|
Et videtur quod non.
1. Quia, ut dicitur II Physic., frustra est quod est ad finem
quem non consequitur. Sed homo naturaliter ordinatur ad beatitudinem
sicut ad finem ultimum: quae quidem beatitudo in divina visione
consistit. Ergo frustra est homo, si non perveniat ad visionem
divinam. Sed Deus propter peccatum originale non destitit causare
hominum generationem, ut Damascenus dicit. Cum ergo in operibus Dei
nihil sit frustra, videtur quod homo propter peccatum quod ex sua
origine contrahit non incurrat reatum carentiae visionis divinae.
2. Praeterea, Ezech. XVIII, 4, dicitur: omnes animae meae
sunt: sicut anima filii mea est, ita et anima patris mea est. Ex quo
potest accipi, quod omnes animae immediate sunt a Deo creatae, et
quod una non traducitur ab alia. Ergo poena quae tantum pertinet ad
animam, non debet aliquis puniri pro peccato originali, quod a primo
parente traducitur. Sed carentia divinae visionis est poena ad solam
animam pertinens, sicut et ipsa visio divina solius animae est. Ergo
carentia divinae visionis non est poena debita originali peccato.
3. Praeterea, August. dicit in Enchir., quod mitissima est
poena eorum qui pro solo peccato originali puniuntur. Sed
Chrysostomus dicit super Matthaeum, quod carentia divinae visionis
est maxima poenarum, et intolerabilior quam Gehenna. Ergo carentia
visionis divinae non est conveniens poena originalis peccati.
4. Sed diceretur, quod sola carentia visionis divinae est minor
poena quam carentia visionis divinae cum poena sensus, quae debetur
peccato actuali.- Sed contra, poena, cum sit quoddam malum in
privatione alicuius boni consistit. Sed proportio privationum ad
invicem est sicut proportio eorum quae privantur; sic enim surditas se
habet ad caecitatem sicut auditus ad visum. Sed per carentiam divinae
visionis privatur homo Deo; per poenam autem sensus privatur quodam
bono creato, scilicet sensus delectatione, vel aliquo huiusmodi.
Bonum autem creatum additum bono increato, non facit magis beatum:
dicit enim Augustinus in libro Confess., ad Deum loquens: qui te
et illa novit, scilicet creaturas, non propter illa beatior, sed
propter te solum beatus. Ergo qui privatur bono increato solo per
carentiam visionis divinae, non est minus miser quam ille qui cum hoc
patitur poenam sensus.
5. Sed dicendum, quod licet non sit minus beatus quantum ad praemium
essentiale, est tamen minus beatus quantum ad praemium accidentale.-
Sed contra, praemium accidentale accidentaliter se habet ad
beatitudinem. Sed per intensionem accidentis non intenditur id cuius
est accidens; non enim si homo est magis albus, propter hoc fit magis
homo. Ergo beatitudo, quae essentialiter consistit in fruitione summi
boni, non intenditur per quodcumque bonum creatum additum.
6. Praeterea, cum bonum increatum in infinitum excedat bonum
creatum, comparatur bonum creatum ad bonum increatum sicut punctus ad
lineam. Sed linea non efficitur maior per adiectionem puncti. Ergo
nec per additionem boni creati fit maior beatitudo, quae consistit in
fruitione boni increati.
7. Sed dicendum, quod quamvis Deus sit bonum infinitum, tamen
visio Dei non est bonum infinitum, quia Deus ab intellectu creato
finite videtur; et ita qui privatur visione divina non privatur bono
infinito.- Sed contra, cuicumque subtrahitur sua perfectio,
privatur sua perfectione. Sed visio est perfectio videntis. Ergo
cuicumque subtrahitur visio, privatur ipso viso; et sic cum ipsum
visum sit bonum infinitum, qui privatur Dei visione privatur bono
infinito.
8. Praeterea, ipse Deus est hominis merces, qui ad Abraham
dixit: ego dominus merces magna nimis, Gen. XV, 1. Ergo qui
privatur ultima mercede, quae consistit in divina visione, privatur
ipso Deo qui est bonum infinitum.
9. Praeterea, peccato originali debetur minor poena quam peccato
veniali; alioquin poena peccati originalis non esset mitissima, ut
dicit Augustinus. Sed peccato veniali debetur poena sensibilis, non
autem carentia visionis divinae. Cum ergo indubitanter carentia
visionis divinae sine poena sensus sit maior quam poena sensus sine
carentia visionis divinae, videtur quod peccato originali non debeatur
pro poena carentia visionis divinae.
10. Sed dicendum, quod peccato veniali debetur carentia divinae
visionis ad tempus, sicut et poena sensus.- Sed contra, aeternitas
addita plus aggravat poenam carentiae visionis divinae quam poena
sensibilis temporalis; unde nullus tam male dispositus est qui non
vellet potius quamcumque poenam temporalem subire quam perpetua visione
divina carere. Si ergo peccatum originale punitur perpetua carentia
visionis divinae, magis punitur quam peccatum veniale; et ita non est
mitissima eorum poena.
11. Praeterea, secundum leges dicimus: dignus est misericordia qui
alieno vitio laboravit. Sed ille qui punitur pro solo peccato
originali, laboravit alieno vitio, scilicet primi parentis. Ergo
dignus est misericordia. Non ergo ei debetur poena gravissima, quae
est carentia visionis divinae.
12. Praeterea, Augustinus dicit in libro de duabus animabus: reum
tenere quemcumque quia non fecit quod facere non potuit, summae
iniustitiae et insaniae est. Sed nihil tale cadit in Deum. Cur ergo
puer qui nascitur, vitare non potuerit originale peccatum, videtur
quod ex hoc non incurrat reatum alicuius poenae.
13. Praeterea, peccatum originale est privatio originalis
iustitiae, ut Augustinus dicit. Sed habenti originalem iustitiam,
cum possit non habere gratiam, non debetur visio divina. Ergo nec
peccato originali respondet perpetua carentia visionis divinae.
14. Praeterea, ut legitur Gen. III, 12, Adam se excusavit
dicens: mulier quam dedisti mihi, dedit mihi et comedi: fuissetque
sufficiens excusatio, et poenam non mereretur, si suggestioni mulieris
resistere non potuisset. Sed Deus dedit carnem animae, cuius
infectioni resistere non potest. Ergo non videtur quod ex hoc
obligetur ad aliquam poenam.
15. Praeterea, homini in naturalibus constituto, etiam si nunquam
peccasset deberetur ei carentia visionis divinae, ad quam pervenire non
potuit nisi per gratiam. Sed poena proprie debetur peccato. Ergo
carentia visionis divinae non potest dici poena peccati originalis.
1. Sed contra. Est quod Gregorius dicit in IV Moralium:
peregrina mens lucem, ut est, videre non valet, quia hanc ei
captivitas suae damnationis abscondit.
2. Praeterea, Innocentius III, dicit in decretalibus, quod
originali peccato debetur pro poena carentia visionis divinae.
Respondeo. Dicendum quod conveniens poena originalis peccati est
carentia visionis divinae. Ad cuius evidentiam considerandum est,
quod cum ad perfectionem alicuius rei duo pertinere videantur; quorum
primum est quod sit capax alicuius boni magni, vel actu habeat illud,
aliud vero est quod exteriori auxilio non indigeat in nullo vel in
paucis. Prima conditio praeponderat secundae: multo enim melius est
quod est capax magni boni, quamvis ad illud obtinendum indigeat multis
auxiliis, quam illud quod non est capax nisi parvi boni, quod tamen
absque exteriori auxilio vel cum pauco auxilio consequi potest; sicut
melius dispositum dicimus esse corpus alicuius hominis si possit
consequi perfectam sanitatem, licet multis auxiliis medicinae, quam si
possit consequi solum sanitatem quamdam imperfectam absque auxilio
medicinae. Creatura ergo rationalis in hoc praeeminet omni creaturae,
quod capax est summi boni per divinam visionem et fruitionem, licet ad
hoc consequendum naturae propriae principia non sufficiant, sed ad hoc
indigeat auxilio divinae gratiae. Sed circa hoc considerandum est,
quod aliquod divinum auxilium necessarium est communiter omni creaturae
rationali, scilicet auxilium gratiae gratum facientis, qua quaelibet
creatura rationalis indiget, ut possit pervenire ad beatitudinem
perfectam, secundum illud apostoli Rom. VI, 23: gratia Dei
vita aeterna. Sed praeter hoc auxilium necessarium fuit homini aliud
supernaturale auxilium, ratione suae compositionis. Est enim homo
compositus ex anima et corpore, et ex natura intellectuali et
sensibili; quae quodammodo si suae naturae relinquantur, intellectum
aggravant et impediunt, ne libere ad summum fastigium contemplationis
pervenire possit. Hoc autem auxilium fuit originalis iustitia, per
quam mens hominis si subderetur Deo, ei subderentur totaliter
inferiores vires et ipsum corpus, neque ratio impediretur quo minus
posset in Deum tendere. Et sicut corpus est propter animam, et
sensus propter intellectum; ita hoc auxilium, quo continetur corpus
sub anima, et vires sensitivae sub mente intellectuali, est quasi
dispositio quaedam ad illud auxilium quo mens humana ordinatur ad
videndum Deum et ad fruendum ipso. Hoc autem auxilium originalis
iustitiae subtrahitur per peccatum originale, ut supra ostensum est.
Cum autem aliquis peccando abiicit a se illud per quod disponebatur ad
aliquod bonum acquirendum, meretur ut ei subtrahatur illud bonum ad
quod obtinendum disponebatur, et ipsa subtractio illius boni est
conveniens poena eius: et ideo conveniens poena peccati originalis est
subtractio gratiae, et per consequens visionis divinae, ad quam homo
per gratiam ordinatur.
Ad primum ergo dicendum, quod homo frustra et vane factus esset, si
beatitudinem consequi non posset, sicut quaelibet res quae non potest
consequi ultimum finem. Unde ne homo frustra et vane factus esset,
cum peccato originali nascens, a principio humani generis proposuit
Deus homini remedium, per quod ab hac vanitate liberaretur, scilicet
ipsum mediatorem Deum et hominem Iesum Christum per cuius fidem
impedimentum peccati originalis subtrahi posset. Unde in Psalm.
LXXXVIII, 48, dicitur: memorare quae mea substantia;
numquid enim vane constituisti omnes filios hominum? Quod exponens
Glossa, dicit, quod David petit incarnationem filii, qui de sua
substantia carnem assumpturus erat, et per ipsum homines erant a
vanitate liberandi.
Ad secundum dicendum, quod anima huius pueri qui sine Baptismo
decedit, non punitur carentia visionis divinae propter peccatum Adae,
secundum quod fuit personale peccatum eius; sed punitur pro infectione
originalis culpae, quam incurrit ex unione ad corpus quod a primo
parente traducitur secundum seminalem rationem. Iniustum enim esset ut
derivaretur reatus poenae nisi et derivaretur infectio culpae; unde
apostolus, Rom. V, 12, praemittit derivationem culpae
derivationi poenae, dicens: per unum hominem peccatum in mundum
intravit, et per peccatum mors.
Ad tertium dicendum, quod gravitas alicuius poenae potest attendi
dupliciter. Uno modo ex parte ipsius boni quod privatur per malum
poenae; et sic carentia visionis divinae et fruitionis Dei, est
gravissima poenarum. Alio modo per comparationem ad eum qui punitur;
et sic tanto est gravior poena, quanto id quod subtrahitur est magis
proprium et connaturale ei cui subtrahitur; sicut magis diceremus
puniri hominem si auferretur ei patrimonium suum, quam si impediretur
ne perveniret ad regnum quod ei non debetur. Et per hunc modum dicitur
esse mitissima omnium poenarum sola carentia visionis divinae, in
quantum visio divinae essentiae est quoddam bonum omnino supernaturale.
Ad quartum dicendum, quod bonum creatum additum bono increato non
facit maius bonum, nec magis beatum. Cuius ratio est, quia si duo
participantia coniungantur, augeri potest in eis id quod participatur;
sed si participans addatur ei quod est per essentiam tale, non facit
aliquid maius; sicut duo calida adiuncta ad invicem, possunt facere
magis calidum; sed si esset aliquid quod esset calor per essentiam suam
subsistens, ex nullius calidi additione intenderetur. Cum ergo Deus
sit ipsa essentia bonitatis, ut Dionysius dicit in Lib. de Divin.
Nomin., omnia autem alia sint bona per participationem, ex nullius
boni additione fit Deus magis bonus; quia cuiuslibet rei alterius
bonitas continetur in ipso. Unde cum beatitudo nihil sit aliud quam
adeptio boni perfecti, quodcumque aliud bonum superaddatur divinae
visioni aut fruitioni, non faciet magis beatum; alioquin Deus esset
factus beatior condendo creaturas. Nec tamen est eadem ratio de
beatitudine et miseria; quia sicut beatitudo consistit in coniunctione
ad Deum, ita miseria consistit in recessu a Deo; a cuius quidem
similitudine et participatione recedit quis per cuiuslibet boni
privationem; unde quodlibet bonum privatum facit magis miserum, licet
non quodlibet bonum additum faciat magis beatum; quia per bonum additum
homo non magis Deo adhaeret quam si ei immediate coniungatur; sed per
bonum subtractum magis ab eo elongatur.
Ad quintum dicendum, quod additio praemii accidentalis non facit magis
beatum; quia praemium accidentale attenditur secundum aliquod bonum
creatum, vera autem beatitudo hominis attenditur solum secundum bonum
increatum. Sed sicut bonum creatum est quaedam similitudo et
participatio boni increati, ita adeptio boni creati est quaedam
similitudinaria beatitudo, per quam tamen vera beatitudo non augetur.
Ad sextum dicendum, quod sicut punctum non auget lineam, ita bonum
creatum non auget beatitudinem.
Septimum et octavum concedimus: qui enim divina visione et fruitione
privatur, ipso Deo privatur.
Ad nonum dicendum, quod peccatum veniale originali comparatum,
quodammodo est maius, et quodammodo est minus. Peccatum enim veniale
comparatum huic personae vel illi, magis habet de ratione peccati quam
peccatum originale; quia peccatum veniale est peccatum voluntarium
voluntate huius personae, non autem peccatum originale. Sed originale
peccatum comparatum ad naturam est gravius; quia privat naturam maiori
bono quam peccatum veniale privet personam, scilicet bono gratiae; et
propter hoc debetur ei carentia visionis divinae; quia ad visionem
divinam non pervenitur nisi per gratiam, quam veniale peccatum non
excludit.
Ad decimum dicendum, quod perpetuitas poenae consequitur perpetuitatem
culpae, quae provenit ex carentia gratiae; quia culpa non potest
remitti nisi per gratiam. Et quia per peccatum originale excluditur
gratia, non autem per peccatum veniale: ideo peccato originali debetur
poena perpetua, non autem peccato veniali.
Ad undecimum dicendum, quod iste puer decedens sine Baptismo,
laboravit quidem vitio alieno quantum ad causam, quia scilicet peccatum
ab alio traxit; laboravit tamen vitio proprio, in quantum a primo
parente culpam contraxit; et ideo dignus est misericordia diminuente,
non tamen totaliter relaxante.
Ad duodecimum dicendum, quod puer iste sine Baptismo decedens non
habet reatum ex hoc quod non fecit aliquid, hoc enim esset peccatum
omissionis; sed habet reatum ex eo quod infectionem culpae originalis
contraxit.
Ad decimumtertium dicendum, quod ratio illa procedit secundum
opinionem ponentium quod gratia gratum faciens non includatur in ratione
originalis iustitiae; quod tamen credo esse falsum, quia cum
originalis iustitia primordialiter consistat in subiectione humanae
mentis ad Deum, quae firma esse non potest nisi per gratiam, iustitia
originalis sine gratia esse non potuit. Et ideo habenti originalem
iustitiam debebatur visio divina. Sed tamen praedicta opinione
supposita, adhuc ratio non concludit, quia, licet originalis iustitia
gratiam non includeret, tamen erat quaedam dispositio quae
praeexigebatur ad gratiam: et ideo quod contrariatur originali
iustitiae, contrariatur etiam gratiae sicut quod contrariatur iustitiae
naturali, contrariatur gratiae, ut furtum, homicidium et alia
huiusmodi.
Ad decimumquartum dicendum, quod si vir non potuisset resistere
persuasioni mulieris, sufficienter excusatus fuisset a peccato
actuali, quod propria voluntate committitur; et sic etiam anima huius
pueri excusata est a reatu actualis peccati, non autem a reatu
originalis, cuius infectionem contrahit per unionem ad carnem.
Ad decimumquintum dicendum, quod homo in solis naturalibus constitutus
careret quidem visione divina, si sic decederet; sed tamen non
competeret ei debitum non habendi. Aliud est enim non debere habere,
quod non habet rationem poenae, sed defectus tantum; et aliud debere
non habere, quod habet rationem poenae.
|
|