|
Et videtur quod non.
1. Dicitur enim Eccle. XI, 3: si lignum fuerit praecisum,
ubicumque ceciderit, ibi erit, sive ad Austrum, sive ad Aquilonem.
Sed praecisio hominis fit per mortem. Ergo post mortem in illo statu
remanebit semper in quo moritur. Non ergo post mortem remittitur
homini aliquod peccatum.
2. Praeterea, peccatum non immutatur nisi mutata voluntate
peccandi, quae erat causa ipsius peccati; non enim tollitur effectus
causa manente. Sed voluntas post mortem non potest mutari, sicut nec
Angelus post casum; hoc enim hominibus mors est quod Angelis casus,
ut Damascenus dicit. Ergo peccatum veniale non potest remitti post
hanc vitam.
3. Sed diceretur, quod peccatum mortale, quia simpliciter est
voluntarium, requirit ad sui remissionem actualem mutationem
voluntatis; non autem peccatum originale, quia non est peccatum
voluntarium voluntate personae; neque peccatum veniale, quia non est
simpliciter voluntarium, eo quod non potest homo vitare quia venialiter
peccet; potest tamen vitare hoc vel illud veniale peccatum.- Sed
contra, Augustinus dicit in Lib. de poenitentia, quod homo non
potest inchoare novam vitam nisi poeniteat eum veteris vitae. Sed
remissio peccati pertinet ad inchoationem novae vitae. Omne autem
peccatum, etiam originale et veniale, pertinet ad vetustatem vitae.
Cum ergo poenitentia dicat mutationem actualis voluntatis; videtur
quod neque peccatum originale neque veniale possit remitti sine actuali
immutatione voluntatis.
4. Praeterea, eodem habitu alicui placet unum oppositorum et
displicet alterum; sicut per habitum liberalitatis placet nobis
liberaliter dare, et displicet nobis illiberaliter retinere. Sed per
habitum caritatis placet nobis bonum gratiae. Ergo per habitum
caritatis displicet nobis malum culpae. Si ergo habitualis
displicentia sufficeret ad remissionem peccati venialis, nunquam
peccatum veniale esset simul cum caritate.
5. Praeterea, remissio peccati venialis pertinet ad profectum
spiritualis vitae. Sed profectus spiritualis vitae cum competat statui
viatoris, non potest esse post mortem, quae terminat viatoris statum.
Ergo peccatum veniale non potest remitti post hanc vitam.
6. Praeterea, eiusdem rationis esse videtur quod aliquis mereatur
praemium essentiale vel accidentale, et quod ei remittatur peccatum,
quia eadem ratione qua aliquis accedit ad unum oppositorum, recedit ab
altero. Sed homo post mortem non potest mereri neque praemium
essentiale neque accidentale. Ergo pari ratione non potest percipere
remissionem peccati neque venialis neque mortalis.
7. Praeterea, facilius homo in peccatum cadit quam ei remittatur
peccatum, quia homo est spiritus per se vadens in peccatum, sed non
rediens. Sed post mortem non potest homo peccare venialiter. Ergo
neque potest ei remitti peccatum veniale.
8. Praeterea, nullum peccatum quod meretur poenam aeternam,
remittitur post hanc vitam. Sed peccatum veniale videtur mereri poenam
aeternam: si enim pro vitatione peccati venialis homo potest mereri
vitam aeternam, e contrario pro commissione peccati venialis potest
homo mereri poenam aeternam. Ergo peccatum veniale non potest remitti
post hanc vitam.
9. Praeterea, in Purgatorio est et gratia et poena. Sed non
remittitur ibi peccatum veniale ratione poenae, tum quia, cum poena
sit effectus culpae, non agit in culpam; tum quia pari ratione omnis
poena tolleret culpam; quod de poena Inferni patet esse falsum.
Similiter in ratione gratiae, quia gratia non opponitur peccato
veniali, sed compatitur ipsum secum. Ergo peccatum veniale non
remittitur in Purgatorio.
10. Sed dicendum, quod peccatum veniale in Purgatorio remittitur,
quia homo in vita ista meruit ut sibi remitteretur.- Sed contra,
meritum Christi est efficacius quam meritum cuiuscumque hominis. Sed
nullus per sacramenta quae habent efficaciam ex merito Christi, potest
absolvi a peccato futuro. Ergo multo minus potest aliquis mereri ut
sibi remittatur peccatum futurum.
11. Praeterea, sicut peccatum mortale opponitur caritati, ita
peccatum veniale opponitur fervori caritatis. Sed fervor caritatis
delens peccatum veniale non potest esse in futuro, quia nullus motus
novus voluntatis erit ibi. Ergo non poterit peccatum veniale remitti,
sicut nec peccatum mortale potest remitti nisi superveniente nova
caritate.
12. Praeterea, quidquid potest stare cum antecedente, potest stare
cum consequente; sicut si album potest stare cum homine, potest etiam
stare cum animali; alioquin sequeretur opposita esse simul. Sed ad
gratiam finalem ex necessitate sequitur gloria, cum qua peccatum
veniale stare non potest. Ergo nec cum gratia finali. Non ergo
potest remitti post hanc vitam.
13. Praeterea, status Purgatorii est status medius inter statum
praesentis vitae et statum futurae gloriae. Sed in praesenti vita
invenitur et culpa et poena, in statu autem gloriae neque culpa neque
poena; inter quae est medium vel culpa sine poena, vel poena sine
culpa. Sed culpa sine poena esse non potest, quia hoc repugnaret
ordini divinae iustitiae. Ergo in Purgatorio erit poena sine culpa.
Nulla ergo culpa potest remitti post hanc vitam in Purgatorio.
14. Praeterea, nullum sacramentum Ecclesiae est frustra
institutum. Sed extrema unctio, cum sit instituta ad remissionem
venialium, frustra instituta videretur, si post hanc vitam in
Purgatorio venialia peccata possent remitti. Non ergo possunt post
hanc vitam remitti.
15. Praeterea, dispositio quae consequitur formam, non remanet in
materia, forma recedente; non enim in materia ignis remanet claritas,
igne extincto. Ergo nec dispositio materiae remanet in forma a materia
separata. Sed peccatum veniale est dispositio hominis ex parte
materiae: nam ex corruptione corporis quod aggravat animam, venialia
peccata contingunt, nam in statu naturae integrae venialia esse non
poterant, ut supra, dictum est. Non ergo veniale peccatum remanet in
anima a corpore separata; et ita post hanc vitam remitti non potest.
16. Praeterea, quando est aliquod magnum bonum quod differtur, et
magnum malum quod imminet, excitatur intensum desiderium ad
consequendum bonum et evadendum malum. Sed animae separatae quae est
Purgatorio obnoxia, imminet magnum malum, scilicet acerba Purgatorii
poena, et differtur a maximo bono separato, scilicet a vita aeterna.
Ergo statim excitatur in ea fervens desiderium. Sed fervor caritatis
non compatitur secum veniale. Ergo in Purgatorio separata anima
veniale habere non potest: ergo non potest veniale peccatum in
Purgatorio remitti.
17. Praeterea, ignis Purgatorii punit animam, in quantum est
instrumentum divinae iustitiae. Non autem ponitur esse instrumentum
divinae misericordiae, cuius est peccata remittere. Non ergo post
hanc vitam in Purgatorio peccatum veniale remittitur.
1. Sed contra. Est quod Gregorius dicit in IV Dialog.: datur
intelligi quosdam leves culpas post hanc vitam remitti.
2. Praeterea, super illud Matth. III, 11: ipse vos
baptizabit in spiritu sancto et igne, dicit Glossa: spiritu in
praesenti abluit, post si qua macula surrexerit, igne Purgatorio ad
purum exurit, quod de levioribus credendum est peccatis.
3. Praeterea, Augustinus dicit, quod illo transitorio igne non
capitalia, sed minuta peccata purgantur.
4. Praeterea, Ambrosius dicit, de bono mortis: sicut oculi
carnales non possunt solem corporalem videre, si aliqua laesio in eis
fuerit; ita nec spirituales possunt videre solem spiritualem cum
laesione. Sed peccatum veniale est quaedam laesio animae. Non ergo
potest anima pervenire ad videndum Deum, quamdiu habet maculam
venialis peccati. Oportet ergo quod talis macula in Purgatorio
purgetur.
Respondeo. Dicendum quod ad huius quaestionis evidentiam oportet
intelligere quid sit peccatum remitti; quod nihil aliud est quam
peccatum non imputari. Unde in Psalm. XXXI, v. 1, cum
praemisisset: beati quorum remissae sunt iniquitates, quasi exponens
subdit: beatus vir cui non imputavit dominus peccatum. Imputatur
autem peccatum alicui in quantum per ipsum impeditur homo a consecutione
ultimi finis, qui est beatitudo aeterna: a qua impeditur homo per
peccatum et ratione culpae et ratione reatus poenae. Ratione quidem
culpae, quia cum beatitudo aeterna sit perfectum bonum hominis, non
compatitur secum aliquam bonitatis minorationem. Ex hoc autem ipso
quod aliquis actum peccati commisit, incurrit quamdam boni
minorationem, in quantum scilicet factus est vituperabilis, et
indecentiam quamdam habens ad tantum bonum. Ex hoc vero quod reus est
poenae, etiam impeditur a beatitudine perfecta, quae omnem dolorem et
poenam excludit: fugiet enim ibi dolor et gemitus, ut dicitur Is.
XXXV, 10. Utrumque tamen horum aliter impedit in peccato
mortali, et aliter in peccato veniali. Nam in peccato mortali patitur
homo bonitatis minorationem per privationem principii ducentis ad
finem, scilicet per privationem caritatis; sed in peccato veniali
patitur homo minorationem et impedimentum per quamdam indecentiam
actus, quasi impedimento existente in ipso actu quo pergendum erat in
finem, salvo tamen principio inclinante. Sicut etiam grave potest
impediri ne perveniat deorsum vel propter corruptionem gravitatis in
ipso, vel propter aliquod impedimentum occurrens, quo impeditur motus
eius ne ad finem naturalem perveniat. Ex parte etiam reatus poenae est
differentia. Nam per peccatum mortale meretur, quasi inimicus
effectus, poenam exterminantem; per peccatum vero veniale poenam
corrigentem. Aliter ergo remittitur peccatum veniale et aliter
mortale. Nam quantum ad culpam, ad hoc quod peccatum mortale non
imputetur, oportet quod tollatur impedimentum, quod erat ex
corruptione principii, per novam caritatis et gratiae infusionem. Hoc
autem non requiritur in peccato veniali, quia caritas manebat; sed
oportet quod tollatur impedimentum per aliquem fortem impulsum
repugnantem impedimento, quod erat oppositum ex obice veniali, sicut
impedimentum quod contingit ex gravi corruptione, non potest tolli nisi
per iteratam eiusdem generationem; impedimentum vero quod esset ex
aliquo obice apposito, tollitur per aliquem violentum motum removentem
ipsum obicem. Sic ergo et veniale quantum ad culpam remittitur per
fervorem caritatis, mortale vero per gratiae infusionem. Quantum ad
poenam autem peccatum mortale non remittitur, quia habet poenam
interminabilem et aeternam; peccatum vero veniale remittitur per
exsolutionem poenae temporalis finitae. Et hoc quidem quomodo utrumque
possit remitti in hac vita satis manifeste apparet. Sed in futura vita
mortale peccatum nunquam potest remitti quantum ad culpam: non enim
post hanc vitam anima immutatur essentiali immutatione per gratiae et
caritatis infusionem de novo: culpa autem non dimissa, nec poena
remittitur, ut supra, dictum est. Sed de peccato veniali quidam
dixerunt quod in habentibus caritatem semper dimittitur in hac vita
quantum ad culpam; sed post hanc vitam dimittitur quantum ad poenam,
per poenae scilicet solutionem. Sed hoc quidem satis probabile videtur
in his qui cum usu rationis ex hac vita recedunt: non enim est
probabile quod aliquis in caritate existens, et cognoscens sibi mortem
imminere, non moveatur motu caritatis et in Deum et contra omnia
peccata quae fecit, etiam venialia; et hoc sufficit ad remissionem
venialium quantum ad culpam, et fortassis etiam quantum ad poenam, si
sit intensa dilectio. Sed quandoque contingit quod aliqui in ipsis
actibus peccatorum venialium vel in proposito venialiter peccandi
occupantur omnino vel aliqua passione auferente usum rationis, et
praeveniuntur morte antequam possint habere usum rationis. Quibus
manifestum est quod in hac vita peccata venialia non dimittuntur, et
tamen propterea non impediuntur perpetuo a vita aeterna, ad quam nullo
modo perveniunt, nisi omnino immunes ab omni culpa effecti. Et ideo
oportet dicere, quod venialia remittuntur eis post hanc vitam etiam
quantum ad culpam, eo modo quo remittuntur in hac vita; scilicet per
actum caritatis in Deum, repugnantem venialibus in hac vita
commissis. Quia tamen post hanc vitam non est status merendi, ille
dilectionis motus in eis tollit quidem impedimentum venialis culpae;
non tamen meretur absolutionem vel diminutionem poenae, sicut in hac
vita.
Ad primum ergo dicendum, quod peccatum veniale non mutat statum vel
locum hominis; sed est quoddam impedimentum quo differtur homo a
consecutione ultimi finis.
Ad secundum dicendum, quod in futura vita non est aliqua essentialis
immutatio voluntatis, scilicet quantum ad finem, vel quantum ad
caritatem, vel gratiam; potest tamen esse aliqua accidentalis
immutatio per remotionem impedimenti. Nam removens prohibens est
movens per accidens, ut dicitur in VIII Physic.
Ad tertium dicendum, quod eiusdem rationis est quod voluntas feratur
in appetitum unius contrarii, et in detestationem alterius. Nullus
autem habens usum liberi arbitrii potest inchoare novam vitam, quae est
per gratiae infusionem, nisi appetat et amet gratiae bonum; et ideo
oportet quod detestetur omne malum repugnans; ita tamen quod peccata
mortalia quae propria voluntate commisit et directe contrariantur
gratiae, in speciali detestetur; ut sic remota causa subtrahente
gratiam per displicentiam peccati mortalis, tollatur effectus,
scilicet privatio gratiae per eius infusionem. Peccatum autem
originale non ex propria voluntate huius personae contractum est:
peccatum autem veniale est quidem propria voluntate huius personae
commissum, non tamen est causa privationis gratiae; unde non
requiritur displicentia in particulari, sed in universali tantum, in
quantum habet aliquam rationem repugnantis ad gratiam.
Ad quartum dicendum, quod habitualis displicentia non sufficit ad
remissionem venialis, sed requiritur actualis; sufficit tamen
generalis.
Ad quintum dicendum, quod remissio culpae venialis non facit profectum
spiritualem per se, scilicet quantum ad augmentum spiritualis boni;
sed solum per accidens, scilicet quantum ad remotionem impedimenti.
Ad sextum dicendum, quod meritum gloriae essentialis vel accidentalis
pertinet per se ad profectum spiritualem, qui est per augmentum
spiritualis boni; unde non est similis ratio.
Ad septimum dicendum, quod anima post mortem transit in alium statum
Angelis conformem; unde eadem ratione non potest peccare venialiter,
sicut nec Angelus, quia non remanet in ea caritatis usus, qui est
causa remissionis peccati venialis; potest tamen post mortem ei remitti
peccatum veniale.
Ad octavum dicendum, quod vitare peccatum veniale potest intelligi
dupliciter. Uno modo secundum puram negationem, et sic non meretur
vitam aeternam: quia etiam dormiens non peccat venialiter, et tamen
non meretur. Alio modo secundum aliquam affirmationem, secundum quod
dicitur ille vitare peccatum veniale qui vult non peccare venialiter;
et quia ista voluntas potest esse ex caritate, ideo vitare peccatum
veniale potest esse meritorium vitae aeternae; sed peccare venialiter
non repugnat caritati; unde non meretur poenam aeternam.
Ad nonum dicendum, quod remissio venialis peccati in Purgatorio
quantum ad poenam est ex parte Purgatorii, quia homo et patiendo
exsolvit quod debet, et ita cessat reatus; sed quantum ad culpam non
remittitur per poenam neque secundum quod actu sustinetur, quia non est
meritoria, neque secundum quod recogitatur. Non enim esset motus
caritatis quod aliquis detestaretur peccatum veniale propter poenam;
sed magis esset motus timoris servilis vel naturalis. Remittitur ergo
in Purgatorio veniale quantum ad culpam virtute gratiae, non solum
secundum quod est in habitu, quia sic compatitur veniale peccatum, sed
prout exit in actum caritatis detestantis veniale peccatum.
Ad decimum dicendum, quod nullus potest mereri remissionem futurae
culpae; potest tamen mereri statum Purgatorii, in quo sit sibi culpa
remissibilis.
Ad undecimum dicendum quod post mortem non erit aliquis motus novus
voluntatis, qui non praecessit in hac vita in aliqua radice vel naturae
vel gratiae. Multi tamen actuales motus voluntatis erunt post hanc
vitam, qui non sunt modo, quia alii etiam erunt secundum ea quae tunc
cognoscent et experientur.
Ad duodecimum dicendum, quod quando antecedens et consequens alicuius
conditionalis sunt simul, quidquid potest stare cum antecedente,
potest stare cum consequente; sed quando non sunt simul, hoc non est
necessarium. Sequitur enim si animal vivit quod morietur; non tamen
quidquid potest stare cum vita, potest stare cum morte; et similiter
non quidquid potest stare cum gratia finali, potest stare cum gloria.
Ad decimumtertium dicendum, quod non oportet illud quod est medium
quantum ad aliquid, esse medium quantum ad omnia. Status ergo
Purgatorii medius est quidem quantum ad aliqua inter statum praesentis
vitae et statum gloriae, non tamen quantum ad hoc quod sit ibi culpa
sine poena, vel poena sine culpa.
Ad decimumquartum dicendum, quod omnia sacramenta novae legis sunt
instituta ad conferendum gratiam. Non autem requiritur ad remissionem
peccatorum venialium novae gratiae infusio, ut dictum est; et ideo nec
extrema unctio. Nec aliquod sacramentum novae legis est principaliter
institutum contra peccata venialia, licet per ea peccata venialia
remittantur, sed est instituta extrema unctio ad reliquias peccatorum
tollendas.
Ad decimumquintum dicendum, quod licet ex corruptione corporis sit
aliqua causa venialium, non tamen venialia sunt sicut in subiecto in
corpore, sed in anima; unde non sunt dispositiones materiae, sed
formae.
Ad decimumsextum dicendum, quod illa ratio non concludit quod peccatum
veniale in Purgatorio non remittatur, sed quod statim ibi remittatur;
et hoc satis videtur probabile.
Ad decimumseptimum dicendum, quod, sicut iam dictum est, remissio
culpae non fit per poenam, sed usum gratiae, quae est effectus divinae
misericordiae.
|
|