|
Et videtur quod non.
1. Dicit enim Augustinus in XII de Trinit., quod ratio
superior inhaeret rationibus aeternis. Ex quo videtur quod in ratione
superiori non sit peccatum nisi per aversionem a rationibus aeternis.
Sed omne tale peccatum est peccatum mortale. Ergo in ratione
superiori non potest esse peccatum nisi mortale.
2. Praeterea, peccatum in aliqua potentia non potest esse nisi per
aliquam deordinationem actus in comparatione ad suum obiectum, sicut
peccatum in actu visivae potentiae esse non potest nisi per
comparationem ad colorem. Sed obiectum superioris rationis est finis
ultimus, quod est bonum aeternum. Ergo peccatum in superiori ratione
esse non potest nisi per deordinationem circa finem ultimum. Sed omne
tale peccatum est peccatum mortale: nam veniale peccatum est circa ea
quae sunt ad finem, mortale vero circa finem, ut supra dictum est.
Ergo in ratione superiori non potest esse peccatum nisi mortale.
3. Praeterea, superior ratio est quae participat lumen gratiae.
Sed lux gratiae virtuosior est quam lux corporalis. Lux autem
corporalis nisi corrumpatur vel diminuatur, non deficit in suo actu;
unde multo minus lux spiritualis. Ergo in superiori ratione non potest
esse aliquis actus deficiens, nisi vel corrupta gratia vel diminuta.
Sed per veniale peccatum neque tollitur gratia, neque diminuitur, ut
supra. Ergo defectus venialis peccati non potest esse in superiori
ratione.
4. Praeterea, obiectum superioris rationis est bonum fruendum, quod
est bonum aeternum. Sed sicut Augustinus dicit in libro
LXXXIII quaest., omnis humana perversitas est frui utendis,
vel uti fruendis. Ergo peccatum in superiori ratione non potest esse
nisi per hoc quod utitur fruendo, quod est Deus. Sed hoc est
diligere aliquid magis quam Deum, quod facit peccatum mortale: nam
uti est referre aliquid in alterum sicut ad finem. Ergo in superiori
ratione non potest esse nisi peccatum mortale.
5. Praeterea, ratio superior et inferior non sunt diversae
potentiae; sed differunt per hoc quod ratio superior procedit ex
rationibus aeternis ratio vero inferior ex rationibus temporalibus, ut
habetur apud Augustinum XIII de Trin. Sed non potest esse
peccatum dum proceditur ex rationibus aeternis, nisi per hoc quod
aliquis errat circa rationes aeternas; quod semper est peccatum
mortale. Ergo in superiori ratione non potest esse peccatum veniale,
sed solum mortale.
6. Praeterea, secundum philosophum in Lib. de anima, ratio est
semper recta. Sed peccatum opponitur rectitudini. Ergo in ratione
superiori non potest esse peccatum veniale.
7. Praeterea, philosophus dicit in I Ethic., quod laudamus
rationem continentis et incontinentis; et sic tam in bonis quam in
malis ratio laudatur. Sed in illo quod laudatur, non est peccatum.
Ergo in ratione non est peccatum nec mortale nec veniale.
8. Praeterea, ratio deliberationem importat. Si ergo aliquod
peccatum sit in ratione, oportet quod sit in ea per deliberationem;
quia omne quod est in altero, est in eo per modum eius in quo est.
Sed peccatum quod est ex deliberatione, est ex industria sive ex certa
malitia, quod est maxime mortale, cum sit peccatum in spiritum
sanctum. Ergo in ratione superiori non potest esse nisi peccatum
mortale.
9. Praeterea, ad rationem superiorem pertinet consulere rationes
aeternas. Sed consilium est deliberatio quaedam. Ergo superior ratio
nunquam peccat nisi ex deliberato consensu: et sic idem quod prius.
10. Praeterea, propter contemptum veniale peccatum fit mortale, ut
supra dictum est. Sed hoc non videtur esse sine contemptu quod aliquis
ex deliberatione peccet. Videtur ergo quod peccatum superioris
rationis, cum sit ex deliberatione, nunquam sit veniale, sed semper
sit mortale.
11. Praeterea, in inferioribus viribus animae invenitur peccatum
veniale ex surreptione. Sed peccatum, secundum quod fit in superiori
ratione ex surreptione non potest esse veniale, ut videtur. Ergo in
superiori ratione nullo modo potest esse peccatum veniale. Probatio
mediae. Peccatum quod fit ex surreptione, superveniente deliberato
consensu, de veniali fit mortale, per hoc quod ratio deliberans
applicat aliquod aliud maius bonum, contra quod agere est maius
peccatum: puta, cum insurgit concupiscentia ex surreptione,
consideratur in obiecto quod concupiscitur, solum ratio delectationis;
cum vero ratio deliberat, considerat aliquid altius, scil. legem.
Dei repugnantem concupiscentiae, quam contemnendo per concupiscentiam
peccat homo mortaliter. Sed nihil potest accipi altius quam obiectum
superioris rationis, quod est bonum aeternum. Ergo si peccatum ex
surreptione circa proprium obiectum esset veniale, in superiori ratione
non posset fieri mortale per deliberatum consensum. Sed constat quod
per deliberatum consensum est mortale. Ergo etiam si sit ex
surreptione, est mortale. Nullo ergo modo potest esse peccatum
veniale in superiori ratione.
12. Praeterea, ratio superior est principium spiritualis vitae,
sicut cor in animali est principium vitae corporalis; unde et cordi
comparatur, secundum illud Prov., IV, 23: omni custodia serva
cor tuum, quoniam ab ipso vita procedit. Sed in corde non potest esse
aliqua aegritudo quae non sit mortalis. Ergo nec in superiori ratione
est aliquod peccatum veniale, sed mortale tantum.
1. Sed contra. Augustinus dicit in XII de Trin., quod omnis
consensus in actum pertinet ad rationem superiorem. Sed aliquis
consensus in actum est peccatum veniale, utpote cum aliquis consentit
ut dicat verbum otiosum; consensus enim in veniale peccatum est
veniale, sicut consensus in mortale est mortale. Ergo in superiori
ratione potest esse peccatum veniale.
2. Praeterea, sicut voluntas in bono, ita ratio delectatur in
vero. Sed voluntas potest peccare venialiter, si diligit bonum
creatum infra bonum increatum. Ergo ratio superior potest peccare
venialiter, si delectetur in vero creato infra verum increatum.
Respondeo. Dicendum quod cum ratio sit directiva appetitus,
dupliciter convenit esse peccatum in ratione. Uno modo quantum ad
actum proprium rationis, utpote cum in aliquo errat adhaerendo falso,
dimisso vero. Alio modo ex hoc quod appetitus post deliberationem
rationis in aliquid inordinate fertur; et si quidem deliberatio
rationis sumitur in aliquibus rationibus temporalibus, puta quod
aliquid sit utile vel inutile, decens vel indecens secundum opinionem
hominum, dicetur esse peccatum in inferiori ratione; si vero
deliberatio fiat per rationes aeternas, puta quia est concordans vel
discordans praecepto divino, dicetur esse peccatum in ratione
superiori. Nam ratio superior dicitur quae rationibus aeternis
inhaeret, ut dicit Augustinus XII de Trinitate. Dupliciter autem
eis inhaeret: scilicet et conspiciendis eis et consulendis eis.
Inhaeret quidem conspiciendis eis ut obiecto proprio; eis autem
consulendis inhaeret tanquam medio, quod applicat ad dirigendum
appetitum, seu actionem. Utroque autem modo potest in superiori
ratione esse peccatum veniale et mortale. Nam in quantum inhaeret
rationibus aeternis conspiciendis, quae sunt proprium eius obiectum,
potest habere et actum deliberatum et actum non deliberatum, qui
surreptio dicitur. Quamvis enim rationis sit deliberare, necesse est
tamen quod in omni deliberatione includatur absoluta consideratio. Nam
deliberatio nihil est aliud quam quaedam discursio et quodammodo mobilis
consideratio. In omni autem motu invenitur aliquid indivisibile,
sicut et in tempore invenitur instans, et in linea punctus. Si ergo
in superiori ratione circa proprium obiectum fuerit peccatum ex
surreptione, erit peccatum veniale; puta, cum aliquis subito
apprehendit tanquam impossibile Deum trinum et unum. Non enim est hoc
ante peccatum mortale quam ratio advertat hoc esse contra mandatum
Dei: de ratione enim peccati mortalis est quod sit contra praeceptum
Dei. Cum ergo per deliberationem perceperit ratio, quod discredere
est contra praeceptum Dei, efficietur mortale, si discredat. In eo
vero quod inhaeret rationibus aeternis tanquam medio, eas consulendo,
non potest esse peccatum ex surreptione, quia ipsum consilium
deliberationem importat: potest tamen nihilominus etiam hoc modo in
ratione superiori esse peccatum veniale et mortale. In consulendo enim
quaerimus et per quid aliquid fieri possit, et per quid aliquid melius
fiat. Dupliciter ergo in consulendo rationes aeternas potest esse
peccatum. Uno modo in quantum secundum huiusmodi deliberationem
acceptatur aliquid quod est omnino contrarium fini, ut eo posito non
possit ad finem perveniri; et tunc est peccatum mortale: puta, cum
aliquis deliberans fornicationem esse contra legem Dei, nihilominus
eam eligit, peccat mortaliter. Cum vero acceptatur aliquid quod non
excludit finem, sed tamen sine eo melius ad finem perveniri possit,
quia in aliquo retardat a fine, vel disponit ad contrarium finis, tunc
est peccatum veniale: puta, cum aliquis dicit verbum otiosum, etiam
deliberans quod est peccatum veniale disponens ad mortale, et in aliquo
deficiens a rectitudine iustitiae, quae ducit ad Deum.
Ad primum ergo dicendum, quod non oportet quod quandocumque ratio
superior peccat, hoc sit per aversionem a rationibus aeternis; quia
quandoque peccat approbando aliquid quod non est contrarium rationibus
aeternis, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod circa finem potest esse inordinatio
dupliciter: aut quia receditur a fine, et hoc est peccatum mortale;
aut quia acceptatur aliquid a fine retardans, et hoc est peccatum
veniale.
Ad tertium dicendum, quod lux corporalis agit ex necessitate naturae:
et ideo quamdiu manet integra, semper agit, et nunquam habet actum
diminutum; sed usus caritatis et gratiae subiacet arbitrio voluntatis;
unde non semper homo habens caritatem utitur perfectione eius; sed
quandoque agit aliquem actum diminutum.
Ad quartum dicendum, quod Augustinus loquitur de peccato mortali,
quod est perversitas et malum simpliciter; peccatum autem veniale non
proprie potest dici perversitas, nec est malum nisi secundum quid, ut
supra dictum est.
Ad quintum dicendum, quod quando ratio procedens ex rationibus
aeternis acceptat aliquid contrarium illis rationibus, peccat
mortaliter; sed quandoque peccat, non quia sit contrarium illud quod
acceptat, sed quia est disponens ad contrarium, et retardans.
Ad sextum dicendum, quod ratio semper dicitur recta vel secundum quod
se habet ad prima principia, circa quae non errat, vel quia error non
evenit ex proprietate rationis, sed magis ex eius defectu. Ex
proprietate vero phantasiae consequitur error, in quantum apprehendit
similitudines rerum absentium.
Ad septimum dicendum, quod tam continens quam incontinens habet
rationem rectam ad minus in universali; quia et incontinens iudicat
esse malum per rationem rectam, acceptare delectationem inhonestam,
licet ab hac consideratione universali deficiat propter passionem. Non
tamen sequitur propter hoc quod cuiuslibet peccatoris ratio in
universali laudetur; quia intemperatus etiam extra passionem existens
iudicat ut bonum delectatione inhonesta uti, tamquam perversa ratione
utens.
Ad octavum dicendum, quod etsi ratio deliberet, tamen necesse est
quod habeat aliquam considerationem, quae includitur in ipsa
deliberatione, ut dictum est. Nec tamen oportet quod quandocumque ex
deliberatione peccat, peccet ex certa malitia, sed solum tunc quando
acceptat aliquid contrarium virtuti, ut dicitur in VII Ethic.
Veniale autem peccatum non contrariatur virtuti. Cum ergo ex
deliberatione consentit aliquis in veniale peccatum, non propter hoc
peccat ex malitia.
Et per hoc patet solutio ad nonum.
Ad decimum dicendum, quod deliberatus consensus non causat Dei
contemptum, nisi illud, in quod consentit, acceptetur ut contrarium
Deo.
Ad undecimum dicendum, quod obiectum superioris rationis, quod est
altissimum, potest considerari et secundum cognitionem superiorem, et
secundum cognitionem inferiorem. Nam cognitio quam Deus habet de bono
aeterno, quod est ipse, est supra cognitionem quam homo habet de eo
per rationem humanam: et ideo homo in sua cognitione rectificatur per
cognitionem divinam, in quantum credit revelationi divinae. Cum vero
aliquis subito apprehendit Deum non esse trinum et unum, apprehendit
hoc secundum rationem humanam; et est peccatum veniale. Cum vero
deliberat, applicat ad hoc cognitionem divinam, considerans quod hoc
est contra id quod Deus revelavit, quod aliquis discredat unitatem
illius Dei; et ideo fit mortale, quasi reductum in contrarietatem
altioris medii.
Ad duodecimum dicendum, quod infirmitas immutans naturalem
complexionem cordis, aut aliquid ab eo abiiciens, semper est
mortalis; sed infirmitas inducens inordinationem aliquam in motu eius,
non semper est mortalis; et similiter peccatum auferens caritatem a
superiori ratione est mortale; non autem peccatum quod facit
inordinationem in aliquo actu.
|
|