|
Et videtur quod sic.
1. Omne enim quod naturaliter desideratur, si non habeatur quando
est tempus habendi, causat afflictionem et dolorem; sicut patet, si
quis cibum non habeat quando est naturae necessarius. Sed homo
naturaliter appetit beatitudinem: tempus autem habendi ipsam est post
hanc vitam. Cum ergo illi qui cum peccato originali decedunt,
beatitudinem non consequantur, quia carent visione divina, videtur
quod afflictionem patiantur.
2. Praeterea, sicut pueri baptizati se habent ad meritum Christi,
ita non baptizati se habent ad demeritum Adae. Sed pueri baptizati
gaudent propter meritum Christi. Ergo pueri non baptizati dolent
propter demeritum Adae.
3. Praeterea, de ratione poenae est quod sit contraria voluntati.
Sed omne quod est contrarium voluntati est contristans, ut auctor est
philosophus in V Metaphys. Ergo si patiuntur aliquam poenam,
oportet quod inde tristentur.
4. Praeterea, in perpetuum separari ab eo quem quis amat est maxime
afflictivum. Sed pueri naturaliter Deum amant. Ergo cum sciant se
ab eo in perpetuum separatos, videtur quod hoc non possit esse sine
afflictione.
Sed contra, dolor poenae, seu afflictio poenae debetur delectationi
culpae secundum illud Apoc. XVIII, 7: quantum glorificavit se
et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum. Sed in
peccato originali nulla fuit delectatio. Ergo neque in poena erit
aliquis dolor sive afflictio.
Respondeo. Dicendum quod aliqui posuerunt quod pueri sentient aliquem
dolorem vel afflictionem interiorem ex carentia visionis divinae, licet
iste dolor non habeat in eis rationem vermis conscientiae: quia non
sunt sibi conscii quod in eorum potestate fuerit culpam originalem
vitare. Sed nulla ratio videtur esse quare subtrahatur eis exterior
poena sensus, si attribuitur eis interior afflictio, quae est multo
magis poenalis, et magis opponitur mitissimae poenae, quam Augustinus
eis attribuit. Et ideo aliis videtur et melius, quod nullam
afflictionem etiam interiorem sentiant. Et huius rationem aliqui
diversimode assignant. Quidam enim dicunt, quod animae puerorum cum
originali decedentium sunt in tantis tenebris ignorantiae constitutae
quod nesciunt se ad beatitudinem esse factas, nec aliquid circa hoc
cogitant, et ideo nullam patiuntur de hoc afflictionem. Sed hoc non
videtur convenienter dici. Primo quidem, quia cum in pueris non sit
peccatum actuale quod est proprie peccatum personale non debetur eis ut
detrimentum aliquod patiantur in naturalibus bonis secundum rationem
supra assignatam. Est autem naturale animae separatae, ut non minus,
sed magis in cognitione vigeat quam animae quae sunt hic; et ideo non
est probabile quod tantam ignorantiam patiantur. Secundo, quia
secundum hoc illi qui sunt damnati in Inferno, melioris conditionis
essent quantum ad nobiliorem sui partem, scilicet intellectum, in
minoribus ignorantiae tenebris existentes; et nullus est, ut
Augustinus dicit, qui non mallet dolorem pati cum sana mente quam
gaudere insanus. Et ideo alii assignant causam huius quod non
affliguntur, ex dispositione voluntatis ipsorum. Non enim post mortem
in anima mutatur dispositio voluntatis neque in bonum neque in malum.
Unde cum pueri ante usum rationis non habeant actum inordinatum
voluntatis, neque etiam post mortem habebunt. Non est autem absque
inordinatione voluntatis quod aliquis doleat se non habere quod nunquam
potuit adipisci; sicut inordinatum esset, si aliquis rusticus doleat
de hoc quod non esset regnum adeptus. Quia ergo pueri post mortem
sciunt se nunquam potuisse illam gloriam caelestem adipisci, ex eius
carentia non dolebunt. Possumus tamen utrumque coniungentes mediam
viam tenere, ut dicamus quod animae puerorum naturali quidem cognitione
non carent, qualis debetur animae separatae secundum suam naturam, sed
carent supernaturali cognitione, quae hic in nobis per fidem
plantatur, eo quod nec hic fidem habuerunt in actu, nec sacramentum
fidei susceperunt. Pertinet autem ad naturalem cognitionem quod anima
sciat se propter beatitudinem creatam, et quod beatitudo consistit in
adeptione perfecti boni; sed quod illud bonum perfectum, ad quod homo
factus est, sit illa gloria quam sancti possident, est supra
cognitionem naturalem. Unde apostolus dicit, I ad Cor. II, 9,
quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit
quae praeparavit Deus diligentibus se: et postea subdit: nobis autem
revelavit Deus per spiritum suum: quae quidem revelatio ad fidem
pertinet. Et ideo se privari tali bono, animae puerorum non
cognoscunt, et propter hoc non dolent; sed hoc quod per naturam
habent, absque dolore possident.
Ad primum ergo dicendum, quod animae puerorum in peccato originali
decedentium cognoscunt quidem beatitudinem in generali secundum communem
rationem, non autem in speciali; et ideo de eius amissione non
dolent.
Ad secundum dicendum, quod, sicut apostolus dicit Rom., V,
15, maius est donum Christi quam peccatum Adae; et ideo non
oportet, si pueri baptizati gaudent propter meritum Christi, quod non
baptizati doleant propter peccatum Adae.
Ad tertium dicendum, quod poena non semper respondet actuali
voluntati; puta, cum aliquis absens infamatur, aut etiam bonis suis
spoliatur se ignorante: sed oportet quod poena semper sit vel contra
actualem voluntatem, vel etiam habitualem, vel saltem contra
inclinationem naturalem, ut supra, dictum est, cum de malo poenae
ageretur.
Ad quartum dicendum, quod pueri in originali decedentes, sunt quidem
separati a Deo perpetuo quantum ad amissionem gloriae quam ignorant,
non tamen quantum ad participationem naturalium bonorum quae
cognoscunt.
|
|