|
Et videtur quod non.
1. Quia ut Augustinus dicit XXII contra Faustum, peccatum est
dictum vel factum vel concupitum contra legem aeternam. Sed omne
peccatum quod est contra legem aeternam, est mortale. Ergo omne
peccatum est mortale. Non ergo recte dividitur peccatum in mortale et
veniale.
2. Praeterea, peccatum meretur poenam secundum suam rationem.
Poenae autem contrariatur venia, quae tollit ipsam. Ergo veniale
repugnat rationi peccati. Sed nulla differentia divisiva generis
repugnat ei. Ergo peccatum non potest convenienter dividi per mortale
et veniale.
3. Praeterea, quicumque inordinate convertitur, convertitur ad
aliquod bonum commutabile. Sed qui convertitur ad bonum commutabile,
avertitur ab incommutabili; quia qui accedit ad unum terminum, recedit
ab altero in quolibet motu. Ergo quicumque peccat, avertitur a bono
incommutabili. Hoc autem est peccare mortaliter. Ergo quicumque
peccat, peccat mortaliter. Non ergo peccatorum aliud est mortale et
aliud veniale.
4. Praeterea, omne peccatum consistit in aliquo inordinato amore
creaturae. Sed quicumque amat, aut amat ut utens aut ut fruens. Qui
autem amat creaturam ut utens, non peccat, quia refert eam ad finem
beatitudinis, quod est uti, ut beatus Augustinus dicit in I de
Doct. Christ. Si autem amat creaturam ut fruens ea, peccat
mortaliter, quia constituit finem ultimum in creatura. Ergo amans
creaturam vel non peccat, vel peccat mortaliter; et sic idem quod
prius.
5. Praeterea, eorum quae ex opposito dividuntur unum non transit in
alterum, numquam enim albedo fit nigredo, neque e converso. Sed
veniale fit mortale: dicit enim quaedam Glossa super beati quorum
remissae sunt iniquitates Psalm. XXXI, 1: nihil est adeo
veniale quin possit fieri mortale dum placet. Ergo veniale non debet
dividi contra mortale.
6. Praeterea, si non placet, non est peccatum, quia non est
voluntarium; si autem placet, est mortale, ut patet per Glossam
inductam. Ergo aut non est peccatum aut est mortale.
7. Praeterea, quod disponit ad aliquid, non dividitur contra
illud: quia unum oppositorum non disponit ad alterum. Sed veniale
disponit ad mortale. Ergo veniale non debet dividi contra mortale.
8. Praeterea, Anselmus dicit in Lib. cur Deus homo, quod
debitum est quod voluntas creaturae rationalis sit subdita voluntati
divinae: hoc qui tollit, tollit honorem Deo debitum et eum
dehonorat. Sed dehonorare Deum est peccare mortaliter. Quicumque
autem peccat, hoc modo dehonorat Deum, quia non subiicit suam
voluntatem voluntati divinae. Ergo quicumque peccat, peccat
mortaliter.
9. Praeterea, homo tenetur ex praecepto ut omnia quae facit ordinet
in Deum sicut in finem: dicitur enim I Cor., X, 31: sive
manducatis, sive bibitis, sive aliquid aliud facitis, omnia in
gloriam Dei facite. Sed peccatum veniale non est referibile in
Deum. Ergo quicumque peccat venialiter, facit contra praeceptum;
ergo peccat mortaliter.
10. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. LXXXIII
quaestionum: hoc est totum et solum malum hominis uti fruendis, vel
frui utendis. Sed utrumque istorum est peccatum mortale: quia ille
qui utitur fruendis, non constituit ultimum finem in Deo, quo solo
fruendum est; ille autem qui fruitur utendis constituit ultimum finem
in creatura: quorum utrumque facit peccatum mortale. Ergo omne malum
culpae est peccatum mortale.
11. Praeterea, cum poena respondeat culpae ubi est eadem poena,
videtur esse eadem ratio culpae. Sed peccato veniali debetur eadem
poena quae et mortali; dicit enim Augustinus in quodam sermone de
Purgatorio quod adulari alicui altiori personae est peccatum veniale;
et tamen clericus pro adulatione degradatur ut habetur 46 dist. Ergo
eadem est ratio culpae venialis et mortalis. Non ergo peccatum veniale
dividitur convenienter contra mortale.
12. Sed dicendum, quod peccatum veniale differt a mortali,
subiecto: nam veniale peccatum est in sensualitate, mortale autem in
ratione.- Sed contra, consensus in actum pertinet ad rationem
superiorem, secundum Augustinum in Lib. de Trin. Sed aliquis
consensus in actum est veniale peccatum, sicut consentire in verbum
otiosum. Ergo assignata differentia non est conveniens.
13. Praeterea, primi motus spiritualium peccatorum sunt peccata
venialia. Non autem sunt in sensualitate, sed magis in ratione.
Ergo peccatum veniale non est tantum in sensualitate.
14. Praeterea, illud in quo communicamus cum brutis, non videtur
esse subiectum peccati, cum in brutis non sit peccatum. Sed in
sensualitate communicamus cum brutis. Ergo in sensualitate non potest
esse peccatum nec veniale nec mortale.
15. Praeterea, necessitas excludit rationem peccati; quia in his
quae ex necessitate fiunt, non est laus vel vituperium. Sed
sensualitas subiicitur necessitati: quia est alligata organo
corporali. Ergo in sensualitate non potest esse peccatum.
16. Praeterea, Anselmus dicit, quod sola voluntas punitur.
Poena autem debetur peccato. Ergo in sola voluntate est peccatum,
non ergo in sensualitate.
17. Praeterea, si in superiori ratione sit peccatum mortale, aut
hoc erit directe aut indirecte. Sed directe et secundum se peccatum
mortale in ea esse non potest, quia non potest errare; cum secundum
Augustinum eius sit inspicere rationes aeternas, in quibus non est
error: errant (autem) qui operantur malum, ut dicitur Prov.
XIV, 22. Similiter nec indirecte ex hoc quod non cohibet
inferiores vires: non est enim hoc in eius potestate, quia per
originale peccatum amisit potestatem continendi inferiores vires, ut
Augustinus dicit. Ergo in ratione superiori non potest esse peccatum
mortale.
18. Item, diceretur, quod peccatum veniale et mortale differunt in
hoc quod aliquis peccans mortaliter diligit creaturam plus quam Deum;
peccans autem venialiter, diligit creaturam infra Deum.- Sed
contra, ponatur quod aliquis putet fornicationem simplicem non esse
peccatum mortale, et fornicetur tali opinione durante, sed fornicari
dimitteret, si sciret hoc esse contra Deum: constat quod iste peccat
mortaliter, quia ignorantia iuris non excusat eum. Et tamen plus
diligit Deum quam fornicationem: illud enim plus diligitur propter
quod alterum dimittitur. Ergo non omnis qui peccat mortaliter,
diligit creaturas plus quam Deum.
19. Praeterea, magis et minus non diversificant speciem. Sed
mortale et veniale differunt specie. Ergo non differunt per hoc quod
est magis vel minus creaturam quam Deum diligere.
20. Praeterea, ubicumque est invenire maius et minus, est invenire
aequale: quia remoto eo quod superabundat a maiori, remanet aequale.
Sed contingit aliquem plus diligere creaturam quam Deum, et etiam
minus. Ergo contingit etiam aequaliter creaturam diligere Deo; ergo
erit aliquod peccatum medium inter mortale et veniale, et sic divisio
non erit sufficiens.
21. Item, diceretur, quod peccatum mortale et veniale differunt
quantum ad effectum in hoc quod peccatum mortale privat gratiam,
veniale autem non.- Sed contra, gratia non potest esse sine
virtute. Sed veniale peccatum tollit virtutem quae consistit in ordine
amoris, secundum Augustinum in Lib. de moribus Ecclesiae, veniale
autem peccatum ordinem amoris tollit; alias non esset peccatum. Ergo
etiam veniale peccatum tollit gratiam.
22. Praeterea, ad gratiam pertinet ordinare hominem in Deum sicut
in suum finem. Sed veniale tollit ordinem in Deum sicut in finem;
non enim potest ordinari in Deum sicut in finem. Ergo veniale
peccatum tollit gratiam.
23. Praeterea, cuicumque offenditur Deus, ille non habet eius
gratiam. Sed propter veniale offenditur alicui Deus, quia punit
eum. Ergo veniale tollit gratiam.
24. Item, diceretur quod peccatum veniale differt a mortali quantum
ad reatum: nam peccatum mortale facit reum poena aeterna, peccatum
vero veniale poena temporali.- Sed contra, Augustinus dicit super
Ioannem, quod infidelitas est peccatum, quo retento omnia
retinentur; et sic patet quod infideli peccata venialia non
dimittuntur. Sed manente culpa non tollitur reatus poenae. Ergo
peccata venialia infidelium puniuntur poena aeterna. Non ergo peccatum
veniale differt a mortali ut contra illud dividi possit.
1. Sed contra. Est quod dicitur I Ioan. cap. I, 8: si
dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Sed hoc non
potest intelligi de peccato mortali, ut Augustinus dicit: quia in
sanctis peccatum mortale non est. Ergo est aliquod peccatum veniale,
quod potest dividi contra mortale.
2. Praeterea, Augustinus dicit Homil. VII super Ioannem,
quod crimen est quod damnationem meretur. Veniale autem est quod non
meretur damnationem. Ergo peccatum veniale convenienter contra mortale
dividitur.
Respondeo. Dicendum quod veniale dicitur a venia. Tripliciter autem
a venia dicitur aliquod peccatum veniale: primo quidem modo, quia iam
consecutum est veniam, sicut Ambrosius dicit, quod peccatum mortale
per confessionem fit veniale; et hoc dicitur secundum quosdam veniale
ab eventu. Patet autem quod hoc veniale contra mortale non dividitur.
Secundo dicitur peccatum veniale, quia habet in se aliquam causam
veniae, non quod non puniatur, sed quod minus puniatur: et hoc modo
dicitur veniale peccatum quod est ex infirmitate vel ex ignorantia:
quia infirmitas peccatum excusat vel in toto vel in parte; et hoc
dicitur secundum quosdam veniale, ex causa tamen. Nec hoc etiam
veniale contra mortale dividitur: quia contingit aliquem ex ignorantia
vel infirmitate peccantem peccare mortaliter, ut in superioribus
quaestionibus habitum est. Tertio modo dicitur aliquod peccatum
veniale, quia quantum est de se, veniam non excludit, id est
terminationem poenae; et hoc modo veniale dividitur contra mortale,
quod quantum est de se, meretur poenam aeternam, et sic veniam
excludit, id est terminationem poenae; et hoc secundum quosdam dicitur
veniale in genere. Ut autem differentiam ad distinguendum veniale
peccatum a mortali inquiramus, considerandum est, quod differunt
quidem secundum reatum: nam peccatum mortale meretur poenam aeternam,
peccatum vero veniale poenam temporalem. Sed ista differentia
consequitur rationem peccati mortalis et venialis non autem constituit
ipsam. Non enim ex hoc est tale peccatum quia talis poena ei debetur,
sed potius e converso, quia peccatum est tale, ideo talis poena ei
debetur. Similiter etiam differunt quantum ad effectum; nam peccatum
mortale privat gratia, veniale autem non. Sed nec ista est
differentia quam quaerimus, quia ista differentia consequitur ad
rationem peccati: ex eo enim quod peccatum est tale, talem effectum
habet, et non e converso. Differentia autem quae est ex parte
subiecti constitueret diversam rationem peccati, si peccatum veniale
semper esset in sensualitate, et in ratione semper esset peccatum
mortale. Sic enim secundum subiectum distinguitur virtus
intellectualis a morali secundum philosophum: quia virtus moralis est
in rationali participative, id est in appetitiva; virtus autem
intellectualis in ipsa ratione. Sed hoc non est verum: quia peccatum
veniale potest etiam esse in ratione, ut in obiiciendo, est ostensum.
Unde etiam secundum hanc differentiam non potest sumi diversa ratio
utriusque peccati. Quarta vero differentia quae est secundum modum
diligendi constituit quidem diversam rationem peccati, sed solum
quantum ad actum voluntatis quod est ex parte agentis. Peccatum autem
veniale non solum consistit in actu interiori voluntatis, sed etiam in
actu exteriori. Sunt enim quidam exteriores actus qui ex genere suo
sunt peccata venialia, ut dicere verbum otiosum, vel mendacium
iocosum, et huiusmodi; sunt autem quaedam quae ex genere suo sunt
peccata mortalia, ut homicidium, adulterium, blasphemia, et
huiusmodi. Diversitas autem quae est ex parte actus voluntatis, non
diversificat genera exteriorum actuum: nam aliquid quod est bonum ex
genere, potest fieri malum ex mala voluntate; puta, si quis det
eleemosynam propter inanem gloriam. Similiter aliquid quod est veniale
ex suo genere, potest esse mortale propter voluntatem facientis;
puta, si quis dicat verbum otiosum in contemptum Dei. Sed exteriores
actus differunt genere per sua obiecta; unde dicitur communiter, quod
bonum in genere est actus cadens supra debitam materiam, et malum in
genere est actus cadens supra indebitam materiam. Oportet ergo quod
malum veniale ex genere dicatur ex eo quod cadit super aliquam materiam
non debitam, et similiter mortale ex genere. Ad hoc ergo
investigandum, considerandum est, quod peccatum consistit in quadam
deordinatione animae, sicut morbus consistit in quadam deordinatione
corporis; unde peccatum est quasi quidam morbus animae; et hoc est
venia peccato quod curatio morbo. Sicut ergo sunt quidam morbi
curabiles, quidam incurabiles, qui dicuntur mortales; ita sunt
quaedam peccata quasi curabilia, quae dicuntur venialia, et quaedam
quantum est de se incurabilia, licet a Deo curari possint, quae
dicuntur mortalia. Dicitur autem morbus incurabilis et mortalis, per
quem tollitur aliquod principium vitae. Hoc enim si tollatur, non
remanet aliquid per quod reparari possit; et ideo talis morbus curari
non potest, sed inducit mortem. Est autem aliquis morbus qui non
tollit aliquod principiorum vitae, sed aliquod eorum consequentium ad
principia vitae, quae per principia vitae reparari possunt; puta,
febris tertiana, quae consistit in superabundantia cholerae, quam
virtus naturae superare potest. Principium autem in operationibus est
finis, secundum philosophum in VI Ethic. Unde principium
spiritualis vitae, quae consistit in rectitudine actionis, est finis
humanarum actionum, qui est caritas Dei et proximi: finis enim
praecepti caritas est, ut dicitur I ad Tim., I, 5. Per
caritatem enim anima coniungitur Deo, qui est vita animae, sicut
anima est vita corporis. Et ideo si caritas excludatur, est peccatum
mortale; non enim remanet aliquod principium vitae per quod iste
defectus reparetur, sed reparari potest per spiritum sanctum; quia,
sicut dicitur Rom. V, 5, caritas Dei diffusa est in cordibus
nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. Si autem sit talis
defectus rectitudinis qui caritatem non excludat, erit peccatum
veniale, quia per caritatem remanentem, quasi per principium vitae,
omnes defectus reparari possunt: universa (enim) delicta operit
caritas, ut dicitur Prov. X, 12. Quod autem aliquod peccatum
excludat caritatem vel non excludat, potest contingere dupliciter: uno
modo ex parte peccantis, alio modo ex ipso genere operis. Ex parte
quidem peccantis dupliciter. Uno modo, quia actus peccati est
potentiae talis cuius non est ordinare ad finem, et ideo nec eius est
averti a fine; et ideo motus sensualitatis non potest esse peccatum
mortale, sed veniale tantum; ordinare enim aliquid ad finem, pertinet
ad rationem tantum. Alio modo ex eo quod potentia quae potest ordinare
in finem et averti a fine, actum aliquem qui etiam de se non
contrariatur fini, potest ordinare in contrarium finis; puta, si quis
verbum otiosum dicat in contemptum Dei, quod contrariatur caritati,
hoc erit peccatum mortale; sed non ex genere operis, sed ex perversa
voluntate facientis. Alio modo contingit quod aliquod peccatum
contrarietur caritati vel non contrarietur, ex ipso genere operis,
quod est ex parte obiecti vel materiae, quae est contraria caritati vel
non contraria. Sicut enim aliquis cibus est ex se contrarius vitae,
puta cibus venenosus; aliquis autem cibus non est contrarius vitae,
licet impedimentum aliquod afferat ad rectam habitudinem vitae, puta
cibus grossus et non bonae digestionis, vel etiam si sit bonae
digestionis, quia non sumitur secundum mensuram debitam. Ita etiam in
actibus humanis aliquid invenitur quod de se contrariatur caritati Dei
et proximi; illa scilicet per quae tollitur subiectio et reverentia
hominis ad Deum, ut blasphemia, idololatria et huiusmodi, et etiam
ea quae tollunt convictum societatis humanae, sicut furtum, homicidium
et huiusmodi; non enim possent homines convivere ad invicem, ubi
passim et indifferenter ista perpetrarentur; et ista sunt peccata
mortalia ex suo genere, quacumque intentione vel voluntate fiant.
Quaedam autem sunt, quae licet inordinationem aliquam contineant, non
tamen directe excludunt alterum praedictorum: sicut quod homo dicat
mendacium non in fide, neque ad nocendum proximo, sed ad delectandum,
vel etiam ad iuvandum; vel si quis excedat in cibo vel potu et alia
huiusmodi. Unde ista sunt venialia peccata ex suo genere.
Ad primum ergo dicendum, quod duplex est divisio: una qua dividitur
genus univocum in suas species, quae ex aequo participant genus, sicut
animal in bovem et equum; alia est divisio communis analogi in ea de
quibus dicitur secundum prius et posterius; sicut ens dividitur per
substantiam et accidens, et per potentiam et actum; et in talibus
ratio communis perfecte salvatur in uno; in aliis autem secundum quid
et per posterius; et talis est divisio peccati per veniale et mortale.
Unde praedicta definitio peccati perfecte quidem convenit peccato
mortali, imperfecte autem et secundum quid peccato veniali; unde
convenienter dicitur, quod peccatum veniale non est contra legem, sed
praeter legem: quia si in aliquo recedit ab ordine legis, non tamen
ipsam corrumpit, quia non corrumpit dilectionem, quae est plenitudo
legis, ut dicitur Rom. XIII, 10.
Ad secundum dicendum, quod veniale est differentia diminuens de
ratione peccati; et talis differentia invenitur in omnibus quae
participant aliquod commune imperfecte et secundum quid.
Ad tertium dicendum, quod finis habet rationem termini, non autem id
quod est ad finem. Veniale autem non convertitur ad bonum commutabile
ut ad finem; et ideo non convertitur ad ipsum ut ad alium terminum a
Deo, ut propter hoc sit necessarium a Deo averti.
Ad quartum dicendum, quod ille qui peccat venialiter, non fruitur
creatura, sed utitur ea; refert enim eam habitu in Deum, licet non
actu. Nec in hoc contra praeceptum facit, quia non tenetur semper
actu referre in Deum.
Ad quintum dicendum, quod veniale peccatum in quantum veniale nunquam
fit mortale, sicut nec albedo fit nigredo; sed actus qui est venialis
in suo genere, potest fieri mortale peccatum ex voluntate ponentis
finem in creatura; quia et id quod est ex natura sua frigidum, potest
fieri calidum, sicut aqua.
Ad sextum dicendum, quod peccatum veniale sit mortale quando placet
non quocumque modo, sed sicut finis.
Ad septimum dicendum, quod aliquando aliquid dividitur contra alterum
quia secundum essentiam suam opponuntur, sicut album et nigrum,
calidum et frigidum: et horum unum non disponit ad alterum. Aliquando
autem aliqua dividuntur ad invicem, quia opponuntur secundum rationem
perfecti et imperfecti, quorum unum ordinatur ad alterum, sicut
accidens ad substantiam et potentia ad actum; et hoc modo etiam veniale
dividitur contra mortale, et disponit ad ipsum.
Ad octavum dicendum, quod voluntas creaturae rationalis obligatur ad
hoc quod sit subdita Deo: sed hoc fit per praecepta affirmativa et
negativa, quorum negativa obligant semper et ad semper, affirmativa
vero obligant semper, sed non ad semper. Cum ergo aliquis peccat
venialiter, tunc quidem non reddit honorem debitum Deo, servando
praeceptum affirmativum in actu; sed hoc non est peccare mortaliter,
sicut peccat mortaliter qui dehonorat Deum, transgrediendo praeceptum
negativum, vel non implendo praeceptum affirmativum tempore quo
obligat.
Ad nonum dicendum, quod cum illud praeceptum apostoli sit
affirmativum, non obligat ad hoc quod semper observetur in actu.
Observatur autem semper in habitu, quamdiu homo habitualiter habet
Deum sicut ultimum finem, quod non excluditur per peccatum veniale.
Ad decimum dicendum, quod Augustinus ibi loquitur de perfecto malo
culpae, quod est peccatum mortale.
Ad undecimum dicendum quod adulari solummodo ad placendum, ex genere
suo est peccatum veniale, cum sit quaedam vanitas; sed adulari ad
decipiendum, est peccatum mortale, secundum illud Is., III,
12: popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt; et de
tali adulatione loquitur canon clericus qui: unde ibi dicitur quod
clericus qui vacat adulationibus et proditionibus, debet degradari.
Ad duodecimum dicendum, quod illa differentia ex parte subiecti non
est constitutiva mortalis et venialis peccati, sed est concomitans; et
ideo nihil prohibet aliquod peccatum veniale esse in superiori ratione.
Et similiter dicendum ad decimumtertium.
Ad decimumquartum dicendum, quod sensualitas in brutis non participat
aliqualiter ratione, sicut in nobis, ut dicitur in I Ethic.; et
secundum hoc potest esse subiectum peccati.
Ad decimumquintum dicendum, quod etiam ipsum organum corporale obedit
aliqualiter rationi; et secundum hoc in actu eius potest esse
peccatum, et similiter in actu sensualitatis.
Ad decimumsextum dicendum, quod in sola voluntate est peccatum sicut
in primo movente; in aliis autem viribus sicut in imperatis et motis.
Ad decimumseptimum dicendum, quod in superiori ratione potest esse
mortale peccatum et directe et indirecte. Etsi enim non erret in
quantum aspicit rationes aeternas, errare tamen potest in quantum ab
eis potest averti. Similiter etiam dicendum, quod ex peccato
originali non est consecutum quod nullo modo inferiores vires obediant
rationi: sed in hoc quod non totaliter obediunt, sicut in statu
innocentiae.
Ad decimumoctavum dicendum, quod illa differentia conveniens est,
secundum quod differentia peccati mortalis et venialis accipitur ex
parte voluntatis; sed quaedam sunt mortalia ex suo genere quae
qualicumque voluntate fiant, semper sunt peccata mortalia; et de istis
procedit obiectio. In his autem ipsum opus ex suo genere est contra
dilectionem Dei, sicut si aliquis laedat aliquem, ipso opere contra
caritatem facit.
Ad decimumnonum dicendum, quod magis et minus quando consequuntur
rationes diversas, diversificant speciem; et ita est in proposito.
Nam diligere aliquid ut finem, et sicut id quod est ad finem, non
habet eamdem rationem dilectionis.
Ad vicesimum dicendum, quod bene contingit in aliquo qui est extra
caritatem, quod aliquam creaturam diligat plus quam Deum, et aliquam
aequaliter Deo, et aliquam etiam minus Deo; sed non contingit quod
aliquis diligat aliquam creaturam aequaliter Deo, ita quod nullam
diligat plus quam Deum; quia necesse est quod homo in aliquo uno
constituat ultimum finem suae voluntatis.
Ad vicesimumprimum dicendum, quod illa differentia est consecutiva,
et non constitutiva mortalis et venialis peccati. Ille autem qui
peccat venialiter, caret ordine amoris in aliquo actu circa ea quae
sunt ad finem, non autem simpliciter quantum ad finem ipsum; et ideo
non tollit virtutem nec gratiam.
Ad vicesimumsecundum dicendum, quod aliud est non ordinari in Deum,
quod convenit veniali; et aliud est excludere ordinem ad Deum, quod
convenit mortali.
Ad vicesimumtertium dicendum, quod illum qui peccat venialiter, Deus
punit, non tanquam odiens ipsum, sed tanquam filium quem diligit,
purgans et emundans.
Ad vicesimumquartum dicendum, quod peccata venialia eorum qui in
infidelitate decedunt, vel in quocumque peccato mortali, aeternaliter
puniuntur non propter se, quia non privant gratia, sed propter
peccatum coniunctum, per quod gratia est privata.
|
|