint unus homo, cuius diversa membra sint
diversae personae. Manifestum est autem quod peccatum actuale primo
invenitur in aliquo principio, scilicet in voluntate, quae primo est
susceptiva peccati, ut supra dictum est, et ab ea derivatur in alias
potentias animae, et etiam in membra corporis, secundum quod moventur
a voluntate; sic enim actus sunt voluntarii, qui exiguntur ad rationem
peccati. Sic ergo et peccatum originale primo considerandum est in
Adam ut in quodam principio, a quo derivatur ad omnes qui ab eo
moventur. Sicut autem moventur partes unius hominis per imperium
voluntatis, ita movetur filius a patre per vim generativam; unde
philosophus dicit in II Phys., quod pater est causa filii ut
movens; et in libro de Generat. Animal., dicitur, quod in semine
est quaedam motio ab anima patris, quae movet materiam ad formam
concepti. Sic ergo huiusmodi motio quae est per originem a primo
parente derivatur in omnes qui seminaliter ab eo procedunt; unde omnes
qui seminaliter ab eo procedunt, contrahunt ab eo originale peccatum.
Ad primum ergo dicendum, quod Hieronymus non ponit hoc asserendo,
sed secundum opinionem quorumdam, ut patet in epistola quam scribit ad
Minervium de resurrectione carnis, in qua circa hoc plures opiniones
ponit; inter quas recitat, quosdam fuisse opinatos, quod illi qui in
adventu domini vivi invenientur, numquam morientur, propter illud quod
apostolus dicit I ad Thessal. cap. IV, 16, ex persona eorum
loquens: nos, qui vivimus, simul rapiemur in nubibus obviam Christo
in aera: quod alii exponunt, non quod non moriantur; sed quod parum
in morte durabunt, statim resurgentes; et hoc communius tenetur.
Ad secundum dicendum, quod dato quod illi qui vivi reperientur in
adventu domini, nunquam moriantur, non sequitur ex necessitate quod
peccatum originale non contraxerint. Poena enim propria originalis
peccati est necessitas moriendi, secundum illud apostoli, Rom.
VIII, 10: corpus quidem mortuum est propter peccatum, id est
necessitati mortis addictum, ut Augustinus exponit. Potest autem
contingere quod aliqui necessitatem moriendi habeant, qui tamen nunquam
morientur, divina virtute mortem prohibente; sicut potest contingere
quod grave generatum, deorsum non feratur propter aliquod impediens.
Ad tertium dicendum, quod hoc debitum generandi cum originali peccato
in hac vita dimittitur non quantum ad hoc quod aliquis generet sine
peccato, sed quantum ad hoc quod aliqui cum peccato nati a peccato
mundantur virtute Christi. Nam per debita intelliguntur peccata, ut
dicit Augustinus in libro de sermone domini in monte.
Ad quartum dicendum, quod peccatum originale opponitur iustitiae
originali, per quam superior pars animae et Deo coniungebatur, et
inferioribus viribus imperabat, et etiam corpus absque corruptione
poterat conservare. Per Baptismum ergo tollitur peccatum originale
quantum ad hoc quod datur gratia, per quam superior pars animae Deo
coniungitur; non autem datur animae virtus per quam possit conservare
corpus absque corruptione, aut per quam possit superior pars conservare
inferiores absque omni rebellione; unde manet post Baptismum et
necessitas moriendi et concupiscentia quae est materiale in originali
peccato. Et sic quantum ad superiorem partem animae participat
novitatem Christi; sed quantum ad inferiores animae vires, et etiam
ipsum corpus, remanet adhuc vetustas quae est ex Adam. Manifestum
est autem quod homo baptizatus non generat secundum superiorem partem
animae, sed secundum inferiores et secundum corpus; et ideo homo
baptizatus non transfundit in prolem novitatem Christi, sed vetustatem
Adae. Et propter hoc, licet ipse non habeat peccatum originale in
quantum est culpa, transmittit tamen peccatum originale in prolem.
Et per hoc patet solutio ad quintum.
Ad sextum dicendum, quod modus ille arguendi tenet quantum ad id quod
convenit opposito in quantum est oppositum, non autem quantum ad id
quod est commune utrique oppositorum. Sequitur enim, si nigrum
congregat visum, quod album disgregat; non autem sequitur quod album
sit invisibile, si nigrum est visibile; quia hoc convenit ei secundum
colorem, qui est genus utriusque. Vetustas autem Adae, quantum ad
inferiores vires et ad ipsum corpus, est communis et iusto et
peccatori; et secundum hoc peccator generat peccatorem. Unde non
sequitur quod iustus generet prolem sine peccato.
Ad septimum dicendum, quod donum Christi est potentius quam delictum
Adae, quia restituit homines in altiorem statum quam Adam ante
peccatum habuit, scilicet statum gloriae, qui est absque periculo
peccandi. Sed hoc oportet quod agatur per conformitatem ad Christum,
ut effectus sit similis causae. Sic enim Christus assumpsit
vetustatem poenae, ut per mortem nos a morte redimeret, et sic
resurgendo vitam repararet; ita quod homines per Christum primo quidem
Christo conformantur per gratiam, manente vetustate poenali, ut
tandem resurgentes transferantur in gloriam. Et ex hac poenalitate
quae remanet in baptizatis quantum ad inferiores vires, traducunt
originale peccatum. Nec est inconveniens quod poena sit causa culpae;
quia vires inferiores non sunt susceptivae culpae nisi in quantum
possunt moveri a superioribus; et ideo remota culpa a superiori parte
animae, non remanet ratio culpae in inferioribus actu sed virtute, in
quantum sunt generationis humanae principium.
Ad octavum dicendum, quod sicut peccatum Adae nocet omnibus qui
carnaliter nascuntur ex ipso, ita redemptio Christi valet omnibus qui
spiritualiter ex eo nascuntur.
Ad nonum dicendum quod natura absolute accepta in plus est quam
persona; sed natura in persona considerata includitur infra fines
personae, et per hunc modum persona potest inficere naturam. Et quia
a persona primi parentis personae omnes quae ab eo seminaliter
propagantur, naturam humanam accipiunt; ideo talis corruptio naturae
derivatur ad omnes: sicut si aqua corrumperetur in fonte, corruptio
deveniret ad totum rivum derivatum ex fonte.
Ad decimum dicendum, quod in anima parentis baptizati est aliquid
resistens corruptioni originalis peccati, scilicet sacramentum
Christi; quod quidem impedimentum non est in anima prolis genitae.
Vel dicendum, quod infectio naturae non transit ad animam nisi per
actum generationis, quae est actus naturae; et ideo non transit in
animam generantis, sed in animam generati, qui est terminus
generationis.
Ad undecimum dicendum, quod peccatum non est actu in semine, sed
virtute, in quantum est principium generationis humanae, ut supra
dictum est.
Ad duodecimum dicendum, quod defectus originalis non habet rationem
culpae ex hoc quod ex necessitate trahitur per seminalem generationem,
sed ex hoc quod natura est infecta infectione quae reputatur voluntaria
propter sui principium, ut supra dictum est.
Ad decimumtertium dicendum, quod semen hoc modo agit ad infectionem
animae sicut agit ad completionem humanae naturae. Sicut ergo actio
seminis est in tempore, sed tamen completio naturae humanae est in
instanti per adventum ultimae formae; ita et infectio peccati
originalis in instanti causatur a primo parente, quamvis actio seminis
non sit in instanti.
Ad decimumquartum dicendum, quod aliqui crediderunt quod peccatum
originale a primo parente non posset traduci in posteros nisi omnes
homines materialiter fuerint in Adam; et ideo ponunt, quod semen non
est superfluum alimenti, sed traducitur ab ipso Adam. Sed hoc non
potest esse; quia sic semen esset aliquid resolutum de substantia
generantis. Quod autem resolvitur de substantia alicuius, recedit a
natura ipsius, et est in via corruptionis; unde non potest esse
principium generationis in eadem natura. Et ex hoc philosophus
concludit, quod semen non est aliquid resolutum de substantia, sed
superfluum alimenti. Per hoc autem non excluditur quin peccatum
originale contrahatur a primo parente. Conditio enim generati magis
dependet ab agente quod disponit materiam et dat formam, quam a
materia, quae a priori dispositione recedens, et formam priorem
amittens, novam dispositionem et formam recipit ab agente. Unde non
refert, quantum ad contractionem originalis peccati, undecumque
materia humani corporis venerit, sed a quo agente in speciem naturae
humanae fuerit commutata.
Ad decimumquintum dicendum, quod agens propinquum et remotum possunt
distingui dupliciter, uno modo per se, alio modo per accidens. Per
accidens quidem, sicut cum remotio et distantia attenditur tantum
secundum locum, vel secundum tempus, vel secundum aliquid huiusmodi
accidentale causae in quantum est causa; et sic verum est quod agens
propinquum magis imprimit in effectum quam agens remotum, sicut ignis
propinquus magis calefacit quam ignis remotus, et malum propinquum
secundum tempus magis movet animam quam remotum. Per se autem
distinguuntur agens propinquum et remotum, secundum naturalem ordinem
causarum in causando: et hoc modo agens remotum plus influit in
effectum quam agens propinquum. Dicitur enim in libro de causis, quod
omnis causa primaria plus est influens super suum causatum quam causa
secunda: quia causa secunda non agit nisi ex virtute causae primae.
Quod autem effectus recipit interdum speciem agentis propinqui et non
agentis remoti, non est proprie defectus influentiae quae fit ab agente
remoto, sed propter defectum materiae, quae non potest recipere tam
excellentem formam; unde si materia sit susceptiva formae principalis
agentis, recipiet eam magis quam formam agentis propinqui; sicut domus
magis recipit formam artis quam formam instrumenti. Quia ergo vetustas
originalis peccati invenitur in omnibus secundum quod sunt moti a primo
parente, ut supra dictum est; ideo nullus transmittit peccatum
originale nisi prout generat in virtute primi agentis. Et propter hoc
magis dicitur contrahi ab Adam quam a proximo parente.
Ad decimumsextum dicendum, quod libido nominat inordinatam
concupiscentiam actualem. Dictum est autem supra, quod materiale in
originali peccato est concupiscentia habitualis, quae provenit ex hoc
quod ratio non habet virtutem totaliter inferiores vires refrenandi.
Sic ergo libido actualis quae est in coitu, est signum concupiscentiae
habitualis, quae materialiter se habet in originali peccato. Causa
autem quod aliquis transmittat originale peccatum in prolem, est id
quod remanet in eo de peccato originali etiam post Baptismum, ut
dictum est, scilicet concupiscentia, vel fomes. Sic enim patet quod
libido actualis non est causa quod transmittatur originale peccatum,
sed signum causae. Unde si miraculose fieret ut actualis libido
totaliter removeretur, coitu manente, tamen nihilominus proles
traheret peccatum originale. Unde Augustinus cum dixit quod libido
transmittit peccatum, posuit signum pro signato. Obiectio autem
procedebat de hac libidine actuali, ad quam quidem cooperatur calor
intensior; non tamen tota causa est ex calore, sed principalior causa
est ex virtute talis animae quae principaliter operatur in semine, ut
dicit philosophus.
Ad decimumseptimum dicendum, quod caritas diminuit actualem
libidinem, in quantum concupiscibilis obedit rationi; non autem sic
obedit in statu naturae corruptae, quin aliquid de motu proprio
retineat, etiam praeter ordinem rationis; et ideo omnino non tollitur
libido, quantumcumque caritas viae augeatur.
Ad decimumoctavum dicendum, quod in actu generationis, etiam in
iustis, est actualis libido dum concupiscibilis immoderate in
delectabile carnis tendit, et voluntas etiam, etsi contra rationem
nihil faciat aut velit, tamen ordinem rationis actualis non attendit
propter vehementiam passionis.
Ad decimumnonum dicendum, quod principium peccati est ex nobis,
principium autem boni meritorii est ex Deo; unde in Adam fuit aliquod
bonum quod potuit omnibus communicari, scilicet originalis iustitiae,
quam tamen a Deo habuit; sed malum quod in alios transmittit habuit ex
se ipso, ut potius dici possit quod Deus fuisset transfusor boni;
homo autem est transfusor mali. Bonum autem poenitentiae ipsius non
est transfusum ad alios, quia eius principium fuit gratia personaliter
illi homini data.
Ad vicesimum dicendum, quod comedere significat actum personalem; sed
peccare potest pertinere ad personam et ad naturam: et ideo illi qui
recipiunt naturam humanam ab Adam, dicuntur in Adam peccasse, non
autem dicuntur in Adam comedisse.
|
|