|
Et videtur quod non.
1. Dicit enim Ambrosius, quod illud solum est capabile virtutis
quod est capabile vitii. Sed sensualitas non est capabilis virtutis;
significatur enim per serpentem, ut Augustinus dicit in XII de
Trinit. Quia ergo sensualitas non potest esse causa virtutis, ergo
nec vitii.
2. Praeterea, secundum Augustinum, omne peccatum in voluntate
est, quia nonnisi voluntate peccatur. Sed sensualitas est alia a
voluntate. Ergo sensualitas non est peccatum veniale.
3. Praeterea, peccatum in brutis non invenitur. Sed sensualitas
est communis nobis et brutis. Ergo in sensualitate peccatum esse non
potest.
4. Sed dicendum, quod sensualitas in brutis non est obediens rationi
sicut in nobis; et ideo in nobis potest esse subiectum peccati, non
autem in brutis.- Sed contra, sensualitas secundum hoc non erit
subiectum peccati venialis nisi in quantum obedit rationi. Sed propter
quod unumquodque, illud magis et prius. Ergo magis est assignandum
subiectum peccati venialis ratio quam sensualitas; peccant enim,
secundum philosophum in Topic., qui non assignant primum subiectum
accidenti.
5. Praeterea, dispositio et habitus sunt in eodem. Sed peccatum
veniale est dispositio ad mortale. Cum ergo peccatum mortale non
possit esse in sensualitate, nec veniale in sensualitate esse poterit.
6. Praeterea, August. dicit super Gen. contra Manich., quod
si aliquis motui sensualitatis non consentit, non periclitatur, sed
coronatur. Nullus autem venialiter peccans ex hoc coronatur. Ergo
motus sensualitatis non est peccatum veniale.
7. Praeterea, Augustinus dicit in sermone de operibus
misericordiae: omne peccatum est contemptus Dei, propter hoc quod
contemnuntur mandata eius. In illa ergo parte animae potest esse
peccatum quae potest percipere mandatum Dei. Hoc autem non potest
esse sensualitas, sed sola ratio. Ergo peccatum veniale non potest
esse in sensualitate.
8. Praeterea, nullus peccat in eo quod per voluntatem vitare non
potest. Sed homo non potest per voluntatem vitare quin motus
concupiscentiae exsurgat, secundum illud Rom. cap. VII, 19:
non enim quod volo bonum, hoc ago, scilicet non concupiscere, ut
Glossa exponit. Ergo motus sensualitatis non est peccatum.
Sed contra, est quod Magister dicit 24 dist., II Sent. quod
si motus concupiscentiae sit solum in sensualitate, erit peccatum
veniale; et sumitur ab Augustino XII de Trinit.
Respondeo. Dicendum quod peccatum proprie respicit actum, ut ex
superioribus patet. Cum autem nunc loquamur de peccato in moribus, in
actu illius potentiae contingit esse peccatum quem contingit esse
moralem. Est autem aliquis actus moralis per hoc quod est a ratione et
voluntate ordinatus et imperatus. Unde quaecumque pars hominis obedit
rationi, potest in actu eius esse peccatum. Obedit autem rationi et
voluntati non solum membrum corporale ad exteriorem actum, sed etiam
appetitus sensitivus ad quosdam interiores motus; unde et in actibus
exterioribus, et in motibus sensitivi appetitus, qui dicitur
sensualitas, potest esse peccatum. Sed considerandum, quod quia
actio magis attribuitur principali et primo agenti quam instrumento,
quando interior appetitus vel membrum exterius operatur ex imperio
rationis attribuitur peccatum non sensualitati vel membro corporali,
sed rationi. Nunquam autem contingit quod membrum exterius operetur
nisi motum vel a ratione vel saltem ab imaginatione vel sensu et
appetitu sensitivo; unde peccatum nunquam dicitur esse in membris
exterioribus, puta manu vel pede; sed sensualitas quandoque movetur
absque imperio rationis et voluntatis, et tunc peccatum dicitur esse in
sensualitate. Sed tamen hoc peccatum non potest esse mortale, sed
veniale tantum. Peccatum enim mortale est per aversionem a fine
ultimo, in quem ordinat ratio; sed sensualitas ad illud attingere non
potest; unde in sensualitate non potest esse peccatum mortale, sed
veniale tantum. Cum enim motus sensualitatis imperatur a ratione, ut
patet in eo qui vult concupiscere aliquid mortalium, talis motus est
peccatum mortale, sed non attribuitur sensualitati, sed rationi
imperanti.
Ad primum ergo dicendum, quod Ambrosius loquitur de vitio peccati
mortalis, quod opponitur virtuti. Veniale autem non contrariatur
virtuti, quamvis quaedam virtutes sint irrationalium partium animae,
secundum philosophum in III Ethic., non quidem in quantum sunt
sensitivae, sed in quantum sunt rationales per participationem.
Ad secundum dicendum, quod Augustinus intelligit omne peccatum esse
in voluntate sicut in primo movente vel movere potente: ex hoc enim
motus sensualitatis est peccatum veniale, quia voluntas potest illud
impedire.
Ad tertium dicendum, quod sensualitas est subiectum peccati in quantum
obedit rationi; sic autem non est communis nobis et brutis.
Ad quartum dicendum, quod quando actus voluntatis vel rationis
invenitur in peccato, tunc directe potest attribui rationi vel
voluntati sicut primo motivo et primo subiecto: sed quando non est ibi
aliquis actus voluntatis vel rationis, sed solus actus sensualitatis,
qui dicitur peccatum, quia potest prohiberi per rationem et
voluntatem, tunc peccatum attribuitur sensualitati.
Ad quintum dicendum, quod quando dispositio et habitus differunt sicut
perfectum et imperfectum in eadem specie, tunc sunt in eodem; alioquin
non oportet. Nam bonitas imaginationis est dispositio ad scientiam:
et similiter motus sensualitatis potest esse dispositio ad peccatum
mortale quod est in ratione.
Ad sextum dicendum, quod quando motus illicitus est in sensualitate,
tripliciter se potest ad ipsum habere ratio. Uno modo sicut
resistens: et tunc nullum est peccatum, sed est meritum coronae.
Aliquando autem se habet ut imperans, puta cum ex proposito motum
concupiscentiae illicitae excitat: et tunc si sit illicitum in genere
peccati mortalis, erit peccatum mortale. Aliquando autem se habet ut
neque prohibens neque imperans, sed consentiens; et tunc est peccatum
veniale.
Ad septimum dicendum, quod Augustinus ibi loquitur de peccato
mortali, quod est simpliciter peccatum: nam peccatum veniale est
secundum quid peccatum, ut supra dictum est.
Ad octavum dicendum, quod quia appetitus sensitivus movetur ab aliqua
apprehensione, et tamen est virtus in organo corporali, dupliciter
potest motus eius insurgere: uno modo ex corporis dispositione; alio
modo ex aliqua apprehensione. Dispositio autem corporalis non subiacet
imperio rationis; sed omnis apprehensio imperio rationis subiacet;
potest enim ratio prohibere usum cuiuslibet apprehensivae potentiae,
maxime in absentia sensibilis secundum tactum, quod quandoque removeri
non potest. Quia ergo peccatum est in sensualitate, secundum quod
potest obedire rationi; primus motus sensualitatis, qui est ex
dispositione corporali, non est peccatum, et hunc appellant aliqui
primo primum; secundus autem motus, qui excitatur ex aliqua
apprehensione, est peccatum. Primum enim ratio nullo modo vitare
potest; secundum autem vitare potest quantum ad singulos, non autem
quantum ad omnes: quia dum avertit cogitationem suam ab uno, incurrit
in aliud, ex quo potest insurgere motus illicitus.
|
|