|
Et videtur quod sic.
1. Corpus enim hominis componitur ex contrariis. Sed omne
compositum ex contrariis, est naturaliter corruptibile. Ergo homo
naturaliter est mortalis, et per consequens ceteris defectibus
subiectus.
2. Sed dicendum, quod hoc quod corpus hominis dissolvatur propter
contrarietatem in ipso existentem, accipit ex subtractione originalis
iustitiae; unde non est naturale, sed poenale.- Sed contra, si
mors et corruptio sequitur in homine per subtractionem originalis
iustitiae quae hos defectus prohibebat, sequitur quod huiusmodi
defectus causantur ex peccato, sicut a removente prohibens. Sed motus
qui sequitur ex remotione prohibentis, est naturalis, etiam si
removens prohibens sit agens voluntarium; sicut cum aliquis homo
removet columnam, cadit lapis superpositus, et motus eius est
naturalis. Ergo nihilominus mors et corruptio sunt naturales homini.
3. Praeterea, homo in primo statu fuit immortalis, quasi potens non
mori; in ultimo autem statu erit immortalis, quasi non potens mori;
in medio autem statu est omnibus modis mortalis, quasi necesse habens
mori. Sed immortalitas ultimi status non erit naturalis, sed per
gratiam consummatam, quae est gloria. Ergo neque immortalitas primi
status fuit naturalis. Mori ergo fuit naturale.
4. Praeterea, homo secundum conditionem suae naturae, si sibi
relinquatur, moritur; sed quod in primo statu conservaretur a morte,
hoc erat per aliquod donum divinitus datum. Sed si aliquid fiat a Deo
in re aliqua praeter eius naturam, nihilominus sua dispositio est ei
naturalis; sicut si Deus faceret aquam ferventem, nihilominus esset
naturaliter frigida. Ergo nihilominus homo in primo statu erat
naturaliter mortalis.
5. Praeterea, sicut homini supernaturaliter datum est quod posset
non mori, ita supernaturaliter ei datur quod possit Deum videre. Sed
hoc quod homo careat divina visione, non est contra naturam. Ergo
neque etiam quod careat immortalitate. Mors ergo non est contra
naturam.
6. Praeterea, corpus hominis etiam ante peccatum, compositum erat
ex quatuor elementis, et ita in eo erant qualitates activae et
passivae. Ad has autem naturaliter sequitur corruptio; agens enim
naturaliter assimilat sibi patiens; quo facto corrumpitur passum, et
per consequens ipsum compositum. Ergo corpus hominis etiam ante
peccatum, naturaliter erat corruptibile.
7. Praeterea, vita hominis conservatur per actionem naturalis
caloris, quod est agens naturale. Sed omne agens naturale in agendo
aliquam diminutionem patitur; agit enim passum, secundum philosophum.
Omne autem finitum si continue aliquid ab eo abiiciatur, necesse est
quod totaliter consumatur. Cum ergo calor naturalis in corpore hominis
fuerit finitus, necesse est quod tandem consumeretur secundum suam
naturam: et ita homo naturaliter mortuus fuisset etiam ante peccatum.
8. Praeterea, corpus hominis finitum erat. In eo autem fiebat
deperditio, alioquin cibo non indiguisset. Cum ergo per continuam
deperditionem quodlibet finitum quandoque consumatur, videtur quod
necesse fuerit naturaliter corpus hominis corrumpi etiam ante peccatum.
9. Praeterea, August. dicit, quod posse non mori conveniebat
homini ex beneficio ligni vitae. Sed hoc videtur esse impossibile;
quia si lignum vitae corruptibile erat, incorruptionem praestare non
poterat; si autem erat incorruptibile, in usum hominis venire non
poterat per modum nutrimenti. Ergo posse non mori non inerat homini;
sed naturaliter et ex necessitate mortuus fuisset.
10. Praeterea, quod de se est possibile, nunquam per aliud fit
necessarium: unde quod est per se corruptibile, nunquam per aliud
potest fieri incorruptibile, corruptibile enim et incorruptibile
differunt secundum genus, ut dicitur in X Metaph. Eorum autem quae
genere differunt, non est transmutatio in invicem. Sed corpus hominis
secundum seipsum corruptibile erat, utpote ex contrariis compositum.
Ergo nullo modo per aliud poterat fieri incorruptibile. Sic ergo
naturaliter moreretur, etiam si non peccasset.
11. Praeterea, si homo ante peccatum poterat non mori, aut posse
non mori erat gratiae, aut naturae: si gratiae, ergo poterat mori;
quod est contra Magistrum 24 dist., II Lib. Sentent., si
autem erat naturae, ergo potuit quidem vulnerari, sed non totaliter
tolli; homo enim per peccatum spoliatus est gratuitis, et vulneratus
in naturalibus, ut dicitur in Glossa, Luc. X. Nullo ergo modo
ante peccatum inerat homini posse non mori.
12. Praeterea, in omni composito ex contrariis necesse est quod sit
inaequalitas, secundum philosophum. Si enim contraria convenirent
aequaliter ad constitutionem mixti, unum non esset formalius altero,
sed omnia ex aequo essent in actu. Non autem fit ex pluribus unum,
nisi unum se habeat ad alterum sicut potentia ad actum. Inaequalitas
autem est principium corruptionis ex necessitate: quia id quod est
fortius, corrumpit id quod est debilius. Ergo corpus hominis erat ex
naturali necessitate corruptibile, etsi homo non peccasset.
13. Praeterea, eamdem naturam secundum substantiam habet homo ante
peccatum et post; alioquin non esset eiusdem speciei. Sed homini post
peccatum secundum naturam suae substantiae convenit necessitas
moriendi; ex hoc scilicet quod materia est in potentia ad aliam
formam. Ergo et ante peccatum naturali necessitate mortuus fuisset.
14. Sed diceretur, quod ante peccatum conservabatur a Deo, ne
moreretur.- Sed contra, id ad quod sequuntur contradictoria esse
simul vera, nunquam fit a Deo. Sed ad hoc quod est aliquid existens
in potentia substare actioni agentis et non corrumpi, sequitur
contradictoria esse simul, scilicet esse in potentia, et non esse in
potentia; nam de ratione existentis in potentia est quod reducatur in
actum per agens. Non ergo corpus hominis ante peccatum fuisset
incorruptibile, Deo corruptionem prohibente.
15. Praeterea, Augustinus dicit, VIII super Genes. ad
litteram, quod ita Deus res administrat, quod proprios motus eas
agere sinit. Sed proprius motus et naturalis corporis ex contrariis
compositi est ut in corruptionem tendat. Hoc ergo non prohibebatur a
Deo.
16. Praeterea, illud quod est supra naturalem ordinem, non potest
fieri per aliquam virtutem creatam, quia omnis virtus creata operatur
secundum rationes seminales naturae inditas, ut Augustinus dicit
III de Trin. Iustitia autem originalis erat quoddam donum
creatum. Ergo eius virtute non poterat homo a corruptione
praeservari.
17. Praeterea, quod est in omnibus vel in pluribus, non est contra
naturam. Sed mors invenitur in omnibus hominibus post peccatum. Ergo
non est contra naturam.
1. Sed contra. Omne, quod est ad finem, proportionatur fini.
Sed homo factus est propter finem perpetuae beatitudinis. Ergo
secundum naturam suam habet perpetuitatem.
2. Praeterea, formae proportionatur materia secundum naturam. Sed
anima intellectiva, quae est forma humani corporis, est
incorruptibilis. Ergo et corpus humanum est naturaliter
incorruptibile, et sic mors et corruptio sunt contra naturam humani
corporis.
Respondeo. Dicendum, quod secundum philosophum in II Physic.,
naturale dicitur dupliciter: vel id quod habet naturam, sicut dicimus
corpora naturalia; vel illud quod consequitur naturam secundum naturam
existens, sicut dicimus quod ferri sursum, est naturale igni: et sic
loquimur nunc de naturali, quod est secundum naturam. Unde cum natura
dicatur dupliciter, scilicet forma et materia, dupliciter dicitur
aliquid naturale: vel secundum formam, vel secundum materiam.
Secundum formam quidem, sicut naturale est igni quod calefaciat, nam
actio consequitur formam; secundum materiam autem, sicut aquae est
naturale quod ab igne calefieri possit. Cumque forma sit magis natura
quam materia, naturalius est quod est naturale secundum formam quam
quod est naturale secundum materiam. Sed id quod consequitur
materiam, dupliciter accipi potest: uno modo secundum quod congruit
formae; et hoc est quod agens eligit in materia; alio modo non
secundum quod congruit formae, immo forte repugnat etiam formae et
fini, sed est ex necessitate materiae; et talis conditio non est
electa vel intenta ab agente; sicut artifex qui facit serram ad
secandum, quaerit ferrum, quia est materia apta ad formam serrae et ad
finem eius propter suam duritiem. Invenitur tamen in ferro aliqua
conditio secundum quam ferrum non habet aptitudinem nec ad formam nec ad
finem, sicut quod est frangibile vel contrahens rubiginem vel aliquid
huiusmodi, quae sunt impeditiva finis; unde non sunt electa ab
agente, sed magis ab agente repudiarentur, si esset possibile. Unde
etiam philosophus dicit in XIX de animalibus, quod in accidentibus
individui non est quaerenda causa finalis sed solum causa materialis:
proveniunt enim ex dispositione materiae, non ex intentione agentis.
Sic ergo homini est aliquid naturale secundum suam formam, ut
intelligere, velle et alia huiusmodi; aliqua vero sunt ei naturalia
secundum suam materiam, quod est corpus. Corporis autem humani
conditio dupliciter considerari potest: uno modo secundum aptitudinem
ad formam; alio modo secundum id quod consequitur in ipso secundum
necessitatem materiae tantum. Secundum aptitudinem quidem ad formam,
necessarium est corpus humanum esse ex elementis compositum, et medie
complexionatum. Cum enim anima humana sit intellectiva in potentia,
unitur corpori ut per sensus accipiat species intelligibiles, quibus
fit intelligens actu. Non enim unio animae ad corpus est propter
corpus, sed propter animam; non enim forma est propter materiam, sed
materia propter formam. Primus autem sensuum est tactus, qui
quodammodo est fundamentum aliorum; organum autem tactus oportet esse
medium inter contraria, ut probatur in II de anima. Unde corpus
congruens tali animae fuit corpus ex contrariis compositum. Quod autem
sequitur ex necessitate materiae quod sit corruptibile, secundum hanc
conditionem non habet aptitudinem ad formam, sed magis repugnantiam ad
formam. Et quidem omnis corruptio cuiuscumque rei naturalis, non est
secundum convenientiam ad formam; nam cum forma sit principium
essendi, corruptio, quae est via ad non esse, opponitur ei; unde
philosophus dicit in II de Cael. et mundo, quod corruptio seminum
et omnis defectus sunt contra naturam particularem huius rei
determinatae per formam, quamvis sint secundum naturam universalem,
cuius virtute reducitur materia in actum cuiuslibet formae ad quam est
in potentia, et uno generato necesse est aliud corrumpi; sed speciali
modo corruptio proveniens ex necessitate materiae est praeter
convenientiam huius formae quae est anima intellectiva. Nam aliae
formae sunt corruptibiles saltem per accidens; sed anima intellectiva
non est corruptibilis nec per se nec per accidens. Unde si in natura
inveniri potuisset aliquod corpus ex elementis compositum quod esset
incorruptibile, procul dubio tale corpus esset conveniens animae
secundum naturam; sicut si posset inveniri ferrum infrangibile et
rubiginem non contrahens, esset convenientissima materia ad serram, et
talem artifex quaereret; sed quia talis inveniri non potest, accipit
qualem potest, scilicet duram vel frangibilem. Et similiter quia
natura non potest invenire corpus ex elementis compositum quod secundum
naturam materiae sit incorruptibile, aptatur naturaliter animae
incorruptibili corpus organicum licet corruptibile. Sed quia Deus,
qui est hominis institutor, hanc necessitatem materiae sua omnipotentia
potuit prohibere ne in actum prodiret, eius virtute collatum est homini
ante peccatum ut a morte praeservaretur, quousque tali beneficio se
reddidit peccando indignum: sicut et faber praestaret ferro, ex quo
operatur, si posset, quod nunquam frangeretur. Sic ergo mors et
corruptio naturalis est homini secundum necessitatem materiae; sed
secundum rationem formae esset ei conveniens immortalitas; ad quam
tamen praestandam naturae principia non sufficiunt; sed aptitudo
quaedam naturalis ad eam convenit homini secundum animam; complementum
autem eius est ex supernaturali virtute; sicut philosophus dicit in
II Ethic., quod habemus aptitudinem ad virtutes morales ex natura;
sed perficiuntur in nobis per consuetudinem. Et in quantum
immortalitas est nobis naturalis, mors et corruptio est nobis contra
naturam.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procedit ex parte necessitatis
materiae.
Et similiter dicendum ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit de immortalitate non
quantum ad aptitudinem, sed quantum ad conservationem.
Ad quartum dicendum, quod fervor repugnat aquae ratione suae formae,
non autem immortalitas homini, ut dictum est; unde non est simile.
Et tamen dicendum est, quod ea quae divinitus fiunt in rebus, supra
naturam quidem sunt, non autem contra naturam; quia inest cuilibet rei
creatae naturalis subiectio ad creatorem, multo magis quam corporibus
inferioribus ad corpora caelestia; et tamen ea quae contingunt in
corporibus inferioribus secundum impressionem caelestium corporum, ut
fluxus et refluxus maris, non sunt contra naturam, ut Commentator
dicit in III de Cael. et mundo.
Ad quintum dicendum, quod visio divina est supra naturam humanam non
solum quantum ad naturam, sed etiam quantum ad formam; excedit enim
naturam humani intellectus.
Ad sextum dicendum quod ita sunt contrariae qualitates in corpore mixto
sicut sunt contraria elementa in mundo: et sicut contraria elementa non
se invicem corrumpunt, quia conservantur per virtutem corporis
caelestis, a quo actiones eorum regulantur, ita contrariae qualitates
in corpore mixto regulantur et conservantur ne se invicem corrumpant,
per formam substantialem, quae est impressio quaedam caelestis
corporis: nihil enim in istis inferioribus agit ad speciem nisi per
virtutem corporis caelestis. Unde quamdiu forma habet suum vigorem ex
impressione caelestis corporis, conservatur corpus mixtum in esse; et
inde est quod corpus caeleste per accessum et recessum causat
generationem et corruptionem in istis inferioribus, et quod durationes
omnium corporum inferiorum mensurantur periodo corporum caelestium.
Unde si aliqua forma esset cuius vigor semper remaneret ex impressione
suae causae, nunquam sequeretur corruptio per actionem qualitatum
activarum et passivarum.
Ad septimum dicendum quod licet agentis physici virtus patiendo
diminuatur, tamen potest reparari; unde videmus in partibus universi
reparationem fieri virtutis activae per hoc quod elementa calida,
quorum virtus diminuitur in hieme per solis absentiam, reparatur in
aestate per solis propinquitatem; et hoc fit non in quolibet corpore
mixto, quamdiu durat virtus formae conservantis elementorum mixtionem.
Ad octavum dicendum, quod deperditio humidi quae fiebat in corpore
Adam per actionem caloris naturalis, reparabatur per cibum assumptum;
et sic conservari poterat, ne totaliter consumeretur.
Ad nonum dicendum, quod illud quod ex alimento aggeneratur, est quasi
extraneum respectu eius in quo prius fundabatur virtus speciei humanae.
Unde sicut virtus vini per admixtionem aquae paulatim minoratur, et
tandem deficit; ita virtus speciei per admixtionem nutrimentalis humidi
paulatim diminuitur, et tandem deficit; unde animal necesse est
diminui, et tandem mori, ut dicitur in I de generatione. Et contra
hunc defectum subveniebat lignum vitae reparando virtutem speciei in
pristinum vigorem sua virtute; non tamen ita quod semel assumptum in
alimentum, virtutem daret in perpetuum Durandi,- corruptibile enim
erat, unde perpetuitatis causa per se esse non poterat,- sed
confortabat virtutem naturalem ad diutius durandum secundum determinatum
tempus, quo finito iterum assumi poterat, ut diutius viveret: et sic
inde quousque homo transferretur in statum gloriae in quo iam alimento
non indigeret. Sic ergo lignum vitae coadiuvabat ad immortalitatem;
sed principalis causa immortalitatis erat virtus a Deo animae collata.
Ad decimum dicendum, quod id quod de sui natura est possibile,
nunquam per aliud fit necessarium secundum suam naturam, ita scilicet
quod naturam necessitatis habeat. Tamen quod est possibile ex seipso,
fit necessarium per aliud, licet non naturaliter; sicut accidit in
omnibus violentis quae dicuntur necessaria per aliud, ut dicitur in V
Metaph.
Ad undecimum dicendum, quod posse non mori gratiae erat, sed non
gratiae gratum facientis, secundum quosdam; unde homo in statu illo
mereri non poterat. Secundum alios autem hoc donum immortalitatis ex
gratia gratum faciente procedebat; et homo in statu illo mereri
poterat.
Ad duodecimum dicendum, quod inaequalitas elementorum conservatur in
mixto per virtutem formae, quamdiu a causa sua conservatur.
Ad decimumtertium dicendum, quod materia est in potentia ad aliam
formam; sed tamen ab exteriori agente non potest reduci in actum, nisi
illud agens sit fortius quam formae vigor quem habet ex influentia suae
causae. Huius autem formae quae est anima humana, causa est solus
Deus, cuius virtus excedit in infinitum omnem virtutem alterius
agentis: et ideo quamdiu voluit conservare hominem in esse sua
virtute, a nullo exteriori vel interiori agente poterat corrumpi:
sicut etiam manifeste videmus, quod per virtutem corporis caelestis
formae materiales conservantur in esse contra actionem corrumpentis.
Ad decimumquartum dicendum, quod de ratione potentiae est quod
reducatur in actum ab agente; sed actus unus in potentia existens,
impedit reductionem potentiae in alium actum, unde nisi agens fuerit
fortius quam virtus formae quae est in materia, sive quam habet ex
ipsa, sive quam habet ex conservante, non reducetur in actum per agens
exterius: non enim parvus ignis corrumpere potest magnam aquam. Unde
non est mirum, si per influxum divinum anima humana potens erat in
statu innocentiae ad resistendum omni contrario agenti.
Ad decimumquintum dicendum, quod proprios motus rerum qui ad earum
perfectionem pertinent, Deus sua gubernatione non impedit; sed motus
rerum qui ad earum defectum pertinent, aliquando a Deo tolluntur ex
abundantia bonitatis ipsius.
Ad decimumsextum dicendum, quod ipsa forma est effectus agentis, unde
idem est quod agens facit effective, et quod forma facit formaliter;
sicut pictor dicitur colorare parietem, et etiam color. Per hunc ergo
modum solus Deus effective immortalitatem hominis causat; sed anima
causat hoc formaliter per donum sibi divinitus influxum, sive in statu
innocentiae, sive in statu gloriae.
Ad decimumseptimum dicendum, quod ratio illa procedit de hoc quod est
simpliciter contra naturam: hoc enim nullo modo est in omnibus vel in
pluribus. Sed mors quodammodo est secundum naturam et quodammodo
contra naturam, ut dictum est.
Ad ea vero quae in contrarium obiiciuntur, de facili patet solutio per
praemissa. Nam illa beatitudo aeterna ad quam homo ordinatur, est
supra naturam; unde non oportet quod immortalitas homini conveniat per
naturam. Et similiter etiam corpus est proportionatum animae humanae,
licet sit corruptibile, ut expositum est.
|
|