|
Et videtur quod sint septem.
1. Dicit enim Gregorius XXXI Moral.: septem sunt principalia
vitia, scilicet inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia,
ventris ingluvies, luxuria.- Sed contra, capitalia vitia videntur
dici ex quibus alia oriuntur. Sed omnia vitia oriuntur ex uno vitio,
vel ex duobus: dicitur enim I ad Tim., VI, 10: radix omnium
malorum cupiditas; et Eccli., X, 15, dicitur: initium omnis
peccati superbia. Ergo non sunt septem vitia capitalia.
2. Sed dicendum, quod apostolus ibi loquitur de cupiditate, non
secundum quod est speciale peccatum, sed secundum quod importat quamdam
generalem inordinationem concupiscentiae.- Sed contra, cupiditas
prout est speciale peccatum, est inordinatus appetitus divitiarum, qui
avaritia dicitur. Sed de tali cupiditate ibi loquitur apostolus: quod
patet ex hoc quod ibidem, VI, 9, dicit: qui volunt divites
fieri, incidunt in tentationem et laqueum Diaboli. Ergo cupiditas
quae est radix omnium malorum, est speciale peccatum.
3. Praeterea, vitia virtutibus opponuntur. Sed solum sunt quatuor
virtutes cardinales, ut Ambrosius dicit super illud Luc., VI,:
beati pauperes. Ergo non sunt nisi quatuor vitia capitalia.
4. Praeterea, ex illo peccato videtur aliud exoriri ad cuius finem
aliud peccatum ordinatur; sicut si aliquis ad acquirendum pecuniam
mentiatur, mendacium ex avaritia oritur. Sed ad finem cuiuslibet
vitii quaelibet vitia ordinari possunt. Ergo unum vitium non magis est
capitale quam aliud.
5. Praeterea, ea quorum unum naturaliter ex altero oritur non
possunt poni aeque principalia. Sed invidia naturaliter ex superbia
oritur. Ergo invidia non debet poni vitium capitale condivisum
superbiae.
6. Praeterea, illa videntur esse principalia vel capitalia vitia,
quae habent fines principales. Sed si accipiantur propinqui fines
vitiorum, multo plures sunt quam septem; si autem remoti fines
accipiantur, non distinguetur gula a luxuria, quorum utrumque ad
delectationem carnis ordinatur tamquam ad finem remotum. Non ergo
convenienter assignantur septem vitia capitalia.
7. Praeterea, haeresis est quoddam vitium. Sed in eo qui incurrit
haeresim ex pura ignorantia non causatur haeresis ex aliquo praedictorum
vitiorum. Ergo aliquod vitium est quod non oritur ex praemissis, et
sic insufficienter assignantur principalia vitia.
8. Praeterea, contingit aliquod peccatum ex bona intentione oriri,
ut patet in eo qui furatur ut det eleemosynam. Sed tale peccatum non
procedit ex aliquo praedictorum vitiorum. Ergo ex praemissis vitiis
non oriuntur omnia peccata.
9. Praeterea, gula videtur ordinari ad delectabile gustus, luxuria
vero ad delectabile tactus. Sed etiam in aliis sensibus sunt quaedam
delectabilia. Ergo deberent accipi principalia vitia secundum alios
sensus.
10. Praeterea, omnia peccata ad unum appetitum pertinere videntur,
quia voluntas est qua peccatur et recte vivitur, ut Augustinus dicit.
Sed motus appetitivae virtutis est ab anima ad res. In rebus autem
non invenitur nisi bonum et malum, ut dicitur in VI Metaph. Ergo
sola duo vitia debent esse capitalia; unum respectu boni, et aliud
respectu mali.
11. Praeterea, voluntas, ad quam pertinet peccatum, est appetitus
intellectivus, qui videtur esse rerum in universali, eo quod sequitur
apprehensionem intellectus, quae est universalium. Sed universalia in
genere appetitus sunt bonum et malum, quae non sunt in genere, sed
sunt genera aliorum, ut dicitur in praedicamentis. Ergo vitia
capitalia non debent distingui secundum aliqua particularia bona vel
mala; sed solum in generali, ut sint duo secundum differentiam boni et
mali.
12. Praeterea, malum pluribus modis contingit quam bonum, quia
bonum contingit ex una et tota causa, malum autem ex singularibus
defectibus, ut Dionysius dicit IV cap. de Div. Nomin. Sed
videntur quatuor peccata capitalia sumi secundum aliquem ordinem ad
bonum; sicut gula et luxuria respiciunt bonum delectabile, avaritia
bonum utile, superbia bonum honestum, quia bonis operibus insidiatur
ut pereant, ut Augustinus dicit. Ergo alia vitia capitalia debent
esse plura quam tria.
13. Praeterea, diversorum generum diversa sunt principia, ut
dicitur in XI Metaph. Sed finis in operabilibus et appetibilibus
est sicut principium in speculativis, ut dicitur in VII Ethic.
Ergo non possunt diversa genera vitiorum reduci in finem unius vitii;
et sic ex uno vitio non possunt plura oriri.
14. Praeterea, si unum vitium ex alio oritur quasi ad eius finem
ordinatum, sequetur quod idem sit finis utriusque vitii. Aut ergo
secundum eamdem rationem, aut secundum aliam et aliam. Si secundum
aliam rationem, non erit dicendus unus finis, sed plures: quia
multitudo et diversitas obiectorum respondentium potentiis, habitibus
et actibus animae, magis consideratur secundum rationes obiectorum quam
materialiter secundum ipsas res; et sic unum non ordinabitur ad finem
alterius, sed utrumque per se habebit ex aequo suum finem. Si autem
idem secundum eamdem rationem sit finis utriusque vitii, sequetur quod
ambo vitia sint unum secundum speciem, sicut in naturalibus quae habent
unam formam sunt unius speciei; finis enim dat speciem in moralibus,
sicut forma in naturalibus; et sic non erit origo vitii ex vitio, sed
magis quaedam unio vitiorum. Non ergo debent poni praedicta tamquam
vitia capitalia.
15. Praeterea, philosophus dicit in V Ethic., quod si aliquis
moechatur ut furetur, non est moechus sed fur: et sic videtur quod
quando aliquod vitium ordinatur ad finem alterius vitii, transeat in
speciem eius. Non ergo secundum hoc, vitium ex vitio orietur.
16. Praeterea, super illud Psalm. XVIII, 14: emundabor a
delicto maximo, dicit Glossa quod delictum maximum est superbia; qua
qui caret, omni vitio caret. Ex quo videtur quod superbia sit vitium
commune. Sed commune non dividitur contra proprium. Ergo non debet
superbia poni vitium capitale condivisum ab aliis, sicut a quibusdam
ponitur.
17. Praeterea, super illud Rom., VII, 7: concupiscentiam
nesciebam, nisi lex diceret, non concupisces, dicit Glossa: bona
est lex quae dum concupiscentiam prohibet, omne malum prohibet. Et
sic etiam videtur quod concupiscentia sit vitium commune. Non ergo
debet poni specialiter cupiditas seu avaritia unum de septem vitiis
capitalibus.
18. Praeterea, vitia capitalia dicuntur quae habent fines
principales, sicut dictum est. Sed divitiae, quae sunt finis
avaritiae, non habent rationem finis principalis, quia non appetuntur
nisi sicut utiles et relatae ad aliud; unde philosophus probat in I
Ethic., quod in divitiis non possit esse felicitas. Ergo avaritia
non debet poni capitale vitium.
19. Praeterea, passiones animae ad peccata inclinant: unde et
dicuntur passiones peccatorum Rom., VII, 23. Sed prima
passionum est amor, ex qua omnes affectiones animae oriuntur, ut
Augustinus dicit XIV de Civ. Dei. Ergo amor inordinatus debet
maxime poni vitium capitale; praesertim cum Augustinus in eodem libro
dicat, quod amor sui usque ad contemptum Dei facit civitatem
Babylonis.
20. Praeterea, quatuor ponuntur principales animae passiones,
scilicet gaudium et tristitia, spes et timor, ut patet per Augustinum
XIV de Civit. Dei. Sed inter septem vitia capitalia inveniuntur
aliqua ad gaudium seu laetitiam pertinere, sicut est gula et luxuria:
quaedam etiam pertinent ad tristitiam, ut accidia et invidia. Ergo
etiam aliqua vitia capitalia debent poni pertinere ad spem et timorem,
praecipue cum ex spe aliqua vitia oriantur; dicitur enim quod sola spes
facit usurarium: et similiter ex timore aliqua oriuntur; quia super
illud Psalm. LXXIX, 17: incensa igni, et suffossa, dicit
Augustinus, quod omne peccatum oritur ex amore male inflammante, et
ex timore male humiliante.
21. Praeterea, ira non ponitur passio principalis. Ergo videtur
quod nec vitium capitale deberet poni.
22. Praeterea, principali virtuti principale vitium opponitur.
Sed caritas est principalis virtus, quae et mater et radix virtutum
dicitur, cui opponitur odium. Ergo odium deberet poni vitium
capitale.
23. Praeterea, I Ioan., II, 16, dicitur: omne quod est
in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut est concupiscentia
oculorum, aut superbia vitae. Sed aliquis mundanus dicitur vel in
mundo esse propter peccatum. Ergo ista tria solum debent poni vitia
capitalia.
24. Praeterea, Augustinus in Hom. de igne Purgatorii dicit,
plura esse capitalia peccata, quae sunt sacrilegia, homicidia,
adulteria, fornicatio, falsum testimonium, rapina, furta,
superbia, invidia, avaritia, et si longo tempore teneatur iracundia,
et ebrietas, si assidua sit; et habetur in decretis dist. 26,
cap. Si quis. Videtur ergo prius posita vitia septem capitalia
inconvenienter assignata.
Respondeo. Dicendum quod capitale vitium a capite dicitur. Caput
autem tripliciter sumitur. Dicitur enim primo caput, quoddam animalis
membrum, et sic sumitur I ad Cor., cap. XI, 4: omnis vir
orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum. Et quia caput
est quoddam principium animalis, inde derivatum est nomen capitis ad
significandum secundo omne principium, secundum illud Thren., IV,
1: dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum
(eius); et Ezech., XVI, 25: ad omne caput viae aedificasti
signum prostitutionis tuae. Tertio modo caput significat principem et
rectorem populi; nam et alia membra corporis a capite quodammodo
reguntur; et hoc modo sumitur caput I Reg. XV, 17: cum esses
parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es; et
Amos, VI, 1: capita populorum pompatice ingredientes domum
Israel. Et secundum has tres significationes capitis potest dici
vitium capitale. Dicitur enim quandoque capitale vitium a capite,
secundum quod est membrum corporis; et secundum hoc dicitur peccatum
capitale quod punitur poena capitis. Sic autem non loquimur hic de
vitiis capitalibus, sed secundum quod capitale dicitur a capite prout
significat principium; unde Gregorius, vitia capitalia, principalia
nominat. Sciendum est autem, quod unum peccatum ex alio potest oriri
quatuor modis. Primo quidem ex parte gratiae subtractae, per quam
homo retrahitur a peccato, secundum illud I Ioan., III, 9:
omnis qui natus est ex eo, non peccat, quia semen Dei manet in eo;
et secundum hoc, primum peccatum, quod gratia privat, est causa
peccatorum subsequentium gratiae privationem; et quodlibet peccatum
potest ex quolibet causari. Hic autem modus causandi est per
remotionem prohibentis. Removens autem prohibens est movens per
accidens, ut dicitur in VIII Physic. Nulla autem ars neque
doctrina considerat causas per accidens, ut dicitur in VI Metaph.;
unde secundum istum modum causae vel principii non assignantur vitia
capitalia. Secundo modo unum peccatum causat aliud per modum
inclinationis, in quantum scilicet ex praecedenti peccato causatur
dispositio vel habitus inclinans ad peccandum; et secundum istum modum
originis, omne peccatum causat aliud sibi simile in specie: et ideo
nec secundum hunc modum originis dicuntur peccata capitalia. Tertio
modo unum peccatum causat aliud ex parte materiae, in quantum scilicet
unum peccatum ministrat materiam alterius, sicut gula ministrat
materiam luxuriae, et avaritia dissensioni. Sed nec secundum hunc
modum originis dicuntur vitia capitalia; quia quod ministrat materiam
peccato, non est causa peccati in actu, sed in potentia et
occasionaliter. Quarto modo unum peccatum causat aliud ex parte
finis, in quantum scilicet propter finem unius peccati committit homo
aliud peccatum; sicut avaritia causat fraudem, quia homo ad hoc
fraudem committit ut pecuniam lucretur; et secundum hoc peccatum
causatur a peccato in actu et formaliter. Et ideo secundum istum modum
originis dicuntur vitia capitalia, ita quod ad hoc etiam convenit
tertia significatio capitis. Manifestum est enim quod princeps ordinat
sibi subiectos ad finem suum, sicut exercitus ordinatur ad finem
ducis, ut dicitur in XII Metaph. Unde, secundum Gregorium,
vitia capitalia sunt quasi duces; et vitia quae ex eis oriuntur, sunt
quasi exercitus. Quod autem unum peccatum ordinetur ad finem
alterius, potest dupliciter contingere. Uno modo ex parte ipsius
peccantis, cuius voluntas est pronior ad finem unius peccati quam
alterius; sed hoc accidit peccatis. Unde secundum hoc non dicuntur
aliqua vitia capitalia. Alio vero modo dicuntur ex ipsa habitudine
finium quorum unus habet quamdam convenientiam cum alio, ita quod ut in
pluribus ad ipsum ordinetur; sicut deceptio, quae est finis fraudis,
ordinatur ad pecunias congregandas, quod est finis avaritiae; et
secundum hoc oportet capitalia vitia assumere. Illa ergo dicuntur
capitalia vitia quae habent quosdam fines principaliter secundum se
appetibiles, ut sic ad huiusmodi fines alia vitia ordinentur. Est
autem considerandum, quod eiusdem rationis est quod aliquis prosequatur
bonum et fugiat malum oppositum; sicut gulosus quaerit delectabile in
cibis et fugit tristitiam quae est ex absentia ciborum; et simile est
in aliis vitiis. Unde vitia capitalia possunt convenienter distingui
secundum differentiam boni et mali; ita scilicet quod ubicumque
occurrit specialis ratio appetibilis vel fugibilis, ibi est unum vitium
capitale ab aliis distinctum. Est ergo considerandum quod bonum
secundum propriam rationem attrahit ad se appetitum; sed quod appetitus
refugiat aliquod bonum, est secundum aliquam specialem rationem
consideratam circa huiusmodi bonum. Unde oportet secundum huiusmodi
rationes considerari alia peccata capitalia ab illis quae ordinantur ad
aliquod bonum prosequendum. Bonum autem hominis est triplex: scilicet
bonum animae, bonum corporis, et bonum exteriorum rerum. Ad bonum
ergo animae, quod est bonum imaginatum, scilicet excellentia honoris
et gloriae, ordinatur superbia vel inanis gloria. Ad bonum autem
corporis pertinens ad conservationem individui, quod est cibus,
ordinatur gula; ad bonum vero corporis pertinens ad conservationem
speciei, sicut est in venereis, pertinet luxuria. Ad bonum autem
exteriorum rerum pertinet avaritia. Quod autem aliquod bonum
effugiatur, hoc est in quantum est impeditivum alicuius boni inordinate
concupiti; in quod quidem bonum, secundum quod est impeditivum,
duplicem motum habet appetitus, scilicet motum fugae, et motum
insurrectionis contra ipsum. Quantum ergo ad motum fugae, sumuntur
duo vitia capitalia, prout bonum impeditivum boni cupiti consideratur
in ipso vel in alio. In ipso quidem, sicut bonum spirituale impedit
quietem, vel delectationem corporalem; et sic est accidia, quae nihil
est aliud quam tristitia de aliquo bono spirituali, prout est
impeditivum boni corporalis; in alio vero, secundum quod bonum
alterius impedit propriam excellentiam; et sic est invidia, quae est
dolor alieni boni. Insurrectionem vero contra bonum importat ira.
Ad primum ergo dicendum quod sicut in virtutibus consideratur duplex
finis, scilicet finis ultimus et communis, qui est felicitas, et
finis proprius qui est bonum proprium uniuscuiusque virtutis; ita etiam
in vitiis possunt accipi fines proprii vitiorum secundum quod sumuntur
vitia capitalia, ut dictum est; potest etiam accipi finis ultimus et
communis quod est proprium bonum; ad hoc enim ordinantur omnes fines
dicti capitalium vitiorum. Sed proprium bonum non habet quod sit finis
vitiorum nisi secundum quod inordinate appetitur. Appetitur autem
inordinate secundum quod appetitur praeter ordinem divinae legis. Unde
et in omni peccato dicuntur esse duo: scilicet conversio ad commutabile
bonum, et aversio a bono incommutabili. Sic ergo ex parte
conversionis ponitur principium omnium peccatorum cupiditas quaedam
generalis quae est inordinatus appetitus proprii boni; ex parte vero
aversionis ponitur principium peccatorum quaedam generalis superbia,
secundum quod homo non subiicit se Deo; unde dicitur Eccli., X,
14, quod initium superbiae hominis (est) apostatare a Deo. Sic
ergo cupiditas et superbia secundum quod in quadam generalitate
sumuntur, non dicuntur quidem vitia capitalia, quia non sunt specialia
vitia; sed dicuntur radices quaedam vel initia vitiorum, sicut si
diceretur quod appetitus felicitatis est radix omnium virtutum. Potest
tamen dici, quod etiam cupiditas et superbia, secundum quod sunt
specialia peccata, habent quidem communitatem generalem super omnia
peccata secundum rationem finium. Nam finis avaritiae se habet ad
fines omnium aliorum ut quoddam principium, in quantum per divitias
potest homo acquirere omnia quae alia vitia cupiunt; nam pecunia
virtute omnia huiusmodi appetibilia continet, secundum illud Eccle.,
X, 19: pecuniae obediunt omnia. Finis autem proprius superbiae,
scilicet excellentia honoris et gloriae, est sicut terminus omnium
huiusmodi finium, nam ex multitudine divitiarum, et ex hoc quod
fruitur quibusdam cupitis, potest homo adipisci honorem vel gloriam.
Et quamvis in via executionis unum istorum finium sit sicut
principium, et aliud ut terminus aliorum finium; non tamen propter
haec sola, duo haec vitia debent poni capitalia, quia non ad solos hos
fines principaliter intentio appetitus ordinatur.
Et per hoc patet solutio ad secundum.
Ad tertium dicendum, quod virtus constituitur ex hoc quod ordo
rationis ponitur in vi appetitiva; vitium autem consurgit ex hoc quod
motus appetitivus ab ordine rationis recedit. Non autem tamen secundum
idem, ordo rationis ponitur in appetitu, et appetitus recedit ab
ordine rationis. Unde licet virtus opponatur vitio, non tamen oportet
quod principale vitium opponatur principali virtuti, quia non est eadem
ratio originis virtutis et vitii.
Ad quartum dicendum, quod ex dispositione hominis peccantis potest
contingere quodlibet vitium ad finem cuiuslibet ordinetur: sed secundum
habitudinem obiectorum vel finium quam habent ad invicem, quaedam
determinate a quibusdam oriuntur, a quibus etiam frequentius
procedunt. In consideratione autem morali attenditur id quod est ut in
pluribus, sicut et in consideratione naturali.
Ad quintum dicendum, quod ex his quae dicta sunt, patet quod
invidia, ut in pluribus, ex superbia oritur; propter hoc enim homo
maxime tristatur de bono alterius, quia est propriae excellentiae
impeditivum. Sed quia invidia habet specialem rationem in suo motu,
ut scilicet refugiat bonum, propter hoc ponitur seorsum a superbia
vitium capitale.
Ad sextum dicendum, quod vitia capitalia accipiuntur secundum fines
propinquos, non quidem omnium specialium peccatorum, sed quorumdam ex
quibus ut in pluribus nata sunt alia peccata oriri; et ideo etiam gula
distinguitur a luxuria, quia alterius rationis est delectatio quae est
obiectum gulae, et quae est obiectum luxuriae.
Ad septimum dicendum, quod quatuor videntur ad defectum cognitionis
pertinere; scilicet nescientia, ignorantia, error et haeresis.
Inter quae nescientia est communis, quia importat simplicem carentiam
scientiae: unde et in Angelis Dionysius quamdam nescientiam ponit,
ut patet in VI cap. ecclesiasticae Hierar. Ignorantia vero est
quaedam nescientia, eorum scilicet quae homo natus est scire et debet.
Error vero supra ignorantiam addit applicationem mentis ad contrarium
veritatis, ad errorem enim pertinet approbare falsa pro veris. Sed
haeresis supra errorem addit aliquid et ex parte materiae, quia est
error eorum quae ad fidem pertinent, et ex parte errantis, quia
importat pertinaciam, quae sola facit haereticum; quae quidem
pertinacia ex superbia oritur; magna enim superbia est ut homo sensum
suum praeferat veritati divinitus revelatae. Haeresis ergo ex simplici
ignorantia proveniens, si sit peccatum, ex aliquo praedictorum
vitiorum exoritur. Imputatur enim homini ad peccatum, si non curat
addiscere ea quae scire tenetur. Videtur autem hoc ex accidia
provenire, ad quam pertinet refugere spirituale bonum, in quantum est
impeditivum boni corporalis.
Ad octavum dicendum, quod ista vitia capitalia dicuntur, quia ex
eis, ut in pluribus, alia vitia oriuntur; licet quandoque aliquod
vitium etiam ex bono oriatur. Et tamen potest dici, quod etiam quando
aliquis furatur ut det eleemosynam, hoc etiam peccatum quodammodo ex
aliquo capitalium oritur; procedit enim hoc ex ignorantia aliqua vel
errore, quod malum faciat propter bonum. Ignorantia autem vel error
ad accidiam reducitur, ut dictum est.
Ad nonum dicendum, quod luxuria et gula respiciunt delectationem
tactus. Gulosus enim non dicitur aliquis ex hoc quod delectetur in
sapore cibi; sed in sumptione eius quasi tactu delectatus, ut
philosophus dicit in III Ethic. Delectationes autem aliorum
sensuum non sunt fines principales: referuntur enim vel ad cognitionem
veritatis, sicut in hominibus; vel ad delectabilia tactus, sicut in
aliis animalibus; canis enim sentiens leporem, non delectatur in
odore, sed in cibo quem expectat. Et ideo secundum delectationes
aliorum sensuum non sumuntur aliqua vitia capitalia.
Ad decimum dicendum, quod bonum et malum in rebus invenitur secundum
diversas conditiones; unde non oportet quod solum unum vitium capitale
ad bonum ordinetur.
Ad undecimum dicendum, quod sub uno communi universali possunt sumi
multa universalia magis specialia; sicut sub uno generalissimo sumuntur
genera subalterna, quae etiam sub intellectu cadunt. Sic etiam
appetitus intellectivus potest ferri in diversas bonorum species
diversimode.
Ad duodecimum dicendum, quod peccata non distinguuntur secundum
differentiam boni et mali, quia idem peccatum circa aliquod bonum et
circa malum oppositum esse potest, ut dictum est.
Ad decimumtertium dicendum, quod ea quae sunt diversorum generum quasi
generalissimorum, sunt diversa principia secundum rem, licet sint
eadem secundum analogiam, ut dicitur in X Metaph. Sed ea quae
continentur sub uno genere generalissimo, licet sint in diversis
generibus subalternis, possunt habere eadem principia secundum
communitatem illius generis; et hoc modo aliqua vitia diversorum
generum possunt reduci in idem principium, quod est finis habens
aliquam communem rationem originis.
Ad decimumquartum dicendum, quod quando unum peccatum ordinatur ad
finem alterius peccati, idem et secundum eamdem rationem est finis
utriusque peccati, sed non eodem ordine; quia unius est finis
proximus, alterius remotus. Unde non sequitur quod ambo vitia sint
unius speciei, quia moralia non recipiunt speciem a fine remoto, sed a
fine proximo.
Ad decimumquintum dicendum, quod aliquis non denominatur fur vel
moechus ex actu vel passione, sed ex habitu; sicut de iusto et iniusto
philosophus dicit in V Ethic. Intentio autem hominis provenit ex
habitu; et ideo quando aliquis furatur ut moechetur, committit quidem
actu peccatum furti, sed tamen intentio procedit ab habitu; et ideo
non denominatur fur, sed moechus.
Ad decimumsextum dicendum, quod sicut dictum est, superbia dupliciter
accipi potest. Uno modo secundum quod importat quamdam rebellionem ad
legem Dei; et sic est universalis radix omnium peccatorum, ut
Gregorius dicit, unde non enumerat eam inter vitia capitalia, sed
inanem gloriam. Alio modo potest accipi superbia secundum quod est
inordinatus appetitus cuiusdam excellentiae; et sic ponitur vitium
capitale aliis condivisum. Et quia ad huiusmodi excellentiam maxime
videtur pertinere humana gloria, ideo Gregorius loco huius superbiae
specialis, inanem gloriam ponit.
Et similiter dicendum est ad decimumseptimum; quia etiam
concupiscentia ibi accipitur secundum quod est radix generalis.
Ad decimumoctavum dicendum, quod divitiae ex hoc quod habent rationem
boni utilis, deficiunt quidem a ratione principalis finis; sed hic
defectus recompensatur propter generalem utilitatem divitiarum, quae
quodammodo virtute continent omnia appetibilia mundana.
Ad decimumnonum dicendum, quod sicut philosophus dicit in II
Rhetor., amare est velle bonum alicui. In hoc ergo quod homo
appetit sibi quaecumque bona, videtur amare seipsum; et ideo amor sui
ipsius non punitur seorsum vel radix peccati, vel etiam vitium
capitale, quia omnes radices et capita vitiorum includunt inordinatum
sui amorem.
Ad vicesimum dicendum, quod timor et spes sunt passiones irascibilis.
Omnes autem passiones irascibilis derivantur a passionibus
concupiscibilis; et ideo prima capita vitiorum non sumuntur penes
timorem et spem, sed magis penes delectationem et tristitiam. Quamvis
enim aliqua vitia ex timore et spe oriantur, tamen etiam ipse timor et
spes ex aliis oriuntur, scilicet ex amore vel cupiditate alicuius
boni.
Ad vicesimumprimum dicendum, quod ira importat quemdam specialem
motum, scilicet insurrectionem contra aliquid; et ideo licet etiam
iste motus ex aliis oriatur, tamen quia habet aliam specialem rationem
praeter alios motus, ponitur seorsum vitium capitale.
Ad vicesimumsecundum dicendum, quod vitium principale non dicitur per
oppositionem ad virtutem principalem; et ideo non oportet quod odium
sit vitium principale, quamvis caritas sit virtus principalis.
Ad vicesimumtertium dicendum, quod per illa tria quae Ioannes ponit,
importantur primae quaedam origines et radices peccatorum, scilicet
superbia et cupiditas; nam sub cupiditate generali continetur et
concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum.
Ad vicesimumquartum dicendum, quod Augustinus nominat capitalia vitia
quae sunt plectenda poena capitis; sic enim idem est vitium capitale
quod peccatum mortale.
|
|