|
Et videtur quod non.
1. Conferre enim gratiam est proprium sacramentorum novae legis.
Sed huiusmodi non dicuntur esse sacramenta. Ergo non conferunt
gratiam; non ergo per ea fit remissio alicuius culpae.
2. Praeterea, peccatum mortale non potest stare simul cum gratia,
cum qua tamen potest stare veniale; et sic infusio gratiae sufficit ad
remissionem peccati mortalis, non autem sufficit ad remissionem peccati
venialis. Videtur ergo quod plus requiratur ad remissionem peccati
venialis quam ad remissionem peccati mortalis. Sed per praedicta non
potest remitti peccatum mortale. Ergo multo minus peccatum veniale.
3. Praeterea, peccatum veniale remittitur per actum caritatis. Sed
actus caritatis ex praemissis causari non potest sed ab extrinseco
procedit. Ergo per praedicta peccatum veniale remitti non potest.
4. Praeterea, huiusmodi aequaliter se habent ad omnia peccata
venialia. Si ergo per ea remittitur unum peccatum veniale, pari
ratione remittuntur omnia; et sic si remittuntur quantum ad culpam
frequentissime illi qui sunt absque peccato mortali, possunt dicere:
peccatum non habemus, quod est contra id quod habemus I Ioan., I,
8; et si per huiusmodi remittatur peccatum etiam quantum ad poenam,
plurimi statim post mortem ad caelum evolabunt, Purgatorii poenam non
sentientes; quod videtur inconveniens. Non ergo per praedicta peccata
venialia remittuntur.
Sed contra, est, quia nihil in Ecclesiae observantiis agitur
frustra. Sed in benedictione aquae fit mentio de remissione culpae.
Ergo aliqua culpa per aspersionem aquae benedictae remittitur. Non
autem culpa mortalis; ergo venialis.
Respondeo. Dicendum quod sicut supra dictum est per fervorem
caritatis peccata venialia remittuntur; et ideo quaecumque nata sunt
excitare fervorem caritatis possunt causare remissionem peccatorum
venialium. Actus autem caritatis ad voluntatem pertinet; quae quidem
tripliciter ad aliquid inclinatur: aliquando quidem ex sola ratione
aliquid demonstrante; aliquando autem ex ratione simul et aliquo
interiori instinctu, qui est a causa superiori, scilicet Deo;
aliquando autem cum hoc etiam ex inclinatione habitus inhaerentis.
Sunt quidem quaedam quae causant remissionem peccati venialis in
quantum inclinant voluntatem ad ferventem caritatis actum secundum tria
praedicta; et sic per sacramenta novae legis venialia peccata
remittuntur: quia et ratio ea considerat ut quasdam salutares
medicinas, et divina virtus in eis secretius operatur salutem, et
etiam per ea confertur habitualis gratiae donum. Quaedam vero sunt
quae causant remissionem venialis peccati secundum duo praedictorum;
non enim causant gratiam, sed excitant rationem ad aliquid
considerandum quod excitet caritatis fervorem; et etiam pie creditur
quod virtus divina interius operetur excitando dilectionis fervorem: et
hoc modo aqua benedicta, benedictio pontificalis et huiusmodi
sacramentalia causant remissionem peccati venialis. Quaedam vero sunt
quae causant remissionem venialis peccati solummodo excitando caritatis
fervorem per modum considerationis, sicut oratio dominica, tunsio
pectoris et alia huiusmodi.
Ad primum ergo dicendum, quod non est necessarium ad remissionem
peccati venialis quod nova gratia conferatur; et ideo potest peccatum
veniale dimitti per aliquid quod non est sacramentum.
Ad secundum dicendum, quod habenti usum liberi arbitrii non infunditur
nova gratia sine fervore caritatis; unde plura requiruntur ad
remissionem peccati mortalis quam venialis.
Ad tertium dicendum, quod praedicta causant fervorem caritatis ipsam
voluntatem inclinando, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod quamvis huiusmodi aequaliter se habeant ad
omnia peccata venialia, tamen fervor ab eis excitatus non aequaliter
semper se habet ad omnia, sed quandoque respicit aliqua in speciali,
et contra ea efficacius operatur; et si in generali respiciat ea,
potest contingere quod non habeat eumdem effectum in omnibus, eo quod
affectus hominis aliquando habitualiter est inclinatus ad aliqua peccata
venialia committenda, ita scilicet quod si in memoria haberentur non
displicerent, vel forte si opportunitas adesset, committerentur, et
raro contingit homines in hac mortali vita viventes, ab huiusmodi
affectibus liberos esse; unde non possumus fiducialiter dicere:
peccatum non habemus. Et si etiam homo ad horam per huiusmodi remedia
ab omnibus venialibus immunitatem consequatur quantum ad culpam, non
tamen sequitur quod sit liberatus quantum ad totam poenam, nisi forte
sit tantus fervor dilectionis, quod sufficiat ad totius poenae
remissionem.
|
|