|
Et videtur quod non.
1. Dicit enim Anselmus in Lib. de gratia et libero Arb.: qui
non sunt in Christo sentientes carnem sequuntur damnationem, etiam si
non secundum carnem ambulent. Sed sentire carnem et non ambulare
secundum carnem, est primus motus concupiscentiae. Cum ergo solum
peccatum mortale damnationem mereatur, videtur quod primi motus
concupiscentiae in infidelibus, qui non sunt in Christo Iesu, non
sint peccata venialia sed mortalia.
2. Praeterea, apostolus, Rom., VII, 15, dicit: non enim
quod volo bonum hoc ago, scilicet non concupiscere; et hoc ea ratione
sibi concludit non esse damnabile si non secundum carnem ambulet quia
erat in Christo Iesu, cum dicit: nihil ergo damnationis est ex hoc
scilicet quod non concupiscunt, his qui sunt in Christo Iesu, qui
non secundum carnem ambulant. Remota autem causa, removetur
effectus. Ergo concupiscere his qui non sunt in Christo Iesu, est
damnabile.
3. Praeterea, sicut Anselmus in eodem libro dicit, sic homo factus
est ut concupiscentiam sentire non deberet. Istud autem debitum
videtur homini esse remissum per gratiam baptismalem quam infideles non
habent. Ergo quandocumque infidelis concupiscit, etiam si non
consentiat, facit contra debitum. Ergo peccat mortaliter.
Sed contra, in actu peccati plus peccat Christianus quam infidelis
ceteris paribus, ut patet per id quod apostolus ait ad Hebr., X,
29: quanto putatis deteriora mereri supplicia eum qui Christum
conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit? Sed
Christianus concupiscens, si non consentiat, non peccat mortaliter.
Ergo multo minus infidelis.
Respondeo. Dicendum quod quidam posuerunt, in infideli etiam primos
motus concupiscentiae esse peccata mortalia: sed hoc esse non potest.
Motus enim sensualitatis considerari potest dupliciter. Uno modo
secundum se: et sic patet quod non potest esse peccatum mortale, quia
peccatum mortale est per aversionem ab ultimo fine et per contemptum
praecepti Dei; sensualitas autem non est capax divini praecepti nec
potest attingere ad ultimum finem; unde motus eius secundum se
consideratus, nullo modo potest esse peccatum mortale. Alio modo
potest considerari secundum suum principium quod est peccatum
originale; et hoc modo non potest plus habere de ratione peccati quam
peccatum originale habeat, quia effectus in quantum huiusmodi non
potest esse potior sua causa; peccatum autem originale in infideli
quidem est et secundum culpam et secundum poenam: in fideli autem
remanet quidem poena sed aufertur culpa, ut supra dictum, cum de
originali disputaretur. Et propter hoc motus sensualitatis in
fidelibus est quidem peccatum veniale, secundum quod est actus
personalis; sed secundum quod oritur ex originali, non pertinet ad
damnationem culpabilem, sed solum ad quamdam poenalitatem; in infideli
autem, secundum quod est actus personalis, est similiter peccatum
veniale; sed in quantum derivatur a peccato originali, habet aliquid
damnationis culpabilis non quidem secundum rationem peccati actualis
mortalis, sed secundum rationem damnationis quae competit originali
peccato.
Ad primum ergo dicendum, quod hi qui non sunt in Christo, sentientes
carnem, consequuntur damnationem debitam originali peccato, non autem
debitam mortali.
Ad secundum dicendum, quod apostolus intendit concludere, cum dicit:
nihil ergo damnationis etc., quod rebellio fomitis est absque
damnatione originalis in his qui sunt in Christo Iesu. Ex quo potest
haberi, quod in his qui non sunt consecuti gratiam Christi Iesu sit
fomes peccati simul cum culpa originali.
Ad tertium dicendum, quod illud debitum non sentiendi carnem, est
debitum habendi originalem iustitiam: ex quo sequitur quod non habens
eam, vel aliquid loco eius, sicut gratiam baptismalem, habeat
peccatum originale, non autem quod habeat in quolibet suo motu peccatum
mortale.
|
|