|
Et videtur quod sic.
1. Dicit enim Augustinus X confessionum: minus te amat qui tecum
aliquid amat, quod non propter te amat. Sed ille qui peccat
venialiter, aliquid amat cum Deo, quod non propter Deum amat; alias
non peccaret amando. Ergo ille qui peccat venialiter, minus amat
Deum.
2. Praeterea, contraria nata sunt fieri circa idem. Augmentum et
diminutio sunt contraria. Caritas autem augetur, secundum illud ad
Philipp., I, 9: oro ut caritas vestra magis et magis abundet.
Ergo etiam diminuitur. Sed non diminuitur per peccatum mortale, immo
totaliter tollitur. Ergo diminuitur per peccatum veniale.
3. Sed dicendum, quod caritas quantum ad suam acquisitionem
diminuitur per peccatum veniale, quia facit peccatum veniale ut minus
aliquis de caritate recipiat: sed postquam caritas est iam infusa, non
potest per peccatum veniale diminui.- Sed contra, secundum
philosophum in II Ethic. eadem sunt per quae generatur virtus,
corrumpitur et diminuitur. Si ergo peccatum veniale facit ad hoc quod
generetur per infusionem minor caritas, faciet ad hoc quod caritas
habita diminuatur.
4. Praeterea, quidquid diminuit differentiam constitutivam alicuius
speciei, diminuit essentiam eius. Sed difficile mobile est
differentia constitutiva habitus quam diminuit peccatum veniale; quia
per peccatum veniale fit homo pronior ad casum mortalis peccati, per
quod amittitur caritas. Ergo veniale peccatum diminuit habitum
caritatis.
5. Praeterea, omnis amor vel est cupiditatis, vel caritatis ut
accipitur ab Augustino, IX de Trinitate. Sed ille qui peccat
venialiter, amat creaturam, non quidem amore caritatis, quia caritas
non agit perperam, ut dicitur I ad Cor., cap. XIII, 4.
Ergo amore cupiditatis. Sed augmentum cupiditatis videtur esse
diminutio caritatis: quia, ut Augustinus dicit in libro
LXXXIII quaestionum, ipsum nutrimentum caritatis est diminutio
cupiditatis. Ergo videtur quod peccatum veniale diminuat caritatem.
6. Praeterea, Augustinus dicit in VIII super Gen. ad
litteram, quod caritas vel gratia comparatur ad animam sicut lux ad
aerem. Sed lux aeris diminuitur si aliquod obstaculum lucis ponatur,
puta cum densior fit per vaporem. Ergo et caritas vel gratia
diminuitur per veniale, quod est quoddam obstaculum caritatis et
obnubilatio mentis.
7. Praeterea, omne id quod successive corrumpitur, potest diminui.
Sed caritas successive corrumpitur. Ergo caritas potest diminui.
Minor probatur dupliciter: primo quidem, quia omne quod corrumpitur
est subiectum corruptionis. Sed caritas corrumpitur. Ergo est
subiectum corruptionis. Aliquid ergo eius est corruptum, et aliquid
adhuc manet; et sic successive corrumpitur. Secundo sic: caritas non
corrumpitur quando est; nec etiam quando totaliter non est, quia iam
corrupta est. Ergo corrumpitur quando partim est et partim non est.
Successive ergo corrumpitur. Ergo potest diminui: sed non per
mortale, ergo per veniale.
8. Praeterea, sicut in peccato mortali est inordinatio simpliciter,
ita in peccato veniali est inordinatio secundum quid. Sed inordinatio
simpliciter, quae est peccati mortalis, tollit simpliciter
ordinationem caritatis. Ergo inordinatio secundum quid, tollit
ordinationem caritatis secundum quid: ergo diminuit ipsam.
9. Praeterea, ex multis actibus peccatorum venialium generatur
aliquis habitus. Sed actus peccati venialis impedit actum caritatis.
Ergo et habitus venialis peccati impedit habitum caritatis: ergo
diminuit ipsum.
10. Praeterea, omnis offensa diminuit dilectionem. Sed peccatum
veniale est quaedam offensa, cum habeat rationem culpae. Ergo
peccatum veniale diminuit dilectionem caritatis.
11. Praeterea, Bernardus dicit in quodam sermone de
purificatione, quod non procedere in via Dei est retrocedere. Sed
ille qui peccat venialiter, non procedit in via Dei. Ergo
retrocedit; quod non esset, nisi veniale diminueret caritatem.
12. Praeterea, omnis virtus unita fortior est quam multiplicata;
unde et amor unitus fortior est quam ad plura dispersus: propter quod
dicit philosophus in VIII Ethic., quod impossibile est plures
intense diligere. Sed ille qui peccat venialiter, amorem suum
dispergit ad alia quam ad Deum. Ergo diminuitur in eo virtus
caritatis.
13. Praeterea, Prov., XXIV, 16, dicitur: septies in die
cadit iustus et resurgit; quod exponit Glossa, de casu qui fit per
veniale. Sed per veniale non cadit homo a caritate. Ergo cadit a
perfecto gradu caritatis. Diminuitur ergo caritas per veniale
peccatum.
14. Praeterea, per caritatem meretur homo gloriam vitae aeternae.
Sed per veniale peccatum retardatur homo a consecutione vitae
aeternae. Ergo per veniale peccatum diminuitur caritas.
15. Praeterea, illa quae impediunt vitam corporalem vel sanitatem,
diminuunt ipsam. Sed veniale peccatum est quoddam impedimentum
spiritualis vitae, quae est per caritatem, ut supra dictum est. Ergo
per peccatum veniale diminuitur caritas.
16. Praeterea, operatio sequitur formam. Quod ergo impedit
actum, diminuit formam. Sed veniale impedit actum caritatis. Ergo
diminuit ipsam caritatem.
17. Praeterea, fervor est proprium accidens caritatis; unde
dicitur Rom., XII, 11: spiritu ferventes. Sed veniale
diminuit fervorem caritatis, ut communiter dicitur. Ergo diminuit
caritatem.
1. Sed contra. Quod in infinitum distat ab aliquo, additum vel
subtractum non diminuit ipsum nec auget; sicut patet de puncto et
linea. Sed veniale in infinitum distat a caritate: quia caritas
diligit Deum sicut infinitum bonum, veniale autem diligit creaturam
sicut quoddam bonum finitum.
2. Praeterea, diminuta caritate diminuitur praemium vitae aeternae,
quod commensuratur quantitati caritatis. Sed veniale peccatum non
diminuit praemium vitae aeternae: alioquin poena eius esset aeterna,
scilicet aeterna diminutio gloriae. Ergo peccatum veniale non diminuit
caritatem.
3. Praeterea, omne finitum per continuam diminutionem totaliter
tollitur. Sed caritas est quidam habitus finitus in anima. Ergo
peccatum veniale, si diminuat caritatem, multiplicatum, totaliter
tolleret ipsam; quod est inconveniens.
Respondeo. Dicendum quod quia augmentum et diminutio considerantur
circa quantitatem, oportet ad huius quaestionis evidentiam
considerare, quae sit quantitas caritatis. Cum autem caritas sit
quaedam forma, et sit habitus seu virtus, oportet eius quantitatem
dupliciter considerare: uno quidem modo secundum quod est forma, alio
modo secundum quod est talis forma, quae est habitus vel virtus.
Quantitas autem formae quaedam est per accidens, quaedam per se. Per
accidens quidem, sicut dicitur quanta ratione subiecti, ut albedo
ratione superficiei: sed ista quantitas non habet locum in proposito,
quia mens, quae est subiectum caritatis, non est quanta. Quantitas
autem per se alicuius formae attenditur tripliciter. Uno modo ex parte
causae agentis; quanto enim fuerit fortior virtus activa, tanto
inducit perfectiorem formam, perfectius reducens subiectum de potentia
in actum; sicut magnus calor magis calefacit quam parvus. Alio modo
ex parte subiecti, quod quidem perfectius recipit formam ex actione
agentis, quanto melius fuerit dispositum: sicut lignum siccum magis
calefit quam viride, et aer quam aqua ab eodem igne. Tertio modo
consideratur quantitas alicuius formae in quantum est virtus vel
habitus, ex parte obiecti. Virtus enim dicitur magna quae potest in
aliquid magnum. Omnis etiam habitus ex obiecto et speciem et
quantitatem habet. Si ergo consideremus quantitatem caritatis ex parte
obiecti, sic nullo modo potest augeri vel minui. Ea enim quorum ratio
consistit in aliquo indivisibili, non intenduntur nec remittuntur; et
haec est ratio quare quaelibet species numeri caret intensione et
remissione, quia completur per unitatem; semper enim unitas addita
facit speciem. Obiectum autem caritatis habet indivisibilem rationem,
et consistit in termino; est enim obiectum caritatis Deus, prout est
summum bonum et ultimus finis. Sed ex parte causae agentis et ex parte
subiecti caritas potest esse maior vel minor. Ex parte quidem
agentis, non propter maiorem vel minorem virtutem eius, sed propter
sapientiam et voluntatem ipsius, secundum quam diversas mensuras
gratiae et caritatis distribuit hominibus, secundum illud Ephes.,
cap. IV, 7: unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram
donationis Christi. Ex parte vero subiecti etiam, in quantum homo se
magis vel minus per bona opera ad gratiam vel caritatem disponit.
Tamen sciendum est, quod bona opera hominis aliter se habent ad
quantitatem caritatis quantum ad ipsum fieri caritatis, et aliter
quando caritas est iam in perfecto esse: nam opera hominis ante
caritatem comparantur ad ipsam et ad quantitatem eius, non per modum
meriti, cum caritas sit merendi principium, sed solum per modum
materialis dispositionis; sed caritate iam habita, ipsa per sua opera
meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici, sicut Augustinus
dicit. Veniale autem peccatum non potest esse causa ut caritas habita
diminuatur, nec ex parte causae agentis, scilicet Dei, nec ex parte
causae recipientis, scilicet hominis. Ex parte quidem agentis, causa
diminutionis esse non potest: quia veniale peccatum non potest mereri
diminutionem caritatis, sicut actus ex caritate factus meretur eius
augmentum: hoc enim meretur aliquis in quod sua voluntas inclinatur.
Qui autem peccat venialiter, non sic inclinatur ad creaturam, ut
avertatur a Deo aliquo modo: non enim convertitur ad creaturam sicut
ad finem, sed sicut ad id quod est ad finem. Qui autem inordinate se
habet circa id quod est ad finem, non propter hoc minoratur eius
affectus circa finem: sicut si aliquis inordinate se habeat in sumendo
medicinam, non propter hoc minoratur desiderium eius ad sanitatem.
Unde patet quod veniale non meretur diminutionem caritatis iam
habitae. Similiter dicendum, quod nec etiam ex parte subiecti ipsam
diminuere potest. Quod ex duobus apparet: primo quidem, quia
peccatum veniale non secundum idem est in anima secundum quod inest ei
caritas, nam caritas inest animae secundum superiorem eius partem,
prout ordinatur in aliquid sicut in summum bonum et in ultimum finem,
peccatum autem veniale habet aliquam inordinationem, non tamen
attingentem ad ordinem ultimi finis. Unde etiam si esset contrarium,
non diminueret caritatem sicut nec nigredo in pede diminuit albedinem
capitis. Secundo, quia forma in subiecto diminuitur per aliquam
mixtionem contrarii, prout dicit philosophus, illud esse albius quod
est nigro impermixtius. Veniale autem peccatum non habet
contrarietatem ad caritatem, quia non respiciunt idem obiectum secundum
rationem; non enim veniale est inordinatio circa ultimum finem, qui
est obiectum caritatis. Et ideo peccatum veniale nullo modo caritatem
habitam diminuit. Potest tamen peccatum veniale esse aliqua causa ut a
principio minor caritas infundatur, in quantum scilicet impedit actum
liberi arbitrii, quo homo ad gratiam suscipiendam disponitur; et per
hunc etiam modum potest impedire ne caritas habita crescat, impediendo
scilicet actum meritorium quo quis caritatis augmentum meretur.
Ad primum ergo dicendum, quod iste qui peccat venialiter, amat
aliquid cum Deo, quod etsi non actu, tamen habitu propter Deum
amat.
Ad secundum dicendum, quod caritas potest habere causam sui augmenti
meritoriam ex parte hominis, et effectivam ex parte bonitatis divinae,
cuius est semper promovere ad bonum; sed non potest habere causam
diminutionis, neque meritoriam ex parte hominis, ut dictum est, neque
effectivam ex parte Dei: quia ex ipso non est quod homo fiat
deterior, ut Augustinus dicit in libro LXXXIII quaestionum.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa procederet, si veniale esset
directe causa parvae caritatis in suo fieri. Non est autem directe
causa, sed quasi per accidens, in quantum scilicet impedit actum
liberi arbitrii, quo quis disponitur ad caritatem. Actus autem liberi
arbitrii requiritur quidem in adultis ad infusionem gratiae vel
caritatis; non autem requiritur ad conservationem habitus iam
suscepti; unde impedito actu non diminuitur caritas iam habita.
Ad quartum dicendum, quod difficile mobile non est differentia
constitutiva habitus: nec enim dispositio et habitus sunt diversae
species. Alioquin non posset una et eadem qualitas quae prius fuit
dispositio, postea fieri habitus. Sed facile mobile et difficile
mobile se habent sicut perfectum et imperfectum circa eamdem rem. Dato
autem quod difficile mobile esset differentia constitutiva, adhuc ratio
non sequeretur: quia quod aliquis habitus fiat de facili mobilis,
potest contingere dupliciter: uno quidem modo per se, quia scilicet
non habet ita perfectum esse in subiecto; et sic quidquid diminueret
hoc quod est difficile mobile circa habitum, diminueret ipsum habitum.
Alio modo per accidens, ex eo scilicet quod inducitur dispositio ad
contrarium; ut si dicamus, quod forma aquae per susceptionem caloris
fiat minus de difficili mobilis; et tamen constat quod forma
substantialis non diminuitur: et per hunc modum veniale diminuit hoc
quod est difficile mobile circa caritatem; et per hunc modum etiam est
intelligendum quod quidam dicunt, quod veniale diminuit caritatem
quantum ad radicationem in subiecto, non quidem per se, sed per
accidens, ut dictum est.
Ad quintum dicendum, quod diminutio cupiditatis dicitur esse
nutrimentum sive conservatio caritatis, non autem augmentum: quia
scilicet diminutio cupiditatis diminuit venialia, quae disponunt ad
amissionem caritatis.
Ad sextum dicendum, quod vapor crassus recipitur in eadem parte aeris
in qua recipitur lux; et ideo diminuit lucem: sed veniale non attingit
ad summam partem animae secundum habitudinem eius ad summum bonum: et
ideo non potest diminuere caritatem iam habitam, licet possit impedire
magnitudinem eius in acquirendo ipsam: sicut tenebrositas aeris extra
domum existentis, non diminueret claritatem in domo existentem ex causa
intrinseca; diminueret autem intensionem claritatis radii venientis ex
extrinseco ad domum. Perfectio autem superioris partis animae quantum
ad sui generationem dependet a bona dispositione inferiorum partium,
non autem quantum ad sui conservationem; homo enim naturaliter per
inferiora et sensibilia ad interiora intelligibilia pertingit; unde
etiam defectus visus aut auditus potest impedire acquisitionem
scientiae, non tamen diminuit scientiam iam acquisitam.
Ad septimum dicendum, quod hoc non est verum universaliter, quod omne
quod successive corrumpitur, diminuatur; quia forma substantialis
successive amittitur, si consideretur alteratio praecedens, prout
philosophus dicit in VI Physic. quod id quod corrumpitur,
corrumpebatur et corrumpetur, et tamen forma substantialis non
diminuitur. Sic autem caritas quandoque successive amittitur, si
consideretur praecedens dispositio ad amissionem. Sed si consideretur
ipsa amissio secundum se, non successive amittitur. Et quod dicit,
quod caritas, quia corrumpitur, est subiectum corruptionis, est
omnino falsum. Non enim albedo aut aliqua forma dicitur corrumpi quia
ipsa sit subiectum corruptionis; sed subiectum albedinis est subiectum
corruptionis, in quantum desinit esse album. Similiter etiam dicendum
est, quod si accipiatur ipsa corruptio formae secundum se, prout est
in termino motus, idem est corrumpi et nunc primo corruptum esse;
sicut idem est illuminari et illuminatum esse, quando autem primo
corruptum est aliquid, tunc non est, ut dicitur in VIII
Physic., et ideo quando caritas corrumpitur, non est.
Ad octavum dicendum, quod inordinatio simpliciter tollit ordinationem
caritatis simpliciter, quia attingit animam secundum superiorem
partem; et inordinatio secundum quid, tollit secundum quid
ordinationem caritatis in aliquo actu, prout ordo caritatis a superiori
parte animae ad inferiores derivatur; sed de ipsa caritate, secundum
quod est in suprema parte, nihil diminuit: sicut nigredo quae est in
pede, nihil diminuit de albedine quae est in capite.
Ad nonum dicendum, quod ex multis peccatis venialibus potest causari
aliquis habitus; sed ille habitus nec tollet nec diminuet caritatem:
quia nec in eodem est nec circa idem.
Ad decimum dicendum, quod peccatum veniale, cum non importet
aversionem, proprie loquendo, non habet rationem offensae.
Ad undecimum dicendum, quod aliquis procedit in via Dei, non solum
quando ipsa caritas augetur in actu, sed quando disponitur ad augmentum
caritatis: sicut puer non actu crescit toto tempore augmenti, sed
quandoque crescit in actu, quandoque disponitur ad augmentum. Et
similiter aliquis retrocedit in via Dei, non solum per diminutionem
caritatis, sed etiam per hoc quod retardatur a proficiendo, vel etiam
per hoc quod disponitur ad casum, quorum utrumque fit per veniale
peccatum.
Ad duodecimum dicendum, quod amor qui ad multa diffunditur secundum
rationem eamdem diminuitur: sed diffusio amoris secundum unam
rationem, non diminuit amorem qui est secundum aliam rationem, puta si
aliquis habeat multos amicos, non propter hoc minus diligit filium vel
uxorem; sed si amaret multas uxores, minueretur amor qui est ad unam;
et si haberet multos filios, minueretur amor qui est ad unigenitum.
Per peccatum autem veniale diffunditur amor hominis ad creaturas, non
secundum rationem finis, prout amatur Deus; et ideo non diminuitur
amor ad Deum in habitu, sed forte in actu.
Ad decimumtertium dicendum, quod per peccatum veniale cadit non quidem
a caritate ipsa vel a perfecto gradu caritatis, sed ab aliquo caritatis
actu.
Ad decimumquartum dicendum, quod veniale nihil diminuit de gloria,
sed solum retardat consecutionem gloriae; et similiter nihil diminuit
de caritate, sed solum retardat actum et augmentum eius.
Ad decimumquintum dicendum, quod aliqua impediunt perfectionem vel
actum sanitatis, quae tamen non diminuunt sanitatem; sicut aliqui sunt
cibi difficile digestibiles in quantum impediunt facilem digestionem.
Ad decimumsextum dicendum, quod actus potest diminui dupliciter. Uno
modo quantum ad facilitatem agendi, ut scilicet homo non possit tantum
agere; et sic quod diminuit actum, diminuit principium actus quod est
forma. Alio modo quantum ad executionem actus; et sic non oportet
quod id quod diminuit actum, diminuat formam; non enim diminuit
gravitatem lapidis columna quae retinet ipsum ne cadat deorsum, nec
diminuit virtutem gressivam hominis qui ligat ipsum. Et per hunc modum
veniale diminuit actum caritatis, non autem primo modo.
Ad decimumseptimum dicendum, quod fervor potest accipi dupliciter.
Uno modo secundum quod importat intensionem inclinationis amantis in
amatum: et talis fervor est essentialis caritati, et non diminuitur
per veniale peccatum. Alio modo dicitur fervor caritatis secundum quod
redundat motus dilectionis etiam in inferiores vires, ut quodammodo non
solum cor, sed etiam caro exultet in Deum; et talis fervor diminuitur
per veniale peccatum absque diminutione caritatis.
|
|