|
Et videtur quod sic.
1. Anima enim inficitur peccato originali propter infectionem carnis
cui unitur. Sed caro hominis peccatoris est infecta infectione peccati
in actu, semen autem in virtute tantum: quia cum careat anima
rationali, non est susceptivum infectionis peccati. Magis ergo
contrahit maculam originalis peccati homo qui miraculose formaretur ex
carne alicuius habentis peccatum originale, puta ex costa, vel pede,
vel manu, quam si generetur ex semine.
2. Praeterea, Gen., III dicit quaedam Glossa, quod in lumbis
Adae tota posteritas fuit corrupta: quia non est separata prius in
loco vitae, sed postea in loco exilii. Sed si aliquis homo formaretur
de corpore alterius hominis, puta de manu vel pede, separaretur caro
eius in loco supplicii. Ergo contraheret corruptionem originalis
peccati.
3. Praeterea, peccatum originale est peccatum totius naturae
humanae, ut supra, dictum est. Sed ille homo qui formaretur ex carne
alterius hominis, pertineret ad humanam naturam. Ergo contraheret
peccatum originale.
4. Praeterea, in generatione hominis et cuiuslibet animalis,
materia corporis ministratur a femina. Sed anima inficitur per
infectionem peccati, ex hoc quod unitur materiae corporali. Ergo
licet Adam non peccasset, Eva peccante, proles ex utroque nata
peccatum originale contraheret non propter infectionem virilis seminis,
sed propter materiam tantum.
5. Praeterea, mors et corruptio quaelibet provenit ex necessitate
materiae. Sed materia ministratur a matre. Ergo si Eva fuisset
facta mortalis et passibilis peccando, Adam non peccante, filii qui
nascerentur, passibiles et mortales fuissent. Sed poena non est sine
culpa. Ergo peccatum originale contraxissent.
6. Praeterea, Damascenus dicit in III libro, quod spiritus
sanctus supervenit virgini purgans ipsam. Non autem potest dici, quod
illa purgatio fuerit superflua: quia cum natura creata nihil superfluum
operetur, multo minus spiritus sanctus. Si ergo purgatione non
praecedente corpus Christi assumptum fuisset de virgine, contraxisset
nihilominus originale peccatum. Et sic videtur quod hoc ipsum
sufficiat ad contrahendum originale peccatum, quod aliquis materialiter
ex Adam carnem accipiat.
Sed contra, est quod Augustinus dicit X, super Genes. ad litteram
quod Christus non peccavit in Adam, neque decimatus fuit in lumbis
Abrahae, quia non fuit ibi secundum seminalem rationem, sed solum
secundum corpulentam substantiam.
Respondeo. Dicendum quod huius quaestionis veritas ex praemissis
potest accipi. Dictum est enim supra, quod peccatum originale a primo
parente derivatur in posteros in quantum posteri moventur a primo
parente per originem. Manifestum est autem quod materiae non est
movere, sed moveri; unde qualitercumque aliquis materialiter procedit
ex Adam vel ex his qui ab Adam processerunt, nullo modo contraheret
originale peccatum, nisi seminaliter propagaretur ex eo; sicut nec
etiam peccatum originale contraheret si aliquis homo de novo formaretur
de terra. Non enim refert quantum ad conditionem hominis de qua
materia formetur, sed a quo agente formetur: quia ab agente recipit
formam et dispositiones, ut dictum est. Materia vero non retinet
priorem formam aut dispositionem, sed novam acquirit per generationem.
Ad primum ergo dicendum, quod si aliquis homo formaretur ex digito vel
carne alterius hominis, hoc non posset esse nisi carne illa corrupta et
recedente a sua dispositione, quia generatio unius est corruptio
alterius. Unde infectio quae praecessit in carne, non remaneret ad
inficiendum animam.
Ad secundum dicendum, quod Glossa illa non est sic intelligenda,
quod locus exilii sit causa contrahendi originale peccatum; quia si
homo post peccatum in Paradiso terrestri remansisset, transmisisset
originale peccatum in posteros. Sed causa traductionis originalis
peccati est corruptio naturae humanae in primo parente; locus autem
exilii est concomitans ad corruptionem; unde in Glossa illa locus
ponitur quasi concomitans causam, et non quasi causa.
Ad tertium dicendum, quod peccatum originale non pertinet ad naturam
humanam absolute, sed secundum quod derivatur ab Adam per viam
seminalem, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod filii qui nascerentur ex Adam, ipso non
peccante, et Eva peccante, non contraherent originalem peccatum:
quia originale peccatum contrahitur per virtutem moventem ad naturam
humanam, quae est in semine maris, secundum philosophum. Et ideo
quamvis Eva primo peccaverit, significanter tamen apostolus dicit,
quod per unum hominem peccatum in mundum intravit.
Ad quintum dicendum, quod aliquibus visum est quod illi qui
nascerentur ex Adam non peccante, et Eva peccante, mortales et
passibiles essent, propter hoc quod ista consequuntur materiam, quam
ministrat mater: et tunc mortalitas et passibilitas non essent defectus
poenales sed naturales: sed melius dicendum est, quod non essent
passibiles neque mortales; si enim Adam non peccasset, transfudisset
iustitiam originalem in posteros, ad quam pertinet quod non solum anima
subdatur Deo, sed etiam corpus subdatur animae, per quod excluditur
passibilitas et mortalitas.
Ad sextum dicendum, quod ex hoc quod Christus fuit conceptus ex
virgine sine virili semine, habuit quod non contraheret originale
peccatum. Praecessit autem purgatio non tamquam ad hoc necessaria ut
sine originali peccato conciperetur, sed quia carnem quam verbum Dei
suscepit, omnis puritas decebat.
|
|