|
Et videtur quod sic.
1. Dicit enim Augustinus in Hypognost., quod parvuli decedentes
sine Baptismo experientur Gehennam. Sed Gehenna nominat poenam
sensus. Ergo peccato originali debetur poena sensus.
2. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de fide ad Petrum:
firmiter tene et nullatenus dubites, parvulos qui sine sacramento
Baptismatis de hoc saeculo transierunt, aeterno supplicio puniendos.
Sed supplicium nominat poenam sensus. Ergo peccato originali debetur
poena sensus.
3. Praeterea, Gregorius dicit in IX Moral., super illud Iob:
multiplicabit vulnera mea sine causa, quod a culpa originali sacramenta
non liberant; et licet ex proprio nihil egerint, tamen illuc ad
tormenta perveniunt. Sed tormentum nominat poenam sensus. Ergo
peccato originali debetur poena sensus.
4. Praeterea, peccatum originale huius pueri videtur esse eiusdem
speciei cum peccato actuali primi parentis, cum procedat ab eo sicut
effectus a propria causa. Sed peccato actuali primi parentis debetur
poena sensus. Ergo et peccato originali huius pueri.
5. Praeterea, agens coniunctum passibili inducit poenam sensus.
Sed animae puerorum sunt passibiles, et etiam corpora post
resurrectionem; cum non habeant dotem impassibilitatis. Ergo ad
praesentiam ignis poenam sensus patientur.
6. Praeterea, post iudicium poena peccatorum consummabitur. Sed
poena puerorum sine Baptismo decedentium, qui pro solo originali
puniuntur, non posset post iudicium consummari, nisi carentiae
visionis divinae, quam nunquam non sustinent, aliqua poena sensus
adderetur. Ergo peccato originali debetur poena sensus.
7. Praeterea, poena debetur culpae. Sed causa peccati originalis
est caro. Cum ergo carni non debeatur aliqua poena nisi sensus,
videtur quod peccato originali debeatur maxime poena sensus.
8. Praeterea, si aliquis decedat cum peccato originali et veniali
simul, patietur perpetuo poenam sensus. Sed poena perpetua non
debetur peccato veniali. Ergo debetur peccato originali poena
sensibilis perpetua.
1. Sed contra. Est quod Bernardus dicit, quod sola propria
voluntas ardet in Inferno. Sed originale peccatum non est peccatum
propriae voluntatis, immo consequitur ex voluntate aliena. Ergo
peccato originali non debetur poena sensus.
2. Praeterea, Innocentius III dicit in decretali, quod poena
sensus debetur peccato actuali. Sed originale peccatum non est
actuale. Ergo ei poena sensus non debetur.
Respondeo. Dicendum quod communiter dicitur: peccato originali non
debetur poena sensus, sed solum poena damni, scilicet carentia
visionis divinae. Et hoc videtur esse rationabile propter tria.
Primo quidem, quia persona quaelibet est alicuius naturae suppositum;
et ideo ad ea quae sunt naturae, per se et immediate ordinatur; ad ea
vero quae sunt supra naturam, ordinatur mediante natura. Quod ergo
detrimentum aliquod patiatur aliqua persona in his quae sunt supra
naturam, potest contingere vel ex vitio naturae, vel ex vitio
personae; quod autem detrimentum patiatur in his quae sunt naturae,
hoc non videtur posse contingere nisi propter vitium proprium personae.
Ut autem ex praemissis patet, peccatum originale est vitium naturae,
peccatum autem actuale est vitium personae. Gratia autem et visio
divina sunt supra naturam humanam; et ideo privatio gratiae et carentia
visionis divinae debentur alicui personae non solum propter actuale
peccatum, sed etiam propter originale. Poena autem sensus opponitur
integritati naturae et bonae eius habitudini, et ideo poena sensus non
debetur alicui nisi propter peccatum actuale. Secundo, quia poena
proportionatur culpae et ideo peccato actuali mortali, in quo invenitur
aversio ab incommutabili bono et conversio ad bonum commutabile debetur
et poena damni, scilicet carentia visionis divinae respondens aversioni
et poena sensus respondens conversioni. Sed in peccato originali non
est conversio, sed sola aversio, vel aliquid aversioni respondens,
scilicet destitutio animae a iustitia originali: et ideo peccato
originali non debetur poena sensus, sed solum poena damni, scilicet
carentia visionis divinae. Tertio, quia poena sensus nunquam debetur
habituali dispositioni: non enim aliquis punitur ex hoc quod est
habilis ad furandum, sed ex hoc quod actu furatur; sed habituali
privationi absque omni actu debetur aliquod damnum; puta, qui non
habet scientiam litterarum ex hoc ipso indignus est promotione ad
episcopalem dignitatem. In peccato autem originali invenitur quidem
concupiscentia per modum habitualis dispositionis, quae parvulum facit
habilem ad concupiscendum, ut Augustinus dicit, adultum autem actu
concupiscentem. Et ideo parvulo defuncto cum originali non debetur
poena sensus, sed solum poena damni: quia scilicet non est idoneus
perduci ad visionem divinam propter privationem originalis iustitiae.
Ad primum ergo dicendum, quod nomen tormenti, supplicii, Gehennae,
et cruciatus, vel si quid simile in dictis sanctorum inveniatur est
large accipiendum pro poena, ut ponatur species pro genere. Ideo
autem sancti tali modo loquendi usi sunt, ut detestabilem redderent
errorem Pelagianorum, qui asserebant in parvulis nullum peccatum
esse, nec eis aliquam poenam deberi.
Et per hoc patet solutio ad secundum et tertium et ad omnia similia.
Ad quartum dicendum, quod in uno peccato primi parentis omnes
peccaverunt, ut apostolus dicit Rom. V, 12, sed ad illud unum
peccatum non omnes eodem modo se habent; pertinet enim illud peccatum
ad Adam per propriam voluntatem, et est eius actuale peccatum: et
ideo ei pro huiusmodi peccato poena actualis debebatur, sed ad alios
pertinet per originem, et non per actualem voluntatem; et ideo aliis
pro huiusmodi peccato non debetur poena sensus.
Ad quintum dicendum, quod in statu futurae vitae, ignis et alia
huiusmodi activa non agunt in animas aut in corpora hominum secundum
necessitatem naturae, sed magis secundum ordinem divinae iustitiae:
quia ille status est recipiendi pro meritis. Unde cum divina iustitia
non exigat quod pueris, qui cum solo originali peccato decedunt, poena
sensus debeatur, nihil ab huiusmodi activis tales patientur.
Ad sextum dicendum, quod poena puerorum cum originali decedentium,
post iudicium consummabitur in quantum ipsi qui punientur hac poena,
consummati erunt per corporum resumptionem.
Ad septimum dicendum quod quamvis peccatum originale per carnem
derivetur ad animam, non tamen habet rationem culpae nisi secundum quod
pertingit ad animam; et ideo poena non debetur dispositioni carnis; et
si aliquando caro puniatur, hoc est propter animae culpam.
Ad octavum dicendum, quod haec positio non videtur multis esse
possibilis, quod aliquis decedat cum peccato originali et veniali
tantum: quia defectus aetatis quamdiu excusat a peccato mortali, multo
magis excusat a peccato veniali propter defectum usus rationis.
Postquam vero usum rationis habent, tenentur salutis suae curam
agere: quod si fecerint, iam absque peccato originali erunt, gratia
superveniente: si autem non fecerint, talis omissio est eis peccatum
mortale. Si tamen esset possibile quod aliquis cum peccato originali
et veniali decederet, dico quod puniretur poena sensus aeterna.
Aeternitas enim poenae, ut dictum est, concomitatur carentiam
gratiae, ex qua provenit aeternitas culpae. Et inde est quod peccatum
veniale in eo qui decedit cum mortali, quia nunquam remittitur,
aeterna poena punitur propter gratiae carentiam. Et similis ratio
esset, si quis decederet cum originali et veniali peccato.
|
|