|
Et videtur quod sic.
1. Dicit enim Augustinus in sermone de Purgatorio quod si diu
teneatur iracundia, et ebrietas si assidua sit, transeunt in numerum
mortalium peccatorum. Sed huiusmodi sunt peccata venialia ex suo
genere; alioquin semper essent peccata mortalia. Ergo peccatum
veniale ex circumstantia assiduitatis vel diuturnitatis fit mortale.
2. Praeterea, delectatio morosa est peccatum mortale, ut Magister
dicit 24 dist. IV Lib. Sentent. Sed si non sit morosa est
veniale peccatum. Ergo circumstantia morositatis facit de veniali
peccato mortale.
3. Praeterea, plus differunt bonum et malum in actibus humanis,
quam peccatum veniale et mortale: quia bonum et malum differunt
genere; sunt enim genera aliorum, ut dicitur in praedicamentis.
Peccatum autem veniale et mortale, cum utrumque sit malum, conveniunt
in genere. Sed circumstantia facit de bono actu malum. Ergo multo
magis circumstantia facit de peccato veniali mortale.
4. Praeterea, inter alias circumstantias ponitur propter quid, quia
quidem circumstantia pertinet ad finem. Sed propter finem peccatum
veniale fit mortale, ut dictum est. Ergo circumstantia de veniali
facit mortale.
Sed contra, circumstantia est accidens actus moralis, sicut ipsum
nomen sonat. Sed esse mortale peccatum pertinet ad speciem peccati.
Cum ergo nullum accidens constituat speciem eius cuius est accidens,
videtur quod circumstantia non possit de veniali peccato facere
mortale.
Respondeo. Dicendum quod actus moralis dicitur bonus vel malus ex
genere secundum suum obiectum. Supra hanc autem bonitatem et malitiam
potest ei duplex bonitas vel malitia advenire: uno quidem ex intentione
finis, alia ex circumstantia. Et quia finis est primum obiectum
voluntatis, ideo interior actus consequitur speciem ex fine; et si
interior actus ex fine habet rationem peccati mortalis, transibit actus
exterior in speciem interioris actus, et efficietur peccatum mortale,
sicut supra dictum est. Sed circumstantia non semper dat speciem actui
morali, sed solum tunc quando novam deformitatem addit ad aliam speciem
peccati pertinentem: puta, cum aliquis super hoc quod accedit ad non
suam, accedit ad eam quae est alterius, et sic incidit ibi deformitas
iniustitiae; unde illa circumstantia dat novam speciem, et proprie
loquendo, iam non est circumstantia, sed efficitur specifica
differentia actus moralis. Si ergo circumstantia addita addat talem
deformitatem quae sit contra praeceptum Dei, tunc faciet id quod est
veniale ex genere, esse mortale. Id ergo quod est peccatum veniale ex
genere non potest fieri mortale per circumstantiam quae manet in ratione
circumstantiae, sed solum per circumstantiam quae transit in aliam
speciem. Sed contingit quandoque quod aliquid est veniale non ex suo
genere, scilicet ex parte obiecti, sed magis propter imperfectionem
actus, quia non pertingit usque ad deliberatum consensum rationis qui
complet rationem moralis actus: et tunc talis circumstantia quae est
completiva moralis actus facit de veniali peccato mortale, puta
deliberatus consensus superveniens.
Ad primum ergo dicendum, quod iracundia importat motum ad nocendum
proximo. Inferre autem proximo nocumentum, ex suo genere est peccatum
mortale, quia repugnat caritati quantum ad dilectionem proximi; sed
quando motus sistit in appetitu inferiori, et ratio non consentit ut
nocumentum grave proximo inferat, est peccatum veniale propter
imperfectionem actus; sed si diu teneatur, non potest esse quin
deliberatio rationis superveniat. Intelligitur autem teneri diu non
quandocumque diu durat, sed quia potest aliquis per rationem
resistere; et tunc motus iracundiae non tenetur etiam si diu duret.
Similiter dicendum est de ebrietate, quia ebrietas, quantum in se
est, avertit rationem a Deo in actu, ut scilicet ratio ebrietate
durante non possit in Deum converti. Et quia homo non tenetur
rationem suam semper in Deum convertere actu, propter hoc ebrietas non
semper est peccatum mortale; sed quando homo assidue inebriatur,
videtur quod non curet quod ratio sua convertatur ad Deum, et in statu
tali ebrietas est peccatum mortale: sic enim videtur quod conversionem
rationis ad Deum contemnat propter delectationem vini.
Ad secundum dicendum, quod similiter dicendum est de delectatione
morosa, sicut et de iracundia diu manente.
Ad tertium dicendum, quod circumstantia quando transfert bonum actum
in malum, constituit novam speciem peccati, et sic transfert in aliud
genus moris; et in tali etiam casu potest de veniali peccato facere
mortale.
Ad quartum dicendum, quod finis, in quantum est obiectum actus, dat
speciem actui morali, et hac ratione potest facere de veniali mortale.
|
|