|
Et videtur quod non.
1. Dicit enim Seneca: mors est hominis natura, non poena. Eadem
ergo ratione nec alii defectus qui ad mortem ordinantur.
2. Praeterea, quidquid communiter invenitur in multis, convenit eis
ratione alicuius quod in eis communiter invenitur. Sed mors et alii
defectus ad ipsam ordinati, communes sunt homini et aliis animalibus.
Ergo secundum aliquid commune inveniuntur in eis. Sed aliis
animalibus non conveniunt ratione culpae, quae in eis esse non potest.
Ergo nec hominibus; et sic non sunt poena originalis peccati.
3. Praeterea, poena debet esse proportionabilis peccato, Deut.
XXV, 2: pro mensura delicti erit et plagarum modus. Sed culpa
originalis est aequalis omnibus qui ex Adam nascuntur; defectus autem
praedicti non sunt aequales: quia quidam statim nascuntur aegrotativi,
quidam diversimode laesi, quidam bene dispositi. Huiusmodi ergo
defectus non sunt poena originalis peccati.
4. Praeterea, huiusmodi defectus sunt quaedam poena sensus. Sed
poena sensus debetur peccato propter conversionem indebitam ad bonum
commutabile: quae quidem conversio non est in originali peccato. Ergo
huiusmodi defectus non respondet ei pro poena.
5. Praeterea, gravius puniuntur homines post hanc vitam quam in hac
vita. Sed post hanc vitam non debetur peccato originali poena sensus,
ut dictum est. Ergo nec in hac vita; et sic idem quod prius.
6. Praeterea, poena respondet culpae. Sed culpa pertinet ad
hominem in quantum est homo. Cum ergo mors et alia huiusmodi non sint
hominis in eo quod homo, quia etiam aliis insunt; videtur quod
huiusmodi defectus non sint poenae.
7. Praeterea, peccatum originale est privatio originalis iustitiae,
quae inerat homini secundum animam. Sed huiusmodi defectus pertinent
ad corpus. Non ergo respondent peccato originali pro poena.
8. Praeterea, si Adam non peccasset, filii eius peccare
potuissent; et si peccassent, morerentur. Sed non propter originale
peccatum, quod in eis non fuisset. Ergo mors non est poena peccati
originalis.
1. Sed contra. Est quod dicitur Rom. VI, V, 23: stipendia
peccati mors; et Rom. cap. VIII, 10: corpus mortuum est
propter peccatum.
2. Praeterea, Gen. II, 17, dicitur: quacumque die
comederitis, morte moriemini.
3. Praeterea, Augustinus dicit in XIII de Trinit., et XV
de Civit. Dei, et contra epistolam fundamenti, quod huiusmodi
defectus veniunt de damnatione peccati. Isidorus etiam dicit in libro
de summo bono, quod si homo non peccasset, nec eum aqua submergeret,
nec ignis combureret, nec alia huiusmodi provenirent. Ergo omnes
huiusmodi defectus sunt poena peccati originalis.
Respondeo. Dicendum quod, absque omni dubio secundum fidem
Catholicam tenendum est, quod mors et omnes huiusmodi defectus
praesentis vitae, sunt poena peccati originalis. Sed sciendum est,
quod duplex est poena. Una quidem quasi taxata pro peccato, alia vero
concomitans: sicut videmus quod iudex pro aliquo crimine facit aliquem
hominem excaecari; sed ad caecitatem eius consequuntur multa
incommoda, puta quod mendicat, et alia huiusmodi: sed ipsa caecitas
est poena taxata pro peccato: ad hoc enim intendit iudex ut peccantem
visu privet, sed defectus consequentes non ponderat; unde contingit
quod si plures propter idem peccatum excaecentur, in uno consequuntur
plura incommoda quam in alio. Nec tamen hoc redundat in iudicis
iniustitiam: quia huiusmodi incommoda non erant ab eo pro peccato
inflicta, sed consequebantur per accidens quantum ad eius intentionem.
Et similiter potest dici in proposito. Nam homini in primordio suae
conditionis fuerat a Deo datum quoddam auxilium originalis iustitiae,
per quod praeservabatur ab omnibus huiusmodi defectibus: quo quidem
auxilio privata est tota humana natura propter peccatum primi parentis,
ut ex supradictis patet: ad cuius auxilii privationem consequuntur
diversa incommoda, quae diversimode inveniuntur in diversis, licet
habeant aequalem culpam originalis peccati. Hoc tamen interesse
videtur inter Deum punientem et hominem iudicem, quod homo iudex non
potest praevidere eventus sequentes, unde nec eos potest ponderare,
dum infert poenam pro culpa; propter quod rationabiliter huiusmodi
incommodorum inaequalitas, eius iustitiae non derogat; sed Deus omnes
eventus futuros praenoscit, unde videretur ad eius iniustitiam
pertinere, si aequaliter subiacentibus culpae, inaequaliter huiusmodi
incommoda provenirent. Ad hanc ergo dubitationem tollendam posuit
Origenes, quod animae antequam corporibus unirentur, diversa merita
habuerunt, pro quorum diversitate consequuntur in corporibus quibus
uniuntur, maiora vel minora incommoda; et inde est, ut ipse dicit,
quod quidam mox nati vexantur a Daemone, vel caeci nascuntur, vel
aliqua huiusmodi incommoda patiuntur. Sed hoc repugnat apostolicae
doctrinae; dicit enim apostolus, Rom. IX, 11, de Iacob et
Esau loquens: cum nondum nati essent aut aliquid boni vel mali
egissent, et cetera. Eadem autem est ratio de omnibus. Unde non est
dicendum, quod animae habuerint merita bona vel mala, antequam
corporibus unirentur. Est etiam contra rationem. Nam cum naturaliter
anima sit pars humanae naturae, imperfecta est sine corpore existens,
sicut est quaelibet pars separata a toto. Inconveniens autem fuisset
quod Deus ab imperfectis suam operationem inciperet; unde non est
rationabile quod animam creaverit ante corpus, sicut neque quod manum
formaverit extra hominem. Et ideo aliter est dicendum, quod huiusmodi
diversitas quae circa hos defectus accidit in hominibus, est a Deo
praevisa et ordinata, non quidem propter aliqua merita in alia vita
existentia, sed quandoque quidem propter aliqua peccata parentum. Cum
enim filius sit aliquid patris secundum corpus quod ab ipso trahit, non
autem secundum animam, quae immediate a Deo creatur; non est
inconveniens quod pro peccato patris filius corporaliter puniatur,
licet non poena spirituali, quae pertinet ad animam, sicut etiam homo
punitur in aliis rebus suis. Quandoque vero ordinantur huiusmodi
defectus non ut poena peccati alicuius, sed ut remedium contra peccatum
sequens, vel propter profectum virtutis, aut eius qui hoc patitur,
aut alterius; sicut dominus dicit, Ioan. cap. IX, 3, de caeco
nato: neque hic peccavit neque parentes eius; sed ut manifestentur
opera Dei in illo; quod expediens erat ad humanam salutem. Sed hoc
ipsum quod homo talis conditionis est ut ei subveniatur, vel ad
vitandum peccatum, vel ad profectum virtutis per huiusmodi incommoda
sive defectus, ad infirmitatem humanae naturae pertinet, quae ex
peccato primi parentis derivatur; sicut quod corpus hominis sit sic
dispositum quod ad eum sanandum indigeat sectione, ad eius infirmitatem
pertinet. Et ideo omnes isti defectus respondent peccato originali ut
poena concomitans.
Ad primum ergo dicendum, quod illud auxilium datum homini a Deo,
scilicet originalis iustitia, fuit gratuitum; unde per rationem
considerari non potuit; et ideo Seneca et alii gentiles philosophi non
consideraverunt huiusmodi defectus sub ratione poenae.
Ad secundum dicendum, quod aliis animalibus non fuit huiusmodi
auxilium collatum, nec per culpam aliquid ante perdiderunt, unde
huiusmodi incommoda sequerentur, sicut est in hominibus; et ideo non
est similis ratio; sicut in eo qui cespitat propter caecitatem in qua
natus est huiusmodi cespitatio non habet rationem poenae quantum ad
iustitiam humanam, sed naturalis defectus; in eo autem qui caecatus
est propter crimen, habet rationem poenae.
Ad tertium dicendum, quod huiusmodi defectus non sunt poena taxata pro
peccato, sed poena concomitans, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod poena sensus taxata non debetur nisi
conversioni actuali; sed alia ratio est de poena concomitante.
Ad quintum dicendum, quod post mortem non est status proficiendi ad
virtutem, vel deficiendi per peccatum; sed recipiendi pro meritis;
unde omnes defectus qui sunt post mortem, taxantur pro culpa; non
autem ordinant vel ad profectum virtutis vel ad evitationem peccati; et
inde est quod pueris post mortem non debetur poena sensus.
Ad sextum dicendum, quod aliquid quod in homine habet rationem
culpae, ut occidere hominem, potest quidem esse in aliis animalibus,
non tamen habens rationem culpae, quae consistit in hoc quod sit
secundum voluntatem, quae in brutis esse non potest; et similiter
defectus qui sunt communes homini et aliis animalibus, in homine habent
rationem poenae, quae consistit in hoc quod sit contra voluntatem, non
autem in aliis animalibus. Nam ratio poenae et culpae est hominis
secundum quod homo.
Ad septimum dicendum, quod per iustitiam originalem conservabatur
debita habitudo corporis sub anima, quamvis ipsa in anima esset; et
ideo convenienter ad peccatum originale, quo privatur originalis
iustitia, sequuntur defectus corporales.
Ad octavum dicendum, quod secundum quosdam, si Adam non peccasset
tentatus, statim confirmatus fuisset in iustitia, et omnes posteri
eius confirmati in iustitia nascerentur; et secundum hoc obiectio locum
non habet. Sed hoc credo esse falsum; quia corporis conditio in primo
statu respondebat conditioni animae; unde quamdiu corpus erat animale,
et anima erat mutabilis nondum perfecte spiritualis effecta. Generare
autem pertinet ad animalem vitam; unde sequitur quod filii Adam non
nascerentur in iustitia confirmati. Si ergo aliquis ex posteris Adam
peccasset, eo non peccante, moreretur quidem propter suum peccatum
actuale sicut Adam mortuus fuit; sed posteri eius morerentur propter
peccatum originale.
|
|