|
Et videtur quod sic.
1. Quia, ut Gregorius dicit in Homil. ascensionis, homo convenit
cum Angelo in quantum intelligit. Sed peccatum veniale potest esse in
homine etiam secundum partem intellectivam et secundum rationem
superiorem et inferiorem, ut supra, dictum est. Ergo pari ratione
peccatum veniale potest esse in Angelo.
2. Praeterea, peccatum mortale consistit in hoc quod diligit aliquis
creaturam plus quam Deum; in peccato autem veniali diligitur aliquid
minus quam Deus. Sed Angelus potuit magis diligere creaturam quam
Deum, quia peccavit mortaliter. Ergo etiam potuit peccare
venialiter, diligendo creaturam minus quam Deum; quia qui potest
magis diligere, potest etiam minus diligere.
3. Praeterea, peccatum mortale in infinitum distat a veniali; quod
patet ex differentia poenarum, quia uni debetur poena temporalis,
alteri poena aeterna. Sed Angelus distat in infinitum ab homine.
Cum ergo Angeli mali, qui Daemones dicuntur, faciant interdum
aliqua quae hominibus sunt venialia; puta cum ipsimet dicunt aliqua
verba otiosa, vel ad ea dicenda alios inducunt; videtur quod in
Angelis non sint mortalia, sed venialia.
4. Praeterea, peccatum quod est ex suo genere veniale, non fit
mortale nisi ex aliquo contemptu. Sed Daemones quandoque inducunt ad
aliqua quae sunt ex suo genere venialia; et, sicut ipsi quandoque
dicunt, non faciunt hoc ex contemptu Dei, neque ut inducant homines
ad peccatum mortale. Ergo peccant venialiter.
Sed contra, peccatum veniale maxime contingit ex surreptione. Sed
surreptio in Angelis bonis vel malis locum non habet, quia habent
intellectum deiformem, ut Dionysius dicit. Ergo in Angelis bonis
vel malis non potest esse peccatum veniale.
Respondeo. Dicendum quod in Angelo bono vel malo peccatum veniale
esse non potest. Ratio est, quia Angelus non habet intellectum
discursivum, sicut nos habemus. Hoc autem pertinet ad rationem
intellectus discursivi ut principia seorsum interdum consideret, et
conclusiones seorsum; et sic contingit quod ab uno in alterum
discurrat, nunc hoc nunc illud considerans. Hoc autem in intellectu
deiformi non discursivo esse non potest, sed semper conclusiones
considerat in ipsis principiis absque omni discursu. Dictum est
autem, quod sic se habet finis ad ea quae sunt ad finem in
appetibilibus et operativis, sicut se habet principium indemonstrabile
ad conclusiones in demonstrativis. Unde in nobis contingit quandoque
quod cogitamus vel afficimur circa ea quae sunt ad finem tantum, et
quandoque solum circa finem; quod in Angelis esse non potest, sed
semper motus mentis angelicae simul fertur in finem et in ea quae sunt
ad finem; unde nunquam in eis potest esse deordinatio circa ea quae
sunt ad finem, nisi simul existente deordinatione circa finem ipsum.
In nobis autem contingit esse deordinationem circa ea quae sunt ad
finem per peccatum veniale, mente hominis habitualiter existente fixa
in fine, et ideo in hominibus contingit esse peccatum veniale sine
mortali, non autem in Angelis; sed omnis inordinatio est in eis per
aversionem a fine ultimo, quod facit peccatum mortale: ex hoc enim
Angelus peccat quod inhaeret alicui bono creato, avertendo se a bono
increato.
Ad primum ergo dicendum, quod cum Angelis quidem communicamus
secundum intellectum, sed in genere; est tamen secundum speciem magna
distantia, quia intellectus Angeli est deiformis, noster autem
intellectus est discursivus, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod Angelus non est naturae compositae, sicut
homo, qui ex natura sensibili et corporea inducitur ad amandum aliquid
quod non debet, vel quantum non debet. Angelus autem ex hoc peccare
potest quia bonum sibi conveniens amat non referendo ad Deum, quod est
a Deo averti, et mortaliter peccare. Unde non potest inordinate
amare aliquid nisi per aversionem a Deo.
Ad tertium dicendum, quod in omnibus actibus suis voluntariis
Diabolus mortaliter peccat, quia semper actus liberi arbitrii in ipso
procedunt ex intentione finis perversi.
Ad quartum dicendum, quod per hoc ipsum quod inducit homines ad
ludicra verba, habet perversam intentionem inducendi eos ad peccatum
mortale; et hoc ipsum quod est habere familiaritatem cum ipso, homini
imputatur ad peccatum, in tantum quod nec etiam veritatem ab eo
requirere debemus, ut Chrysostomus dicit; unde et dominus eum vera
confitentem de sua deitate prohibuit, sicut habetur Marci I, 25,
et Lucae IV, 35. Nec est verbum Diaboli credendum: quia mendax
est et mendacii pater, ut dicitur Ioan., VIII, 44.
|
|