|
Et videtur quod non.
1. Remota enim causa removetur effectus. Sed causa quare peccatum
mortale punitur morte aeterna, est quia perimit bonum aeternum; dicit
enim Augustinus XXI de Civ. Dei, quod homo factus est malo
dignus aeterno, qui in se peremit bonum quod poterat esse aeternum.
Hoc autem veniale non facit. Ergo peccatum veniale mortali peccato
coniunctum, non punitur poena aeterna.
2. Praeterea, sicut dicitur Deut. XXV, 2, pro mensura
delicti erit et plagarum modus. Sed peccatum veniale non fit maius ex
eo quod adiungitur mortali. Ergo non punitur maiori poena. Sed
quando est sine peccato mortali in habente caritatem, non punitur poena
aeterna. Ergo neque mortali adiunctum, poena aeterna punietur.
3. Sed dicendum, quod peccatum veniale in eo qui decedit sine
caritate, aggravatur ex adiunctione peccati mortalis, propter
circumstantiam finalis impoenitentiae.- Sed contra, finalis
impoenitentia, secundum Augustinum in Lib. de verbis domini, est
peccatum in spiritum sanctum. Si ergo aggravetur ratione finalis
impoenitentiae, fiet peccatum in spiritum sanctum; et sic iam non erit
veniale, sed mortale.
4. Praeterea, potest contingere etiam in eo qui est in caritate,
quod non poeniteat ante mortem de aliquo veniali commisso; nec punitur
pro peccato veniali poena aeterna. Non ergo finalis impoenitentia in
tantum aggravat veniale peccatum mortali adiunctum, ut faciat ipsum
dignum poena aeterna.
5. Praeterea, quanto aliquis est in maiori statu, tanto unum et
idem peccatum videtur sibi esse gravius. Sed in maiori statu est ille
qui habet caritatem quam ille qui est in peccato mortali. Ergo
peccatum veniale est in eo gravius.
6. Praeterea, contingit quandoque quod aliquis in peccato mortali
moriens poenitet de aliquo veniali commisso, mutans in hac vita
voluntatem suam quam habuerat, de peccando venialiter. Sed in eadem
voluntate remanet anima in qua de hoc corpore exit. Ergo non erit in
eo qui sic decedit, peccatum veniale post mortem: non ergo pro eo
aeternaliter punietur.
7. Praeterea, semper Deus punit citra condignum; unde etiam in
Psalm. LXXVI, 10 dicitur, quod non continet in ira
misericordias suas. Sed poenam venialis peccati Deus in futuro non
mitigat quantum ad acerbitatem: quia poena Purgatorii est maior
qualibet poena praesenti, ut Augustinus dicit, et multo magis poena
Inferni. Ergo mitigat eam quantum ad durationem: non ergo peccatum
veniale mortali coniunctum aeternaliter punitur.
8. Praeterea, sicut peccatum mortale est sine gratia, ita peccatum
originale. Sed peccatum veniale originali coniunctum non punitur
aeternaliter: non enim punitur in Limbo puerorum, quia ibi non est
poena sensu; nec in Inferno damnatorum, quia ibi punitur solum
peccatum mortale: in Purgatorio autem non punitur aliquis
aeternaliter. Ergo nec etiam veniale coniunctum mortali aeternaliter
punietur.
9. Sed diceretur, quod peccatum veniale non potest esse coniunctum
mortali, nisi simul adsit peccatum mortale, quia ante usum rationis
homo non potest peccare venialiter; post usum vero rationis habitum,
est in statu mortalis peccati nisi convertatur ad Deum; et si
convertatur ad Deum, iam habebit gratiam originale peccatum
delentem.- Sed contra, quod actu aliquis convertatur ad Deum,
cadit sub praecepto affirmativo: praecepta autem affirmativa etsi
obligent semper, non tamen obligant ad semper. Non ergo statim peccat
mortaliter, si non convertatur actu ad Deum statim habito usu
rationis. Potest autem tunc peccare venialiter. Ergo potest esse
peccatum veniale cum originali, sine mortali.
10. Praeterea, poena peccati mortalis proportionata est poenae
peccati venialis quantum ad acerbitatem, quia utriusque acerbitas est
finita, omne autem finitum est proportionale cuilibet finito. Si ergo
peccato veniali quod est coniunctum mortali debetur poena aeterna sicut
et mortali, non erit differentia poenarum, nisi secundum acerbitatem.
In aliqua ergo proportione poena peccati mortalis excedit poenam
peccati venialis. Tot ergo poterunt multiplicari peccata venialia,
quot merebuntur poenam aequalem uni peccato mortali. Hoc autem est
falsum; quia ex multis venialibus non fit unum mortale, ut supra,
dictum est. Ergo et primum ex quo sequitur; scilicet quod peccatum
veniale coniunctum mortali puniatur poena aeterna.
Sed contra, quod poena peccatorum venialium terminetur, hoc est
merito fundamenti, ut patet per apostolum, I ad Cor., III,
11 quod quidem fundamentum est fides formata, ut Augustinus dicit
XXI de civitate Dei, et in Lib. de fide et operibus. Hoc autem
fundamentum non est in eo qui cum mortali peccato decedit. Ergo poena
venialium non terminabitur in ipso.
Respondeo. Dicendum quod ea ratione culpae debetur poena, quia culpa
ordinatur per poenam; homo enim peccando propria voluntate divinae
iustitiae ordinem praetermisit. Qui quidem modo reparatur per hoc quod
fit de homine iustitia, dum contra suam voluntatem punitur secundum
Dei voluntatem. Respondet autem perpetua poena peccato mortali
secundum ordinem divinae iustitiae et ex ipsa specie peccati, et ex
inhaerentia ipsius ad subiectum. Ex specie quidem peccati, quia
peccatum mortale est directe contra caritatem Dei et proximi, per quam
peccati poena remittitur. Qui autem contra aliquem peccat, ex hoc
ipso meretur eius beneficio privari; sicut in rebus humanis, qui
contra rempublicam peccant hoc ipso in perpetuum societate reipublicae
privantur vel perpetuo exilio vel etiam morte; in qua, sicut
Augustinus dicit XXI de Civit. Dei, non pensatur mora temporis
qua quisque occiditur, sed potius quod per mortem in aeternum civitatis
beneficio privatur, quamvis culpa commissa forte fuerit momentanea,
aut brevi tempore perpetrata. Unde et ille qui mortaliter peccat, in
quantum contra caritatem peccat, hoc meretur ut remissione privetur,
quae est effectus caritatis; et si dominus remittit, non est ex merito
hominis, sed ex misericordia sua. Ex parte vero inhaerentiae ad
subiectum, peccatum poenam perpetuam habet, quia privat hominem
gratia, per quam potest peccatum remitti. Peccato autem manente non
solvitur poena: quia in operibus Dei nihil potest esse inordinatum;
et ideo sicut homo qui se in puteum proiiceret, unde per se non posset
exire, quantum est in ipso, faceret ut in perpetuum esset ibi: ita
etiam qui mortaliter peccat, quantum in ipso est, se in poenam
aeternam inducit. Veniale autem peccatum, cum non sit contra
caritatem, non meretur poenam aeternam ex specie peccati, nec ex parte
inhaerentiae ad subiectum per se loquendo, quia non privat gratiam;
sed per accidens fit irremissibile peccato mortali coniunctum, in
quantum est in subiecto privato gratia; et sic per accidens punitur
poena aeterna.
Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit de causa poenae
aeternae ex specie actus; sic autem veniale peccatum non meretur poenam
aeternam, sed alio modo, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod acerbitas poenae directe respondet
quantitati peccati: sed aeternitas poenae respondet indelebilitati
ipsius, quae quidem convenit aliquando veniali peccato per accidens,
ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod illa impoenitentia facit peccatum in
spiritum sanctum quae opponitur caritati, quae est donum spiritus
sancti; unde non poenitere de veniali, quia non est contrarium
caritati, non facit peccatum in spiritum sanctum; sed tamen in quantum
est coniunctum mortali cum finali impoenitentia, per accidens habet
indelebilitatem, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod ille qui non poenitet de veniali, poenitet
autem de mortali, non habet impoenitentiam quae repugnet remissioni
peccati; unde non est causa poenae aeternae.
Ad quintum dicendum, quod non propter maioritatem culpae ipsius
venialis, peccatum veniale coniunctum mortali diutius punitur; sed
propter indelebilitatem quae provenit ex adiuncto, ut dictum est; et
tamen non semper hoc est verum, quod peccata venialia adiuncta peccato
mortali sint minora quam adiuncta caritati; quinimmo plerumque sunt
maiora, utpote procedentia ex maiori libidine, quam caritas non
refrenat. In his vero qui sunt perfectae caritatis, venialia peccata
ut plurimum accidunt ex aliqua surreptione: et cito virtute caritatis
remittuntur, secundum illud II Paral. XXX, 19: dominus bonus
propitiabitur cunctis qui in toto corde requirunt dominum Deum patrum
suorum, et non imputabitur eis quod parum sanctificati sunt.
Ad sextum dicendum, quod peccatum postquam transit actu, potest
manere reatu, quem non tollit quaelibet mutatio voluntatis, sed solum
illa quam caritas operatur.
Ad septimum dicendum, quod poena peccati venialis etiam cum in
Inferno punitur, mitigatur quantum ad acerbitatem, quamvis gravius
puniatur quam ab homine puniretur, quia maiorem gravitatem habet
secundum quod comparatur ad Deum, prout punitur a Deo, quam secundum
quod comparatur ad hominem, prout punitur ab homine.
Ad octavum dicendum, quod non est possibile quod aliquis decedat cum
originali peccato et veniali absque mortali. Quia ante usum rationis
puer excusatur a peccato mortali, ita ut si etiam committat actum qui
de genere suo sit peccatum mortale, non incurrat reatum mortalis
peccati, eo quod nondum habet usum rationis; unde multo magis
excusatur a reatu peccati venialis; quia quod excusat maius peccatum,
multo magis etiam excusat minus. Sed postquam habet usum rationis,
peccat mortaliter, si non facit quod in se est ad quaerendum suam
salutem; si autem faciat, gratiam consequetur, per quam immunis erit
ab originali peccato.
Ad nonum dicendum, quod licet praecepta affirmativa communiter
loquendo non obligent ad semper, tamen ad hoc est homo naturali lege
obligatus, ut primo sit sollicitus de sua salute, secundum illud
Matth. VI, v. 33: primum quaerite regnum Dei. Ultimus enim
finis naturaliter cadit in appetitu, sicut prima principia naturaliter
primo cadunt in apprehensione; sic enim omnia desideria praesupponunt
desiderium ultimi finis, sicut omnes speculationes praesupponunt
speculationem primorum principiorum.
Ad ultimum dicendum, quod licet in his quae sunt diversarum rationum,
sit proportio finita; tamen id quod imperfectius est, quantumcumque
perficiatur, non potest aequari ei quod est perfectius; nigredo enim,
quantumcumque intendatur, semper est imperfectior albedine. Poena
autem proprie debita peccato mortali est privatio divinae visionis,
qualis poena non correspondet peccato veniali; et ideo impossibile est
poenam debitam peccato veniali aequari poenae quae peccato mortali
debetur. Vel dicendum, quod poena sensus quae infertur in Inferno
pro peccato mortali et veniali, non distant in infinitum, cum ambae
sint finitae, et correspondeant conversioni ad bonum commutabile, quae
etiam in peccato mortali est finita; quamvis forte remorsus
conscientiae, qui dicitur vermis, incomparabiliter sit maior in uno
quam in alio; distantia autem infinita peccati mortalis a veniali est
ex aversione a Deo, quae tantum est in mortali, ex qua perpetuo
privatur divina visione; non autem per peccatum veniale, nisi per
accidens, ut dictum est. Nec tamen sequitur quod ex multiplicatione
venialium fiat poena secundum intensionem aequalis poenae peccati
mortalis, sed secundum extensionem, quia pluribus modis punietur; et
sic ratio non sequitur.
|
|