|
Et videtur quod sic.
1. Quia super illud I ad Tim., II, 14: Adam non est
seductus, dicit Glossa: inexpertus divinae severitatis, in eo falli
potuit, ut crederet veniale esse commissum. Ex quo videtur quod Adam
in statu innocentiae crediderit se posse peccare venialiter, etiam
antequam mortaliter. Sed ipse melius novit conditionem sui status quam
nos. Non est ergo nobis dicendum, quod non potuerit peccare
venialiter.
2. Sed dicendum, quod veniale non sumitur ibi pro veniali ex
genere, sicut verbum otiosum dicitur veniale peccatum; sed dicitur
veniale id est facile remissibile.- Sed contra est, quod Gregorius
dicit in IX Moral. super illud, memento, quaeso, quod sicut lutum
feceris me: venialis est in homine culpa, cum sit irremediabilis in
Angelo. Si ergo aestimasset peccatum suum esse veniale, idest
remissibile, non fuisset seductus. Ergo Glossa non est sic
exponenda, ut accipiatur veniale pro remissibili.
3. Praeterea, peccatum veniale est dispositio ad mortale. Sed
dispositio praecedit habitum. Ergo veniale peccatum in homine
praecessit mortale.
4. Praeterea, cum nos possimus peccare venialiter; si Adam
venialiter peccare non potuit, hoc non fuit nisi propter integritatem
sui status. Sed minus opponitur integritati primi status peccatum
veniale quam mortale, quod tamen commisit. Ergo multo magis peccatum
veniale committere potuit.
5. Praeterea, peccata opponuntur actibus virtuosis. Sed actus
virtuosi non fuerunt alterius generis in statu innocentiae quam sint
modo. Ergo nec actus peccatorum. Si ergo quaedam peccata sunt modo
venialia, et in statu innocentiae fuissent.
6. Praeterea, prius acceditur ad minus distans quam ad magis
distans. Sed peccatum mortale magis distat a rectitudine primi status
quam peccatum veniale. Ergo prius pervenit Adam ad peccatum veniale
quam ad peccatum mortale.
7. Praeterea, Adam potuit peccare et bene facere. Sed potuit
facere bonum maius et minus. Ergo potuit facere malum maius et minus,
peccando mortaliter et venialiter.
8. Praeterea, invenitur aliquis status creaturae rationalis in quo
potest quis peccare mortaliter et venialiter; sicut in nobis accidit.
Invenitur etiam alius status in quo non potest quis peccare venialiter
nec mortaliter, sicut in statu gloriae. Invenitur etiam aliquis
status in quo non potest peccari venialiter, sed mortaliter tantum.
Ergo est aliquis status in quo potest peccari venialiter et non
mortaliter, statu illo durante. Sed hic status non potest esse alius
nisi status innocentiae. Ergo in statu innocentiae poterat homo
peccare venialiter, statu illo durante.
9. Praeterea, in statu innocentiae regimen animae erat bene
ordinatum, propter quod dicitur Eccle. VII, 30, quod Deus
fecit hominem rectum. Sed regimen bene ordinatum potest prius
debilitari antequam totaliter destruatur. Ergo et regimen animae
poterit prius debilitari per peccatum veniale quam totaliter destrui per
peccatum mortale.
10. Praeterea, gratia non aufert naturam. Sed liberum arbitrium
hominis naturaliter habet quod potest bene facere, et peccare
mortaliter et venialiter. Ergo donum gratuitum originalis iustitiae
non impediebat quominus posset venialiter peccare.
11. Praeterea, nihil prohibet defectum esse in actu secundi
agentis, nullo defectu existente in actu superioris agentis; sicut
contingit esse defectum in vi germinativa plantae, nullo defectu
existente in motu solis. Sed in anima ratio et sensualitas comparantur
sicut superius et inferius. Ergo potuit esse peccatum veniale in actu
sensualitatis, nullo peccato mortali existente in actu rationis, et in
statu innocentiae.
12. Praeterea, Augustinus dicit XI super Gen. ad litteram,
quod Adam sollicitavit aliqua experiendi cupiditas cum mulierem videret
accepta illa esca non esse mortuam; non tamen sic iam spirituali mente
praeditus ullo modo credere potuit, quod eos Deus ab esca illius ligni
invidendo vetuisset. Sed Adam non habuit spiritualem mentem post
peccatum. Ergo ante peccatum sollicitavit ipsum experiendi cupiditas.
Sed experiendi cupiditas est peccatum veniale. Ergo peccatum veniale
in Adam praecessit mortale.
13. Praeterea, subitus infidelitatis motus est peccatum veniale.
Sed in Eva antequam peccaret fuit subitus infidelitatis motus: quod
patet per hoc quod quasi dubitans dixit: ne forte moriamur. Ergo
peccavit venialiter antequam mortaliter.
14. Praeterea, secundum Augustinum in Enchir., peccata sunt in
anima sicut morbi in corpore. Sed Adam prius incurrit morbum
debilitantem virtutem eius quam incurreret mortem. Ergo pari ratione
prius incurrit debilitatem per peccatum veniale quam mortem spiritualem
per peccatum mortale.
15. Praeterea, Augustinus dicit XII super Genes. ad
litteram: non est arbitrandum, quod esset hominem deiecturus
tentator, nisi praecessisset in anima hominis quaedam elatio
comprimenda. Sed elatio comprimi non potuit postquam in eam
consensit. Ergo surrexerat in eo antequam fuerat comprimenda per
dissensum. Sed talis motus comprimendus, est peccatum veniale. Ergo
in Adam fuit peccatum veniale ante consensum.
16. Praeterea, homo fuit deiectus a tentatore per peccatum
mortale. Sed elatio comprimenda praecessit deiectionem, ut ipsa verba
Augustini sonant. Ergo peccatum veniale fuit in eo ante peccatum
mortale.
1. Sed contra. Primum peccatum hominis fuit causa mortis, secundum
illud apostoli, Rom. V, 12: per unum hominem in mundum intravit
peccatum, et per peccatum mors. Sed peccatum mortale ex hoc dicitur
quod est causa mortis. Ergo primum peccatum hominis oportuit esse
mortale.
2. Praeterea, Anselmus dicit in Lib. de conceptu virginali:
sicut ordo bestiae est sine ratione agere, ita ordo humanae naturae est
cum ratione agere. Sed qui peccat venialiter, non agit cum ratione;
alioquin non esset malum, cum Dionysius dicat cap. IV de Divin.
Nomin., quod malum hominis est sine ratione esse. Ergo in statu
innocentiae, in quo integer erat ordo naturae, non potuit homo
venialiter peccare.
3. Praeterea, omnis motus est a praedominante. Sed in homine in
tempore innocentiae praedominabatur iustitia. Ergo omnis motus illius
status erat secundum iustitiam. Illo ergo statu durante, non potuit
homo venialiter peccare.
Respondeo. Dicendum quod communiter tenetur, Adam in primo statu
venialiter non peccasse, antequam peccaret mortaliter. Posset autem
aliquis aestimare hoc ideo esse, quia peccata quae sunt nobis
venialia, homini in statu innocentiae fuissent mortalia propter
excellentiam sui status. Sed hoc dici non potest. Contingit enim
unum et idem peccatum gravius esse propter personae excellentiam; sed
circumstantia personae in infinitum non aggravat, ut faciat de veniali
mortale, nisi transferat in aliam speciem peccati: sola enim huiusmodi
circumstantia de veniali facit mortale, ut supra habitum est. Hoc
autem contingit cum alicui personae propter aliquam sui status
conditionem fit aliquid contra praeceptum existens, quod in inferiori
persona non habet rationem contra praeceptum existentis; sicut in
sacerdote uxorem ducere est contra praeceptum de voto continentiae
implendo, non autem in laico qui non vovit; et sic illud quod est vel
veniale vel nullum peccatum in laico, est peccatum mortale in
sacerdote. Si vero actus superioris personae non repugnet praecepto
specialiter sibi facto, non est peccatum mortale: quia omne peccatum
mortale est contra praeceptum divinae legis, ut supra dictum est, nisi
forte per accidens ratione scandali consequentis, cum hoc sit contra
praeceptum, praebere fratri occasionem ruinae. Non autem potest
dici, quod actus peccatorum venialium fuerint aliter contra praeceptum
primo homini in statu innocentiae quam nobis. Unde non potest dici,
quod fuissent ipsi peccata mortalia quae sunt nobis venialia, si ea
fecisset, propter excellentiam sui status. Sed potius dicendum est,
quod conditio sui status talis erat quod tali statu durante nullo modo
poterat peccatum veniale committere. Cuius ratio est, quia taliter
homo erat in statu innocentiae institutus, ut Augustinus dicit in
XIV de Civit. Dei, quod quamdiu pars superior hominis firmiter
Deo inhaereret, omnia inferiora superiori parti subdebantur, non
solum partes animae, sed etiam ipsum corpus et alia exteriora.
Superior autem pars hominis, scilicet mens a sua rectitudine qua Deo
subdebatur, removeri non poterat nisi per peccatum mortale, quod est
aversio a Deo. Nulla ergo inordinatio in inferioribus partibus animae
poterat esse antequam peccaret mortaliter. Unde patet quod peccatum
veniale, quod est in sensualitate ante deliberationem rationis in statu
innocentiae esse non potuit, cum omnis motus inferiorum partium
sequeretur ordinem partis superioris. Sed quia etiam in superiori
ratione contingit esse peccatum veniale secundum praemissa; posset
alicui videri quod saltem illud veniale peccatum in statu innocentiae in
Adam esse potuit. Sed et in hoc eadem ratio invenitur, si quis
diligenter consideret. Nam cum potentiae distinguantur secundum
obiecta, secundum ordinem obiectorum est etiam ordo potentiarum.
Contingit autem et in obiectis rationis esse ordinem superioris et
inferioris, et in speculativis et in practicis. Sicut enim principium
indemonstrabile est supremum in speculandis, ita finis se habet in
operabilibus. Unde quamdiu superior ratio hominis bene se habuisset
circa finem, nullo modo deficere potuisset circa ea quae sunt ad
finem, propter indefectibilem ordinem inferiorum ad superiora secundum
conditionem illius status: sicut et in speculativis quamdiu homo habet
rectam existimationem circa principia, nisi sit defectus in connexione
principiorum ad conclusiones, non poterit incidere aliquis defectus
circa conclusiones. Manifestum est autem ex supradictis, quod
peccatum mortale est per aversionem a fine; peccatum autem veniale est
inordinatio quaedam circa ea quae sunt ad finem. Unde impossibile erat
hominem in statu innocentiae peccare prius venialiter quam mortaliter.
Ad primum ergo dicendum, quod in Glossa illa, veniale non sumitur
pro veniale in genere, sicut nunc de veniali loquimur; sed veniale
dicitur facile remissibile.
Ad secundum dicendum, quod peccatum primi hominis veniale quidem
fuit, ut Gregorius dicit, quia potuit remitti; non tamen sic de
facili, ut ipse aestimavit, ut scilicet absque amissione sui status ei
remitteretur.
Ad tertium dicendum, quod dupliciter aliquid disponit ad alterum.
Uno modo secundum ordinem necessarium et naturalem sicut calor disponit
ad formam ignis; et talis dispositio semper praecedit id ad quod
disponit. Alio modo contingenter et quasi per accidens, sicut ira
disponit ad febrem; non tamen oportet quod semper ira febrem
praecedat; et hoc modo veniale disponit ad mortale, nec tamen semper
praecedit ipsum.
Ad quartum dicendum quod veniale et mortale peccatum in tantum
repugnant integritati primi status, quod illa integritas neutrum eorum
compatitur; sed peccatum mortale in tantum plus opponitur quod poterat
integritatem primi status corrumpere, non autem peccatum veniale.
Ad quintum dicendum, quod ratio illa procedit secundum illum
intellectum quo existimantur ea quae sunt in nobis peccata venialia
potuisse fieri ab Adam, et tamen essent ei peccata mortalia; quod
patet esse falsum ex his quae praedicta sunt.
Ad sextum dicendum, quod ratio illa procedit quando ad magis distans
non potest perveniri nisi per minus distans aliquod determinatum: sed
quando per diversa minus distantia potest perveniri ad unum magis
distans, non oportet quodcumque illorum praeexistere, sicut si ad
locum aliquem possit iri per diversas vias, non oportet quod antequam
perveniatur ad aliquid magis distans, perveniatur ad aliquid minus
distans in una illarum viarum: et similiter non oportet quod homo prius
peccet venialiter quam mortaliter.
Ad septimum dicendum, quod Adam potuit facere a principio peccatum
mortale vel maius vel minus: non tamen sequitur quod potuit peccare
venialiter, non enim omne peccatum minus est veniale.
Ad octavum dicendum, quod huiusmodi rationes non efficaciter
concludunt ubique: potest enim inveniri aliquid sine altero, sicut
substantia sine accidente, vel forma sine materia; et tamen alterum
sine illo non potest inveniri. Et similiter dici potest, quod etsi
inveniatur status in quo possit esse peccatum mortale tantum, non
propter hoc oportet inveniri statum in quo oporteat tantum esse peccatum
veniale: licet possimus dicere, aliquem statum esse in quo non potuit
esse peccatum mortale, sed veniale, sicut in sanctificatis ex utero,
in Ieremia scilicet et Ioanne Baptista et apostolis, de quibus
dicitur: ego confirmavi columnas eius; qui creduntur confirmati fuisse
per gratiam ut mortaliter peccare non possent sed tantum venialiter.
Ad nonum dicendum, quod hoc quod regimen aliquod debilitetur prius
quam totaliter corrumpatur, potest contingere vel ex defectu
praesidentis, qui deficit in sapientia vel iustitia; vel ex defectu
subditorum, qui non perfecte obediunt. Sed in statu innocentiae mens
hominis erat perfecta in sapientia et iustitia, et inferiora ipsius
perfecte ei subdebantur; unde non poterat debilitari regimen animae per
peccatum veniale, antequam corrumperetur per mortale.
Ad decimum dicendum, quod perfectio naturae non tollitur per gratiam,
sed defectus naturae per gratiam tollitur. Posse autem peccare
pertinet ad defectum; unde et per gratiam auferri potest ab homine,
ita quod peccare non possit; sicut patet maxime in beatis.
Ad undecimum dicendum, quod defectum accidere in actu inferioris
agentis, non existente defectu in superiori agente, potest contingere
ex hoc quod inferius agens non totaliter subditur superiori: hoc autem
non erat in statu innocentiae; unde ratio non sequitur.
Ad duodecimum dicendum, quod illa experiendi cupiditas subsecuta fuit
elationem quam vir ex verbo mulieris concepit, et hoc verba Augustini
declarant qui dicit, quod virum propter aliquam mentis elationem
sollicitavit experiendi cupiditas; et illa elatio fuit primum peccatum
hominis, et fuit peccatum mortale, quia contra Deum superbivit; et
tamen cupiditas experiendi id quod est prohibitum, potest esse peccatum
mortale. Quod autem dicitur spirituali mente praeditus, referendum
est ad tempus ante elationem insurgentem: licet dici posset quod etiam
post peccatum habuit vir spiritualem mentem, non tamen spiritualitate
gratiae, sed spiritualitate perspicacis intelligentiae.
Ad decimumtertium dicendum, quod non potest dici subitus motus
infidelitatis vel dubitationis qui etiam in verba prorumpit; et tamen
etiam illam dubitationem mulieris in verba prorumpentem elatio quaedam
in mente eius praecessit ex verbis serpentis, quibus sollicitavit eam
de hoc quod praecepto superioris contineretur: statim enim in mentem
mulieris surrexit elatio, per quam fastidivit praeceptis Dei
cohiberi, et ex hoc subsecuta est dubitatio.
Ad decimumquartum dicendum, quod ipsa necessitas moriendi, quam homo
statim incurrit, mors quaedam hominis dicitur, secundum illud Rom.,
VIII, 10: corpus quidem mortuum est propter peccatum; sicut et
peccatum mortale dicitur mors animae. Actualis autem mors
proportionabiliter respondet futurae damnationi.
Ad decimumquintum dicendum, quod elatio insurgens comprimenda dicitur
ne insurgeret; propositis enim verbis tentatoris, debuit homo sic se
habere ut elationem subintrare non permitteret.
Ad decimumsextum dicendum, quod deiectio illa intelligitur secundum
actum interioris peccati, vel etiam secundum amissionem status, quem
praecessit elatio sicut causa effectum.
|
|