|
Et videtur quod sic.
1. David enim ex legitimo matrimonio natus dicit: ecce enim in
iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea: ex
quo videtur quod multa sunt originalia peccata unius hominis. Sed hoc
esse non posset, si peccata proximorum parentum originaliter non
transirent in posteros, sed solum peccatum primi hominis. Ergo
peccata proximorum parentum originaliter transeunt in posteros.
2. Praeterea, sicut natura humana fuit in Adam, ita in singulis
hominibus. Sed Adam suo peccato actuali corrupit naturam humanam, et
corruptam transmisit in posteros; quia qualem habuit, talem
communicavit. Ergo et quilibet alius suo peccato actuali corrumpit
naturam humanam in se ipso, et huiusmodi corruptionem transmittit in
posteros, et sic peccata actualia proximorum parentum transeunt
originaliter in posteros, sicut et peccatum primi parentis.
3. Sed dicitur, quod in Adam fuit humana natura integra: et ideo
potuit eam corrumpere suo actuali peccato; in aliis autem hominibus est
natura humana iam corrupta; et ideo per eorum actualia peccata corrumpi
non potest. Sed contra est quod Apoc. XXII, 11, dicitur:
qui iustus est, iustificetur adhuc; et qui in sordibus, sordescat
adhuc. Sed esse eam in sordibus peccati est esse corruptam. Ergo
natura quae est in aliquo corrupta, potest adhuc ulterius corrumpi.
4. Sed dicendum, quod illa corruptio naturae quae fiebat per
peccatum primi parentis, de natura integra fecit corruptam; et ideo
potuit causare transfusionem originalis peccati; sed aliae corruptiones
naturae quae fiunt per peccata actualia, hoc non faciunt; et ideo non
causant transfusionem originalis peccati.- Sed contra, medium
comparatum uni extremorum habet rationem alterius; sicut pallidum
comparatur ad album, ut nigrum ad album. Sed minus corruptum, medium
est inter integrum et magis corruptum. Ergo idem operatur corruptio
naturae qua transmutatur de integro in corruptum, et corruptio qua
transmutatur de minus corrupto in magis corruptum.
5. Sed dicendum, quod natura humana fuit in primo homine sicut in
primo principio; et ideo potuit in eo corrumpi, non autem in aliis.-
Sed contra, si primo homine non peccante aliquis posterorum eius
peccasset, corrupta fuisset in eo natura humana, et talem
transmisisset in posteros; et tamen in eo non fuisset humana natura
sicut in primo principio. Non ergo requiritur ad transfusionem
originalis peccati quod natura humana corrumpatur per primum naturae
principium.
6. Praeterea, Exod. XX, 5, dicitur: ego sum Deus Zelotes,
visitans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam
generationem; quod non potest referri nisi ad peccatum actuale
proximorum parentum. Ergo peccata actualia proximorum parentum
originaliter traducuntur in posteros.
7. Sed diceretur, quod hoc intelligitur de transitu peccatorum
quantum ad poenam, non autem quantum ad culpam.- Sed contra,
effectus non potest esse sine causa sua. Sed poena est effectus
culpae. Ergo si traducitur poena, necesse est ut traducatur et
culpa.
8. Sed diceretur, quod poena quae supponit culpam, non semper est
in eodem, sed quandoque in alio.- Sed contra, poena a Deo est, et
iusta est. Iustitia autem est aequalitas quaedam. Oportet ergo quod
poena inaequalitatem culpae ad aequalitatem reducat. Sed hoc non
posset esse, nisi in eodem fieret aequalitas per poenam in quo
praecessit inaequalitas per culpam, ut scilicet patiatur aliquid
secundum voluntatem Dei contra voluntatem suam, qui peccando fecit
contra voluntatem Dei secundum voluntatem suam. Oportet ergo quod ad
eumdem transeat poena ad quem transit culpa.
9. Praeterea, Matth. XXVII, 25, Iudaei dixerunt:
sanguis eius super nos, et super filios nostros; quod exponens
Augustinus in quodam sermone de passione dicit: ecce quae bona ad
haeredes suos quodam sacrilegii testimonio transmittunt, macula
sanguinis se perfundunt, et posteros perimunt. Ergo peccatum actuale
aliorum hominum quam Adam transit ad posteros etiam quantum ad
maculam.
10. Praeterea, Adam peccante omnes in eo peccavimus, ut dicit
apostolus, et hoc ideo quod in eo eramus secundum seminalem rationem,
ut Augustinus dicit. Sed sicut fuimus in Adam secundum seminalem
rationem, ita etiam in proximis parentibus. Ergo etiam eis
peccantibus nos peccavimus, et ita originaliter eorum peccata ad nos
transeunt.
11. Praeterea, mors quae est privatio vitae, est poena originalis
peccati. Sed vita hominis semper magis et magis minoratur; in
principio enim mundi diutius homines vivebant quam modo. Ergo cum
poena crescat, videtur quod augeatur a culpa; et sic per peccata
actualia proximorum parentum aliquid addatur ad originale peccatum quod
trahitur ex primo parente.
12. Praeterea, ante institutionem circumcisionis pueri salvabantur
in sola fide parentum, ut Gregorius dicit. Ergo et per infidelitatem
damnabantur. Sed infidelitas est peccatum actuale. Ergo actuale
peccatum proximorum parentum transit ad posteros.
13. Praeterea, efficacius est ad agendum quod inest secundum
speciem et secundum rem, quam quod inest secundum speciem tantum. Sed
turpitudo corporalis imaginata, quae est secundum speciem tantum in
generante, transit ad posteros; unde Hieronymus dicit in libro de
Hebraicis quaestionibus, quod quaedam mulier peperit puerum nigrum ad
aspectum Aethiopis in pariete depicti. Ergo multo magis turpitudo
peccati, quae est in anima patris et secundum rem et secundum speciem,
transit ad posteros.
14. Praeterea, magis aliquis potest communicare alteri quod habet a
seipso quam quod habet ab alio. Sed proximi parentes transfundunt in
posteros corruptionem peccati originalis, quae in eos ab Adam
derivatur. Ergo multo magis transfundunt corruptionem actualium
peccatorum.
15. Praeterea, secundum iura canonica et civilia filii obligantur
pro peccatis parentum; nam filii servorum, quamvis sint ex libera
matre geniti, addicuntur servituti; haeredes autem alicuius furis
obligantur pro furto patris secundum iura canonica, etiamsi nihil ad
eos de furto pervenerit, lite etiam non contestata cum patre; filii
etiam eorum qui peccant crimine laesae maiestatis, portant parentum
ignominiam. Ergo peccata parentum ad filios transeunt.
16. Praeterea, magis conveniunt filii cum proximis parentibus quam
cum primo parente, et immediatius se habent ad eos. Si ergo peccatum
primi parentis transit in posteros, multo magis peccata proximorum
parentum.
17. Praeterea, ea quae sunt corporis, traducto corpore
traducuntur. Sed quaedam peccata actualia pertinent ad corpus; dicit
enim apostolus, I ad Cor., VI, 18: omne peccatum quodcumque
fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum
peccat. Ergo huiusmodi peccata actualia a proximis parentibus
originaliter ad posteros derivantur.
1. Sed contra. Peccatum opponitur merito. Sed merita parentum non
derivantur ad posteros, alioquin non omnes nasceremur filii irae.
Ergo peccata actualia proximorum parentum non in posteros transeunt.
2. Praeterea, Ezech. XVIII, 20, dicitur: filius non
portabit iniquitatem patris. Portaret autem si a patre in ipsum
transiret. Ergo peccata proximorum parentum non transeunt in filios.
Respondeo. Dicendum quod super hoc Augustinus quaestionem movet in
Enchiridio, et insolutam dimittit. Sed si diligenter consideretur,
impossibile est quod peccata actualia proximorum parentum originaliter
in posteros transeant. Ad cuius evidentiam notandum est, quod
generans univocum naturam suae speciei communicat generato, et per
consequens omnia accidentia quae speciem consequuntur; sicut enim homo
generat hominem, ita risibilis risibilem. Si autem virtus generantis
sit fortis, tradit similitudinem suam genito etiam quantum ad
accidentia individualia. Sed hoc verum est de accidentibus quae
aliqualiter ad corpus pertinent, non autem de accidentibus quae solum
pertinent ad animam, maxime intellectivam, quae non est virtus in
organo corporali: homo enim albus plerumque generat filium album et
magnus magnum; nunquam autem grammaticus grammaticum, aut physicus
physicum. Quia vero per peccatum gratiae donum privatur, oportet idem
considerare in peccato quod consideratur in dono gratiae, quod tollitur
per peccatum. Fuit autem in principio conditionis humanae quoddam
donum gratuitum primo homini divinitus datum non ratione personae suae
tantum, sed ratione totius naturae humanae ab eo derivandae, quod
donum fuit originalis iustitia. Huius etiam doni virtus non solum
residebat in superiori parte animae, quae est intellectiva, sed
diffundebatur ad inferiores animae partes, quae continebantur virtute
doni praedicti totaliter sub ratione; et ulterius usque ad corpus, in
quo nihil poterat accidere, dono praedicto manente, quod
contrariaretur unioni ipsius ad animam. Et ideo rationabiliter hoc
donum fuisset ad posteros propagatum, propter duo: primo quidem, quia
consequebatur naturam ex Dei munere, licet non ex ordine naturae;
secundo, quia pertingebat usque ad corpus, quod per generationem
traducitur. Hoc autem donum sublatum est per primum peccatum primi
parentis; unde rationabiliter et peccatum illud propter easdem causas
per originem ad posteros derivatur. Sed alia peccata actualia vel
ipsius primi parentis, vel etiam aliorum opponuntur dono gratiae quod
divinitus confertur alicui, ratione personae suae tantum, et iterum
residet vis eius in sola anima intellectiva, neque derivatur ad corpus
ut per huiusmodi gratiam tollatur corruptibilitas corpori. Et ideo nec
ipsa gratia traducitur, nec etiam peccata actualia quorumcumque
parentum, etiam ipsius Adae, praeter primum eius peccatum,
traducuntur in posteros per modum originis. Possunt autem peccata
actualia proximorum parentum derivari ad filios per imitationem,
propter conversationem assiduam filiorum cum eis.
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum originale in uno homine est
unum tantum; sed dicitur pluraliter: in peccatis concepit me mater
mea, propter quatuor. Primo quidem secundum consuetudinem Scripturae
in qua ponitur plurale pro singulari, ut patet Matth. II, 20:
mortui sunt qui quaerebant animam pueri; quod dicitur pro solo
Herode. Secundo, quia peccatum originale est quodammodo causa
sequentium peccatorum; et ita virtute continet in se multa peccata.
Tertio, quia in peccato actuali primi parentis, ex quo peccatum
originale causatur, fuit multiplex peccati deformitas: fuit enim ibi
superbia, inobedientia, gula et furtum. Quarto, quia corruptio
originalis peccati ad diversas hominis partes pertinet: sed tamen
propter hoc peccatum originale in homine non potest dici plura, nisi
secundum quid.
Ad secundum dicendum, quod Adam suo peccato actuali corrupit naturam
humanam subtrahendo donum gratuitum, quod poterat transire in
posteros; quod non fit per actualia peccata proximorum parentum, ut ex
dictis patet; quamvis addant ad hanc corruptionem per subtractionem
gratiae, vel aptitudinis ad ipsam gratiam, quae est donum personale.
Et per hoc patet responsio ad tertium, quartum et quintum.
Ad sextum dicendum, quod hoc dicitur, quia peccatum transit a
parentibus in posteros quantum ad poenam. Verumtamen considerandum est
quod duplex est poena. Una spiritualis, quae pertinet ad animam; et
tali poena filius nunquam punitur pro patre; et hoc ideo quia anima
filii non est ex anima patris, sed immediate causatur a Deo. Et haec
ratio assignatur Ezech. XVIII, 4: sicut anima patris mea est,
ita et anima filii mea est; et vers. 20: filius non portabit
iniquitatem patris. Alia poena est corporalis, vel eorum quae ad
corpus pertinent; et quantum ad hanc poenam filii pro parentibus
puniuntur, praesertim quando conformantur parentibus in culpa; quantum
enim ad corpus quod a parente traducitur, filius est aliquid patris.
Ad septimum dicendum, quod poena temporalis qua filius quandoque
punitur, habet pro causa culpam in patre praecedentem.
Ad octavum dicendum, quod in quantum filius est aliquid patris, sic
in poena filii punitur etiam pater.
Ad nonum dicendum, quod sanguis Christi obligat filios Iudaeorum in
quantum sunt imitatores paternae malitiae ipsam approbando.
Ad decimum dicendum, quod in primo parente et in proximis parentibus
fuimus secundum communicationem naturae, non tamen secundum
communicationem in persona: et ideo peccato subtrahente donum naturae
participamus, non autem peccato subtrahente donum personae.
Ad undecimum dicendum, quod hoc quod modo minus homines vivunt quam in
principio mundi, non est propter aggravationem originalis peccati,
neque propter continuam debilitationem naturae, ut quidam dicunt;
alioquin per processum temporis semper magis et magis vita hominis
breviaretur, quod patet esse falsum; cum modo tantum homines vivant
sicut et in tempore David, qui dicebat: dies annorum nostrorum in
ipsis septuaginta anni. Illa ergo diuturnitas vitae fuit ex virtute
divina, ut genus humanum multiplicaretur.
Ad duodecimum dicendum, quod a principio humani generis remedium
contra originale peccatum adhiberi non potuit nisi per virtutem
mediatoris Dei et hominis Iesu Christi. Fides ergo antiquorum cum
aliqua protestatione fidei valebat parvulis ad salutem, non prout erat
quidam actus meritorius credentium,- unde non requirebatur quod esset
actus fidei formatae,- sed ex parte rei creditae, scilicet ipsius
mediatoris. Sic enim et sacramenta, quae postea sunt instituta,
valent, in quantum sunt quaedam fidei protestationes; unde non
sequitur quod infidelitas parentum filiis noceret, nisi per accidens,
sicut removens remedium peccati.
Ad decimumtertium dicendum, quod imaginatio est vis quaedam in organo
corporali; unde ad speciem imaginatam mutatur spiritus corporeus, in
quo fundatur vis formativa, quae operatur in semine; et ideo interdum
aliqua imitatio fit in prole ex imaginatione parentis in ipso coitu, si
sit fortis. Sed infectio peccati, maxime actualis, totaliter manet
in anima, et non pertinet ad corpus. Unde non est simile.
Ad decimumquartum dicendum quod ratio illa procedit ceteris paribus.
Ad decimumquintum dicendum, quod ratio illa procedit de transitu
peccati quantum ad poenam corporalem.
Ad decimumsextum dicendum, quod magis contraheret homo peccatum a
proximo parente quam a primo, si per peccatum proximi parentis
tolleretur aliquod donum naturae, sicut per peccatum primi parentis est
ablatum.
Ad decimumseptimum dicendum, quod ille qui fornicatur, dicitur
peccare in corpus suum non quia macula huius peccati sit in corpore,
immo est in anima, sicut et gratia cui opponitur; sed quia completur
hoc peccatum in corporis delectatione, et in quadam corporis
resolutione; quod in nullo alio peccato contingit. Nam in peccato
gulae non fit aliqua resolutio corporalis; in peccatis vero
spiritualibus non est delectatio corporalis.
|
|