|
Et videtur quod sic.
1. Dicit enim Augustinus super Ioan. exponens illud qui incredulus
est filio, non videbit vitam: plura peccata minuta, si negligantur,
occidunt. Sed ex hoc dicitur aliquod peccatum mortale quod occidit
spiritualiter. Ergo plura peccata minuta, id est venialia, faciunt
mortale.
2. Praeterea, super illud Psalm. XXXIX, 13: multiplicatae
sunt super capillos capitis mei, dicit Glossa Augustini: vitasti
gravia, cave ne obruaris arena. Per arenam autem intelliguntur
peccata minuta, scilicet venialia. Ergo multa peccata venialia
obruunt vel occidunt hominem; et sic idem quod prius.
3. Sed dicendum, quod multa venialia dicuntur occidere vel obruere
in quantum disponunt ad mortale.- Sed contra, Augustinus dicit in
regula, quod superbia bonis operibus insidiatur ut pereant; et sic
etiam videtur quod etiam bona opera sint aliqua dispositio ad peccatum
mortale; sed tamen non dicuntur occidere vel obruere. Ergo nec
peccata venialia ratione praedicta possunt dici obruere vel occidere.
Videtur ergo quod per se veniale fiat mortale.
4. Praeterea, veniale est dispositio ad mortale. Sed dispositio
fit habitus, secundum philosophum in praedicamentis. Ergo veniale fit
mortale.
5. Praeterea, motus sensualitatis est veniale peccatum. Sed
adveniente consensu rationis fit mortale, ut patet per Augustinum in
Lib. de Trinit. Ergo veniale peccatum potest fieri mortale.
6. Praeterea, contingit in ipsa ratione superiori esse aliquem motum
infidelitatis ex surreptione, qui est peccatum veniale. Consensus
autem superveniens non destruit essentiam prioris motus, qui erat
veniale peccatum; et tamen facit peccatum mortale. Ergo veniale
potest fieri mortale.
7. Praeterea, peccatum veniale et mortale quandoque differunt
secundum diversos personarum gradus. Dicitur enim in Decret.,
dist. 25, quod non concordare discordes est peccatum veniale laico;
sed episcopo videtur esse peccatum mortale, quia propter hoc
degradatur, ut videtur dist. 53. Persona autem inferioris gradus
potest transferri in superiorem gradum. Ergo peccatum veniale potest
fieri mortale.
8. Praeterea, secundum Chrysostomum risus et ioculatio sunt peccata
venialia. Sed risus fit peccatum mortale; dicitur enim Prov.
XIV, 13: risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus
occupat; Glossa: perpetuus; qui tamen non debetur nisi peccato
mortali. Ergo veniale peccatum potest fieri mortale.
9. Praeterea, quaecumque non distinguuntur nisi per accidens, unum
potest fieri alterum. Sed veniale et mortale non distinguuntur nisi
per accidens: ea enim quae per se distinguuntur, non transmutantur in
invicem; veniale autem et mortale in invicem transmutantur: quia nihil
adeo est veniale quin fiat mortale dum placet; et similiter omnis culpa
mortalis per confessionem fit venialis. Ergo veniale peccatum potest
fieri mortale.
10. Praeterea, minimum bonum per accessum ad Deum fit maximum;
sicut motus liberi arbitrii per informationem gratiae fit meritorius.
Ergo per recessum a Deo minimum malum potest fieri maximum. Minimum
autem malum in genere peccatorum est veniale, maximum autem est
peccatum mortale. Ergo veniale potest fieri mortale.
11. Praeterea, Boetius dicit in libro de Consolat., quod
peccata se habent ad animam sicut languores ad corpus. Sed minimus
languor per augmentum potest fieri maximus. Ergo minimum peccatum,
scilicet veniale, potest fieri maximum, scilicet mortale.
12. Praeterea, ordines Angelorum formaliter constituuntur per dona
gratiarum. Sed ordines Angelorum differunt specie. Ergo et dona
gratiarum specie differunt. Sed per augmentum meriti aliquis qui primo
merebatur assumi ad inferiorem ordinem Angelorum, postea meretur
assumi ad superiorem. Ergo minor gratia fit maior, licet specie
differant. Pari ergo ratione peccatum veniale potest fieri mortale.
13. Praeterea, status innocentiae non in infinitum excedit statum
naturae corruptae. Sed quilibet motus venialis in statu innocentiae
fuisset mortalis. Ergo et modo in statu naturae corruptae veniale
potest fieri mortale.
14. Praeterea, magis differt bonum et malum, quam duo mala,
scilicet veniale et mortale: quia bonum et malum differunt genere, duo
autem mala in genere conveniunt: bonum enim et malum sunt genera
aliorum, ut dicitur in praedicamentis. Sed eadem actio numero potest
esse bona et mala, puta, cum servus dat eleemosynam cum murmure, ex
mandato domini ex caritate praecipientis. Ergo multo magis eadem actio
numero potest esse veniale et mortale peccatum.
15. Praeterea, peccatum est quoddam pondus animae, secundum illud
Psalm. XXXVII, v. 5: iniquitates meae supergressae sunt
caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me. Sed minimum
pondus per additionem potest tam grave fieri ut superet virtutem
portantis. Ergo veniale peccatum per additionem potest fieri mortale
et excludit virtutem.
16. Praeterea, secundum Augustinum, XII de Trinit., talis
est progressus in unoquoque peccato qualis in peccato primorum
parentum; ita quod sensualitas tenet locum serpentis, ratio inferior
locum mulieris, superior vero ratio locum viri. Sed non poterat fieri
quod vir comederet de ligno vetito quin peccaret mortaliter. Ergo in
superiori ratione non potest esse nisi peccatum mortale. Quod ergo est
veniale in inferiori parte, cum venerit ad superiorem, fiet mortale.
17. Praeterea, si habitus est damnabilis, et actus ex illo
procedens damnabilis erit. Sed in infideli non baptizato, cui non est
remissum originale peccatum, manet habitus primae damnationis, ad quem
pertinet corruptio fomitis. Ergo etiam primi motus ex tali corruptione
provenientes, sunt eis damnabiles et peccata mortalia; qui tamen
constat quod secundum se sunt peccata venialia. Ergo peccatum veniale
potest fieri mortale.
1. Sed contra. Ea quae in infinitum differunt, non transeunt in
invicem. Sed peccatum mortale et veniale differunt in infinitum; nam
uni debetur poena temporalis, alii aeterna. Ergo peccatum veniale non
potest fieri mortale.
2. Praeterea, ea quae differunt genere vel specie, non transeunt in
invicem. Sed veniale et mortale differunt genere, vel etiam specie.
Ergo veniale nunquam potest fieri mortale.
3. Praeterea, una privatio non fit alia; caecitas enim nunquam fit
surditas. Sed mortale includit privationem finis, veniale autem
privationem ordinis ad finem. Ergo veniale nunquam potest fieri
mortale.
Respondeo. Dicendum quod ista quaestio triplicem potest habere
intellectum. Uno enim modo potest intelligi utrum unum et idem
peccatum numero quod prius fuit veniale, postmodum possit fieri
mortale. Secundo potest intelligi, utrum peccatum quod ex genere suo
est veniale, possit aliquo modo fieri mortale. Tertio modo potest
intelligi, utrum multa peccata venialia faciant unum peccatum mortale.
Si ergo primo modo intelligatur, dicendum est, quod peccatum veniale
non potest fieri mortale. Cum enim peccatum, secundum quod nunc
loquimur, importet actum malum moraliter oportet ad hoc quod sit unum
et idem peccatum numero, quod sit unus actus moraliter. Est autem
actus aliquis moralis ex hoc quod est voluntarius: unde unitas actus
moralis consideranda est secundum voluntatem. Contingit enim quandoque
quod actus est unus numero secundum quod est in genere naturae, qui
tamen non est unus secundum quod est in genere moris, propter
diversitatem voluntatis: puta, si aliquis vadens continue ad
Ecclesiam, in prima parte motus intendat inanem gloriam, in secunda
vero intendat Deo servire. Sic ergo contingit quidem in uno actu
secundum speciem naturae, quod in prima parte sit peccatum veniale, et
in secunda peccatum mortale, si voluntas in tantas libidines
excrescat, ut faciat opus peccati venialis etiam in contemptum Dei,
puta loqui verbum otiosum, vel aliquid huiusmodi; sed sic non est unum
peccatum sed duo, quia non est unus actus secundum genus moris. Si
vero intelligatur quaestio secundo modo, sic dicendum est, quod id
quod est peccatum veniale ex genere, potest fieri peccatum mortale non
quidem ex genere, sed ex fine. Ad cuius evidentiam considerandum
est, quod cum actus exterior pertineat ad genus moris secundum quod est
voluntarius, in actu morali possunt considerari duo obiecta; scilicet
obiectum exterioris actus, et obiectum interioris. Quae quidem
quandoque sunt unum; puta cum aliquis volens ire ad aliquem locum vadit
illuc: quandoque vero sunt diversa, et contingit quod alterum est
bonum et alterum malum; sicut cum aliquis dat eleemosynam volens
placere hominibus, obiectum exterioris actus est bonum; obiectum autem
interioris actus est malum; et quia actus exterior constituitur in
genere moris in quantum est voluntarius, oportet quod formaliter
consideretur species moralis actus secundum obiectum interioris actus;
nam species actus consideratur secundum obiectum; unde philosophus
dicit in V Ethic. quod ille qui ut moechetur furatur, magis est
moechus quam fur. Sic ergo aliquis actus exterior qui secundum speciem
suam quam habet ab obiecto interiori, est peccatum veniale, secundum
obiectum interioris actus transit in speciem mortalis peccati, sicut
cum aliquis dicit verbum otiosum intendens provocare ad libidinem.
Contingit etiam quod aliquid est secundum se peccatum veniale non
propter obiectum, sed propter imperfectionem suam; puta, motus
concupiscentiae in adulterium, qui est in sensualitate, est quidem
quantum ad obiectum in genere peccati mortalis; sed quia non perfecte
attingit ad malitiam moralem, quia est sine deliberatione rationis,
ideo non potest esse peccatum mortale, quod est completum malum in
genere moris. Contingit autem tale peccatum fieri mortale, si
completionem obtineat; puta superveniente deliberato consensu
rationis. Si vero tertio modo intelligatur, sic dicendum est, quod
directe quidem et efficienter multa peccata venialia non faciunt unum
peccatum mortale, ita scilicet quod multa peccata venialia habeant
reatum unius peccati mortalis; quod patet duplici ratione. Primo
quidem, quia quandocumque ex multis aggregatis fit aliquod unum,
oportet esse eamdem rationem quantitatis utrobique; sic autem ex multis
parvis lineis fit una linea; ubi vero est alia ratio quantitatis, ex
multis non fit unum; non enim ex multis numeris fit una linea, nec e
converso. Peccatum autem veniale non habet eamdem rationem
magnitudinis cum mortali; nam quantitas peccati mortalis est per
aversionem a fine ultimo; quantitas autem peccati venialis est secundum
aliquam deordinationem circa ea quae sunt ad finem. Secundo, quia
veniale peccatum non diminuit caritatem, ut dictum est supra, quam
peccatum mortale tollit. Dispositive tamen multa venialia inducunt ad
mortale faciendum, quia ex multiplicatione actuum generatur habitus,
et crescit aviditas et delectatio in peccato, et in tantum potest
crescere quod facilius inclinatur ad peccandum mortaliter. Tamen ista
dispositio non praeexigitur ex necessitate ad peccatum mortale, quia
etiam venialibus non praecedentibus potest homo peccare mortaliter; et
praedicta dispositione venialium praecedente, per caritatem potest homo
peccato mortali resistere.
Ad primum ergo dicendum, quod multa peccata minuta occidunt
dispositive, ut dictum est.
Et similiter dicendum ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod bona opera non disponunt ad peccandum
mortaliter, sicut peccata venialia disponunt; sed possunt esse occasio
quaedam per accidens.
Ad quartum dicendum, quod dispositio comparatur ad habitum sicut
imperfectum ad perfectum: sed hoc contingit dupliciter. Uno modo quod
perfectum et imperfectum sint in eadem specie, et sic dispositio fit
habitus. Alio modo sic quod perfectum et imperfectum sint in diversis
speciebus; et sic dispositio nunquam fit illud ad quod disponit: non
enim calor fit forma ignis; et similiter nec peccatum veniale fit
mortale.
Ad quintum dicendum, quod ille motus qui fuit in sensualitate peccatum
veniale, nunquam fiet mortale peccatum; sed ipse consensus
superveniens erit peccatum mortale per se.
Ad sextum dicendum, quod surreptio infidelitatis non semper est in
superiori ratione; sed quandoque potest esse in imaginatione, puta cum
aliquis imaginatur tres personas in divinis sicut tres homines, et
movetur subito ad credendum; quandoque autem in ratione inferiori,
puta cum aliquis considerat aliqua in creaturis repugnantia fidei
Trinitatis; quandoque autem in superiori ratione, puta cum aliquis
subito immediate incipit cogitare de Trinitate personarum in divinis,
talis surreptio est in superiori ratione, et est peccatum veniale;
consensus autem superveniens est alius motus: et ita non sequitur quod
sit idem peccatum veniale et mortale.
Ad septimum dicendum, quod persona est permanens, et ideo potest in
altiorem gradum moveri; sed peccatum est actus statim transiens; unde
non est simile.
Ad octavum dicendum, quod luctus extremus occupat extrema gaudii, non
cuiuslibet, sed eius gaudii quo quis fruitur creatura.
Ad nonum dicendum, quod peccatum mortale ex suo genere semper est
mortale, et nunquam fit veniale peccatum, si accipiatur veniale ex
genere. Quod autem dicitur, poenitentiam facere de mortali peccato
veniale, aequivoce sumitur veniale, sicut patet per distinctionem
venialis supra positam.
Ad decimum dicendum, quod minimum bonum potest intelligi in genere
actuum humanorum, actus qui est bonus ex genere, sed non est
meritorius, quia non est gratia informatus. Hic autem actus idem
numero nunquam fit actus meritorius, qui potest dici maximum bonum in
genere humanorum actuum, sicut nec veniale nunquam fit mortale.
Ad undecimum dicendum, quod aegritudo, sicut et sanitas, non est
actus, sed dispositio vel habitus; unde eadem numero existens potest
transferri de imperfectiori ad perfectius. Sed peccatum est actus
transiens; et ideo quantum ad hoc non est simile; sed similitudo
attenditur solum quantum ad hoc quod sicut languor est deordinatio
naturae, ita peccatum est deordinatio actus.
Ad duodecimum dicendum, quod cum ordo in Angelis ponatur pars
hierarchiae, quae est sacer principatus, manifestum est quod ordo
essentialiter consistit in dono gratiae; et secundum differentiam
donorum gratuitorum ordines distinguuntur; licet distinctio naturalium
bonorum praesupponatur materialiter et dispositive. Sed notandum est,
quod donum gratiae potest considerari dupliciter. Uno modo quantum ad
hoc quod unit Deo; et quantum ad hoc non distinguuntur ordines
Angelorum, sed omnes conveniunt; unde Dionysius dicit, quod tota
hierarchia Angelorum est ad Deum quantum possibile est similitudo et
unitas. Alio modo potest considerari donum gratiae in quantum ordinat
ad opus; et secundum hoc gratia diversificatur in diversis ordinibus
prout ad diversa officia ordinantur. Homines autem ad hoc dicuntur
assumi ad ordines Angelorum, non ratione officiorum, sed propter
mensuram gloriae et fruitionis divinae; unde non sequitur quod in
omnibus gratia specie differat secundum diversum perfectionis statum.
Ad decimumtertium dicendum, quod in statu innocentiae homo non poterat
venialiter peccare, non quidem ita quod non posset facere ea quae sunt
venialia ex genere quae sibi essent mortalia, sed quia omnia illa quae
sunt venialia ex genere facere non poterat: non enim poterat in eo esse
inordinatio in inferioribus circa ea quae sunt ad finem, nisi
praecederet in eo inordinatio in superiori parte respectu finis.
Ad decimumquartum dicendum, quod actio ministri et actio domini ex
diversa voluntate procedit; unde moraliter non est una actio.
Ad decimumquintum dicendum, quod in omnibus ponderibus corporalibus
est una ratio quantitatis, non autem in peccato mortali et veniali;
unde ratio non sequitur.
Ad decimumsextum dicendum, quod vir gustando de ligno scientiae boni
et mali fecit contra praeceptum divinum; et ideo peccavit mortaliter;
et similiter ratio superior quandocumque peccat faciens contra
praeceptum divinum, peccat mortaliter; sed non semper peccat contra
praeceptum divinum, et ideo ratio non sequitur.
Ad decimumseptimum dicendum, quod illud est falsum quod proponebatur,
scilicet quod si habitus est damnabilis, et actus: peccatum enim
mortale non consistit in habitu, sed in actu. Unde si ex multis
actibus peccatorum mortalium generetur aliquis habitus, non oportet
quod omnis motus qui sequitur ex inclinatione illius habitus, sit
peccatum mortale; nullus enim est habens ita confirmatum habitum
luxuriae vel alterius vitii, quin aliquando secundum rationem motibus
eius resistat; et tamen stultum esset dicere, quod talis motus
imputaretur ad peccatum mortale ei qui resistit. Unde licet habitualis
concupiscentia sit damnabilis in infideli nondum baptizato, non tamen
oportet quod quilibet motus concupiscentiae sit damnabilis per modum
peccati mortalis. Et tamen fomes non dicitur concupiscentia habitualis
positive, sed privative sicut supra dictum est, per remotionem
scilicet originalis iustitiae; unde motus qui sequitur ex ipsa potentia
naturali, non oportet quod semper sit peccatum, nedum quod sit
peccatum mortale. Non est ergo dicendum quod motus primi sensualitatis
in infidelibus sint peccata mortalia, quia multo magis essent peccata
mortalia fidelibus: quia in uno et eodem actu plus peccat fidelis quam
infidelis, ceteris paribus, ut patet per illud apostoli ad Hebr.
X, 29: quanto putatis eum deteriora mereri supplicia qui sanguinem
testamenti pollutum duxerit? Et II Petri, II, 21 dicitur:
melius erat eis viam veritatis non cognoscere, quam post agnitam
retroire ab eo quod traditum erat illis sancto mandato.
Ad ea vero quae in contrarium obiiciuntur, patet responsio ex his quae
supra dicta sunt.
|
|